Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Phycis.
1. Phycis Massiliensibus Roquau, multorum etiam colorum est piscis, fluuiatili Tincæ persimilis. Hunc Veneti promiscuè Lambenam, Genuenses Lagionum, Romani ut plurimùm Merlinum vocant. Nam id genus omne piscium coloratorum, nomine Psitaci, Pauonis, Turdi vel Merulæ illis (mi {257} nus tamen rectè) vocari consueuit. Græca vox est Lambena, sed ad exprimendum eum piscem vulgaris. Memini me vidisse quasdam Phycides omnino fuscas, alias rubentes, alias virides, nonnullas mistis coloribus varias. Omnes pinnam tergoris (ut Sparus) continuam gerunt, duodecim aculeis munitam: ac rursus ad branchiarum latera utrinque unam habent, & sub ventre duas. Quarum singulæ squamis teguntur latis, firmis, sæpe uliginosis. Dentes illis in ore pares non sunt: nam in superiori maxilla utrinque ad latus dentem unum tantùm, aut ad summum duos connumerabis: In inferiore autem maxilla multò plures, omnes quidem oblongos, albos & acutos: sed retrò in maxillis multos molares habent. Cæterùm Phycidum color externus quanquam euariet: interanea tamen perpetuò eadem in omnibus mihi apparuerunt. Voraces pisces sunt Phuscæ, quamobrem grandi atque amplo sunt stonfacho præditæ. Omnibus est lacteum hepar, ad sinistram magis extensum. Fel tamen lateri dextro incumbit, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum. Gregales non sunt, ut neque Iulides. Labia habent crassa & carnosa: versantur in scopulis. Molli carne præditæ sunt & dulci: quǽque nisi multo sale & aceto condiantur, gustui minus placebunt, neque friabiles erunt. Cuius rei Dioscorides & Galenus in capite de iure piscium meminerunt. Ouidius,
Atque auium dulces nidos imitata sub undis.{258}
2. Solus enim hic piscis in alga nidificare, atque in nido parere, traditur.