CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mormylus.

1. Veteres a marmoreis maculis et ejusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam et Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus,
Tæniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
2. Mormyrem vocat Ouidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cujus eadem fere esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, et denis lineis transversis suggillaretur. Melanurus præterea oculos multo majores habet: caput, ut Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Mænæ accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mavis, argenteo colore nitet, sed ejus caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa et Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quod Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus vero, duodecim subnigris transversis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calva insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Ejus cauda bifurca est: laterum pinnæ in acutum desinentes. Linea quæ latera intersecat, ab angulo branchiæ incipit, et (ut in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Hujus oculi parvi sunt, paulo altius ad cervicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum ejus contemple {184} tur, ossicula duo utrinque protendi conspiciet, et linguam albam ac brevem. Cor illi situm est inter anteriores pinnas, trigonum: Peritoneum nigerrimum, ut Salpa: Hepar utcunque magnum, stomachum ambiens. Pylorus (quod miror) sine apophysibus comperitur. Tres habet intestinorum revolutiones. Lienem in latere sinistro exiguum, nigrum. Conchas, Telinas, Channas, Carides, et omnis generis pisciculos edit: quod idem Trigla facit: sed Trigla (ut jam diximus) integras deglutit: caret enim dentibus.