CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XLVII

De dentrice et die

1. [] TC 7, 30, 1-31sourcesDentrix vel peagrus, ut dicit Ysidorus, a re nomen habet, eo quod duros dentes habeat, magnes multosque, quibus grassatur in ostreas piscesve innocuos.
[1] Ex libro de natura rerum. Dentix, alias dentrix, vel pagrus a re nomen habet, quia dentes habet magnos, multos ac duros, quibus crassatur in ostreas et pisces innocuos.
2. [2] Actor. Nota ergo, quod dentix idem est, quod pagrus, de quo etiam loco suo dicetur inferius. Dies est piscis marinus, ut dicit Aristoteles, sic dictus, quia post perfectionem suam non vivit, nisi per unam diem : habet tamen alas duas et duos pedes et sanguine caret.

Notes de source :

1. Dentrix vel peagrus, ut dicit Ysidorus, a re nomen habet, eo quod duros dentes habeat, magnes multosque, quibus grassatur in ostreas piscesve innocuos.