Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galea Venetorum, Asellorum altera species.
1. Ut nobis frequens est Merlangus, sic Venetis Asellorum speciem ad hunc accedentem multum communem esse video, cui vulgus Adriaticum, Galeæ nomen imposuit. Hujus effigies ad mustelam superius descriptam, atque ad nostram Barbotam fluvialem (de qua in Claria disseremus) plurimum accedit: hoc tamen ipsa magnitudine a superiori Mustela dissidet, quod raro sesquipalmum excedat, atque adulta quidem nigricet, pusilla candicet. Proinde, glabra cute contecta est, capite magis plano, quam anguillæ, oculisque latioribus, cirrumque sub labro inferiore protensum gerit: Pinnas in lateribus rotundas, nigras, ac rursus sub branchiis (quas utrinque quatuor habet) duas alias, binos {131} veluti cirrulos referentes: pinnam quoque aliam carnosam, a medio dorso ad caudam usque productam: ac præter hanc etiam aliam ab umbilico ad caudam abeuntem, quam circinatam, mollem ac nigram habet. Cor illi sub branchiis, ut in aliis Asellis, triquetrum delitescit, sed paulo magis turbinatum: Hepar stomacho incumbit, duobus lobis præditum. Ventriculum etiam gerit oblongum, pylorum innumeris apophysibus circumdatum: a quo intestina tribus inflexibus convoluta, ad anum emittuntur. Peritoneum illi argentei coloris est: Vulva utrinque in cornua prominens, permultis ovis referta, inter quæ ossiculum membrana obuolutum, caput aquilæ referens comperimus. Folliculo quoque, commodiori natationi idoneo (ut et cæteri Aselli) præditus est: qui latiori spinæ parti incumbens, durus, glutinosus, et plurimo flatu distentus apparet. Cæterum, ejus caro paucis spinulis referta est, vesciturque Apuis, Caridibus, et omni pisciculorum genere.
Galea Venetorum. Clariam marinam esse puto. {132}