Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Arnold Saxo - Liber de floribus rerum animalium. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Die Encyklopädie des Arnoldus Saxo, zum ersten Mal nach einem Erfurter Codex, II. De naturis animalium ; III. De gemmarum virtutibus ; IV. De virtute universali., Emil Stange (éd.), Erfurt, Bartholomäus, 1906, p. 63-65 et 82. ,
8. De natura operatonis piscium.
1. In libro de animalibus Iorach : [α] Qui est piscis, qui nominatur rahas. Et est iste piscis stupefaciens ; quia, cum portatur in rete, pervenit stupor eius ad manum, qua portatur. Et iste piscis occultatur in harena et luto. Et venatur totum, quod appropinquat ei ex piscibus, quia stupefacit ipsos, et non possunt moveri, ipse ergo consequitur et comedit eos. In eodem Iorach : [β] Piscis fastech cum coartat in ore suo aquam, fit dulcis ex eo. Pisces ergo minores secuntur ipsum in os ipsius. Ille vero sic capit eos [et] deglutit. In eodem Iorach : [γ] Belua piscis est utriusque sexus. De faucibus suis aquam respirat cum vapore odorifero. Et hic, cum tempuc cibandi negligit. Pisces vero, cum vaporem sentiunt, secuntur ipsam, et intrant fauces ipsius. Ipse vero continue sic cibatur ab eis. In eodem Iorach : [δ] Piscis murin sugit humiditatem ex piscibus, quos consequitur, quodum vivunt. Et quando moriuntur, [ε] non amplius ex eis nutritur. Et cancri (ut) semper adversantur ostreis. Nam cum apertam viderint concham ostree, lapidibus et harena implent eam, et excludunt osteram et devorant, et locum eiectis lapidibus occupant et se includunt. In eodem Iorach : [ζ] Piscis fidinich, id est delefin, si comederit uncquam homo ex hoc pisce, qui si post in mare reicitur, morsus sentiunt. Et propter hoc isti pisces, si comederit ex eis, a morsibus aliorum piscium ipsum salvant et ad terram rostris eum propellunt. Et cum videtur saltus istorum piscium, est signo in mari, quod erit tempestas magna. Et ludunt, cum musicorum instrumenta audiunt, et secuntur ea. In eodem Iorach : [η] Est et genus delefini, quod cum acumine et aculeo sui dorsi obviat coquodrillo, et ipsum interficit. Et quod ydris animal est aquaticum et volatile, involutum luto fluminis Nili, insidiatur coquodrillo, et ipso dormiente per os eius ingreditur, et corrodit eius ventrem, et sic interficit ipsum, et postea per meatus eius egreditur salvus. In eodem Iorach : [θ] Est piscis serpentinus, levin vel leviathan, qui piscis aspedo, id est ceto, frequenter insidiatur. Et pugnat cum eo. Et omnes pisces maris, qui pugnam vident inter ipsos, subito ad caudam ceti confluunt. Et si cetus devictus fuerit ab eo, morientur et ipsi statim. Nam quos eius cauda ferit, mox deglutiet. Quod si superari non poterit cetus, tunc levin a faucibus suis fetidissimum odorem cum aqua emittit. Cetus econtraria vero aquam haurit et respuit, et [ι] fetidum odorem repellit, et sic se et suos defendit et salvat. In eodem Iorach : [κ] Piscis abren hora tempestatis maris natos suos in ventre salvat, et post tempestatem evomit eos. In libro de animalibus Aristoteles : [λ] Sepe inflat ventrem suum piscis, qui dicitur abavie, et eicit ab eo alios pisces, quando venter eius pervenit ad os. Et non habet stomachum. Et delfin habet fel. Et omne genus piscium et omne quadrupes et omne ovans habet auriculas, sed habet mas auditus. In libro de anima Aristoteles : [μ] Multa autem animalia non habent vocem, ut, que sunt sine sanguine, pisces, propter hoc sine voce esse, non enim habent guttur. In libro de animalibus Aristoteles : [ν] et carabo cibatur stercore et luto. Et omnes pisces in maiori parte comedunt carnem. Et comedunt pisces se preter fastaleonem. Et inveniuntur quedam habentia dentes in utraque parte ruminantia, sicut pisces et mures. In eodem Aristoteles : [ξ] Pisces autem et aves movent superius et inferius mandibulem tantum. Et genus piscium est imperfectus in membris exterioribus. Et pisces habent squamas loco plume. In eodem Aristoteles [ο] : Quidam pisces impugnantur vento septentrionali, et quidam meridionali. Et pisces longi impugnantur septentrionali, et pisces ampli cum meridionali. Et omnes pisces lapidioli sunt pinges. In eodem Aristoteles : [π] Et aqua pluvie convenit omnibus testei corei preter corroaz. Et quod possuerit piscem istum in loco, in quo decurit aqua pluvie, et gustaverit ex ea, morietur illa die. Et quidam pis [ρ] ces ut fastareos et ralaoz et marinoz, nocet eis pluvia, quoniam cecat illos, cum fuerit multa. In eodem Aristoteles : [ς] Piscis habens lapidem in capite, nocet ei hyems, sicut harenn, labeoz, sarbie. Et non appuit infirmitas pestilentialis in piscibus, sicut in hominibus et in aliis omnibus et animalibus quadrupedibus. In libro de proprietatibus elementorum Aristoteles : [σ] Quando proicitur iusquiamum in lacunis et fluminibus, accidit piscibus ebrietas ita, quod volunt saltare.