CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lollius.

1. Lollius, Romanis ac Venetis Totena dictus, ipsa quidem Lolligine maior est, ut cubitorum interdum quinque esse soleat, inquit Aristoteles. Exteriore quoque corporis nota aliquantulum à Lolligine discernitur. Pars enim Lollii, quæ exit in acutum, in Lolligine latior est. Quinetiam Pinnulæ totum Lollium ambiunt, iunctæ perpetuǽque, quæ alioqui in Lolligine partem aliquam vacuam relinquunt. Minus autem accedit ad Polypum quàm Sepia: nam corpus ei oblongum est, cartilagineum, duabus pellibus obductum, gladium arctiorem & magis cartilaginosum in tergore continens, translucidum vitri modo, tenui theca inclusum, rostrum aquilinum, psittaci figura. Sed eodem modo atramentum, quo Sepia, emittit: & cirrhos octonos habet, breues tamen, in quibus totidem acetabula conspicies, quot in Sepiis. Ac præter illos octonos, duo quoque longa flagella seu promuscides multis in extremo acetabulis circumsessa videbis, quibus à longè cancros, ursos, astacos, paguros, & omne pisciculorum genus arripit. Porrò Lollii acetabula, præter Sepiarum & Polyporum morem, tribus introrsum aculeis osseis robustis, in gyrum munita sunt: quibus veluti uncinis arripit quod cupit, ut non omnino sit tutum Lollium manu in ipso mari contrectare ac prehendere. Latas in gyrum diffundit pinnas: à cuius ore corneo gula prætenditur angusta, & usque ad stomachum longa, quem habet amplissimum, atque adeò ingluuiem oblongam, quæ hunc præcedit. Quicquid exest, multùm antè comminuit ac mandit. Non secus natat, ac Polypus & Sepia, eiúsque caro eadem est quæ & Sepiæ vel Lolliginis, atque eodem modo cum suo atramento elixari ex aceto solet.