Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Atherina.
1. Atherinam Græcum vulgus, Romanum Latharinuam vocat: quanquam eorum nonnulli cum {236} alio pisce confundant, quem Lavarolum nominant, de quo postea dicetur. Veneti Angoellam, Massilienses Sencle, Genuenses Quennaro appellant. Pisciculus est raro digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, et quod soli objectum, ut vitrum transpareat: lineamque ostendit interne obscuram, rectam, a capite ad caudam, a sanguine qui in spina diffunditur, provenientem. Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam utrinque in lateribus, et geminam alteram sub ventre habet, quæ piscem in partes æquales secat: ac præterea tenuem aliam, et parvam fert in medio tergore pinnulam. Cæterum cor gerit ut semen Oxalidis triquetrum et oblongum, pericardio perbelle inclusum: branchias utrinque quatuor: costas item utrinque decem omni capillamento tenuiores: vertebras adeo exiles, ut vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinæ Uranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, et piscium aliorum præda. Apud multos sunt maximi proventus, estque piscis sui generis delicatissimus: cujus apud quosdam quæstuosissima piscatio fieri solet. {237}