Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cochleæ marinæ.
1. Turbinatum exanguium genus, cochleæ nomen Latinis habuit: quod tametsi specie distinguatur, tamen omnes in anfractum intorquentur. Quod autem Plinius de cochleis altilibus tradit: id, ni fallor, de marinis est intelligendum. Nam neque Illyricæ, neque Aphricanæ, aut Solitanæ, terrestres esse censentur ac fluuiatiles. Omne enim fluuiatilium cochlearum genus (κοχλίας Græci vocant) virus olet. Præterea terrestribus viuaria non instituuntur. Quamobrem ne cochleæ nomen nobis imponat, id est, ne terrestrium nomenclaturam cum marinis confundamus, dicendum est, cochlearum varias esse species, quarum singulas persequi longioris esset operæ: unam enim quicunque intus norit, omnes nouerit, sed hîc duas tantùm tibi proponam, ut ex harum varietate diuersas reliquarum species agnoscas ac consyderes. {429}
Cochlea marina altera.