Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Boletena, sive Ozoli, quam et Osmylum vocant.
1. Alia est Polypi species vulgo ubique cognita. Itali Moscarolum et Moscardinum vocant, nonnulli Muguetinum. Editur Polypi modo, neque ab eo dissidet, nisi, quod ad eam magnitudinem non extuberat. Tenuibus et oblongis præditus est cirrhis, et corpore minore, moscum suaviter olente. Nihil est prorsus in pictura hujus aut descriptione, quod non superiori Polypo conueniat. Non desunt qui hunc exiccent, ut fragrantiam vestibus in arcis concilient. Plinius Ozænam dictam a gravi capitis odore putat. Nimirum antiqui odorem, quem moscus, aut quidpiam simile refert, naribus gravem esse putarunt. Murænæ hanc maxime consectantur. Pollux et Ozænam et Osmylian vocari tradit Polypi genus, quod inter caput et cirrhos, branchiasue, fistulam gerit, qua tetrum odorem emittit: quod Mænulas sepiolasque venatur.