CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Margaritiferæ conchæ.

1. Athenæus author est, Concham apud Indos Berberim & Berberion, Androsthenis testimonio, ab indigenis vocari, ex qua margaritæ vellantur. Cuius forma Pectunculo similis est, sed neque striata est ut Pectunculus, neque ita aspera, unicámque tantùm auriculam habet. Chares Mitylenæus similem ostreæ concham esse prodit, sed oblongam & crassam, carne intus ampla & odorata. Plinius secundus Cochlearum margaritiferarum genera multa esse tradit: Cuius notæ sunt Pentadactyli, Melicembates, Echinophoræ, & permultæ aliæ. In summa, dubium non est multas conchas Margaritiferas esse, multò quidem magis, quàm vulgares nostras ostreas ac Mytulos, qui quum his etiam abundent, eò minus mirandum est, etiam minimas exterarum nationum conchas longè ditioribus margaritis refertas esse: id enim de quibusdam conchis, quod de nonnullis fluminibus auriferis dicere possumus.