Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XXXII
De lucio, et perca, et brenna
1. [α] AN
[α] Lucius, qui et lupus aquaticus dicitur, in aquis tyrannidem exercens, popularium piscium populator est. Senecias ejus qui evadet ? Ipse nempe a sui dominatione quam inter pisces exercet, senes senecis dicitur. Unde et fauces ejus dicuntur seneciae. Invidus igitur qui aliorum successibus tabet, senecias comedere dicitur, prae nimia sui anxietate. Fagolidori igitur dicuntur tales, ut in proemio Hieronymi super Ezechielem reperies. Placuit tamen quibusdam senecias esse amaras reprehensiones, sive sales acerrimos, qui dicuntur Graece lidoriae ; lidorin enim Graece est maledictio. Unde fagolidori dicuntur illi qui comedunt senecias, id est, delectantur in verbis plenis maledictione, qualibus senesirati uti solent. Decepti sunt igitur qui putant duo genera reprehensionum quae Macrobius in libro De Saturnalibus distinguit esse laedoriam a laedendo, et scomma1sourcesVoir Macr. sat. 7, 3 : Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: Meminimus quando brachio te emungebas. Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est.. Lidoriam enim dicere debemus. Audivi quosdam dicentes senecias esse labia inferiora, quae dentibus suis atterere solent invidi.

Notes de source :
1. Voir Macr. sat. 7, 3 : Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: Meminimus quando brachio te emungebas. Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est.