Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Coccyx alter.
1. Coccyx alter, quem à grunnitu nostri, atque adeò Angli Gournautum vel Grandinum vocant, Cuculorum generis est, Rothomagenses Tumbam appellare solent: hic quidem superiore Cuculo multò maior euadit, ac nigriori cute contegitur: quanquam etiam fuscæ cuiusdam rubedinis sit particeps. Latas habet pinnas ad latera, ceruleas, quas utrinque per medium ferè corpus expandit, miluinis breuiores: Duas præterea in tergore. Corpore est crassiore ac recurto, ventréque grandiore, Genuenses Orgam vel Organum vocant: alii Canistrum, Un Cofano. Hoc in summa præcipuè interest inter utrunque Cuculum (præter magnitudinem) quòd Cuculus primi generis pinnas ubique ferat rubras: alterius verò notæ, de quo sermo est, ceruleas. Utrunque nostri in deliciis habent, primum tamen præferunt.