Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Operationes

3. VB, SN, 17, 65, 3
[α] Plin. nat. 9, 57*
[β] Plin. nat. 9, 61*
[γ] Plin. nat. 9, 168-169*
A. Idem libroa IX. [α] Praegelidam hiemem omnes sentiunt pisces, sed maxime qui lapidem in capite existimantur habere, ut lupi et pagria’. Cumque asperae fuerint hiemes, multi capiuntur caeci. [β] Luporum vero sunt laudatissimi qui appellantur lanati, candore mollitiaqueb carnis. [γ] Meliores sunt lupi in amne Tiberic inter duos pontes quam alibi.
4. VB, SN, 17, 65, 3
[δ] Plin. nat. 9, 162*
[ε] Plin. nat. 9, 185*
B. [δ] Piscium lupus bis in anno parit. [ε] Nigidius est actor lupum mugili caudam praerodere eosdemque mensibus statisd concordes esseb’.
5. VB, SN, 17, 65, 4
[ζ] Plin. nat. 10, 193*
C. Idem in libro X. [ζ] Produnture, ut dictum est, mugil et lupus clarissime audirec’.
6. VB, SN, 17, 65, 5
[η] Plin. nat. 32, 11*
D. Idem in libro XXXII. [η] Tradit etiam Ovidiusfd’ lupum retig circumdatum cauda arenas arare atque ita conditum transire rete.
7. VB, SN, 17, 65, 6
[θ] Arist. HA, 631 a 23-32 MS*
[ι] Arist. PA, 668 b 7-12 MS*
E. Aristoteles. [θ] Lupi marini, cum intrant pelagus, postea redeunt et ascendunt superius magna velocitatee’ sicut delphinus. [ι] Omnes autem lupi magnorum corporum anhelant, aerem attrahentesf’.
8. VB, SN, 17, 65, 7
[κ] Ambr. hex. 5, 2, 6, E*
F. Ambrosius. [κ] Lupi denique in mari sunt teneri, quos nescit agnus timere. Et secundum Isaiamhg’ simul pascuntur lupi et agni.