Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Squillæ, Gibbæ minores.
1. Locustarii generis sunt Squillæ: quarum etsi multæ reperiantur species, minores tamen gibbæ, vulgari nomine minime carent. Caridas Græcum vulgus et Caranidia vocat: Romani a Gambis, id est, tibiis, Gambarellas, quod iis multiplicibus constent. Armorici des Saulterelles: saliunt enim Locustarum more. Massilienses vulgo vetustatis vestigia nonnihil retinentes, Carambotos vocant, deducto a Caride nomine. Qui {357} vero Galli littus Oceani incolunt, etiam a saltatione nominant Cheurettes, quasi capreolas dicant. Parisienses corrupte des Gueruettes. Rothomagenses Salicoquas vel Salcoquas nominant: quarum quæ vaginis adhuc inclusæ sunt, Bouquetæ: iis autem exutæ, des Crevettes appellantur. Veneti vulgo Squillas appellant: quarum frontispicia rostris acutissimis prædita sunt. De his autem sic Oppianus,
Sunt Squillæ exiguæ: sunt parvo in corpore vires,Et magnum et saturo præclarum labraca ventreInterimunt astu: properat, gestitque teneriLabrax pisciculus, qui parvo robore possuntNon dare terga fugæ, non æquo occurrere Marte.Occisæ occidunt hostem, perimuntque necantem,Cum Squillæ rictu piscis sorbentur aperto,Turmatim in medium descendit turma palatum,Et feriunt cornu, quod fronte insurgit acuto.
2. Senos ante frontem gerit valde tenues cirrhos, quibus Dioscorides aconiti radices in fibras minutas abeuntes comparavit: Caudam contractam, in cujus extremo pinnæ sunt (ut in cæteris Locustis) quinæ: quarum quæ medio loco posita est, serratam, spinosam, duram, atque in acutum fastigiatam formam habet. Quamobrem quaternas tantum illi connumeravisse pinnas (ut in Crangone dicetur) satis fuerit. Non sunt audiendi qui Squillarum pedes forcipibus carere putant: Oua pariunt ac procreant ut Lacustæ: sunt enim illius interanea persimilia. Veneris desiderium movent. Efficaces sunt peculiari quodam munere ad mulierum conceptus. Tritæ atque ex oxymelite potæ, lumbricos ac tineas eiiciunt. Harum etiam puluerem aiunt ei particulæ impositam, in qua cuspis sagittæ vel spinæ infixa fuerit, physica quadam attractione eam educere. Quibusdam tractibus adeo grandes evadunt, ut palmum interdum excedant, atque has quidem esse aliis efficaciores credunt. {358}
Καρὶς Græcis, Squilla Latinis, Gambarella Italis, Saulterelles Armoricis, Cheruettes Parisiensibus, aliis Cheurettes: Saillicocques Rothomagensibus, Caranidia vulgo Græco. {359}