CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 36 : De mullo>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 251sourcesMullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent.
1. Trigesimo sexto loco piscis ille qui dicitur mullus hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam dicitur « [α] mullus, quasi mollis et tenerrimus, cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari. Homines vero quibus saepe in pastu est piscem olere, sicut etiam ponit idem in eodem, iste piscis in vino necatus hi, qui inde biberint, taedium vini non habent ».
2. [β] 2R, 23, 82sources[…] ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
[γ] Ga, 2, 203sourcesVivo autem, jam non ego.
[δ] Dion. nom.4, 134sourcesἜστι δὲ καὶ ἐκστατικὸς ὁ θεῖος ἔρως.
2. Significat virum evangelicum, mitem, tractabilem et benignum, cuius doctrina pro castitate concertat, prudentiam vero mundanam refellit et familiares sibi abstinentiae virtute suaveole facit. Similiter mortuus mundo, ebrietate amoris Christi facit suo exemplo alios uini hujus, non solum non habere fastidium, sed et flammineum superducit desiderium, II Reg. 23 : [β] Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Gal. 2 : [γ] Vivo ego, iam non ego etc. Dionysius De divinis nominibus : « [δ] Est autem estaticus divinus amor ». Exemplum in beato Ambrosio qui, ut scribitur in Historia tripartita, per omnia, sicut supra dictum est, talem se exhibebat tempore Theodosii5sourcesCf. Cass. hist. eccl. 9, 30..

Notes de source :

1. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent. | 

2. […] ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. | 

3. Vivo autem, jam non ego. | 

4. Ἔστι δὲ καὶ ἐκστατικὸς ὁ θεῖος ἔρως. | 

5. Cf. Cass. hist. eccl. 9, 30.