Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Trichis, Gallis Pulchella.
1. Trichidem antiquorum, Virginis aut Pulchellæ nomine Galli cognoscunt, Pucelle: quòd veris initio, dum huius piscis capturæ dant operam, sine ouis ut plurimùm capiatur, vel quòd Scombros (quos illi etiam Lenones vocant) proximè subsequatur. Capitur in multis amnibus, ac præcipue {307} Ligeri, contra raptum fluminis. Anglia ex Tamesi Schalde vocat. Harengum grandiorem vix unquam excedit: aut siquando excesserit, appellationem mutat, ac tum quidem, adultæ Alausæ nomen accipit. Nonnulli Pulchellas ab Alausis diuidunt: quorum tamen sententia multis argumentis refelli potest. Quidam Galliæ tractus fictas aut fenictes vocant, Andegaui Conuersos: & qui Baioniam incolunt, des Gauttes. Sed audi quantùm ab harengis dissideant: Harengi corpore & capite latiusculo præditi sunt, labro prominulo: Pulchellæ, oblongiusculo. Punctis harengus caret: Pulchella ternis atque interdum quaternis rotundioribus nigris in lateribus ac tergo utrinque insignitur. Lineam præterea sub ventre ut Celerinus habet asperam, qua etiam Harengus caret. Sed Celerino hamuli rotundi sunt, & ferè sub squamis conditi: Pulchellæ verò foris eminent, quemadmodum in Trachuri caudæ lateribus. Trichias, vel (ut Aristoteli placet) Trichæas, cùm Pontum ingreditur, videtur quidem ac capitur: sed exiens nusquam adhuc conspectus est.