Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Vacca et vitulus marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 135, 1
[α] TC, nat. 6, 55
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Vacca marina monstrum est magnum ac validum et ad injurias iracundum. Non habet ova sed facit fetum, unum quidem saepius vel duos ada plus. Fetum tenere diligit et secum ducit ubicumqueb vadit. Vivitc hoc animal XXX annis, quod probatum est amputatis eorum caudis.
2. VB, SN, 17, 135, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 5*
Isidorus. [β] Vitulus marinus a similitudine terrestris diciturb’.
3. VB, SN, 17, 135, 3
[γ] Arist. HA, 567 a 9-11 MS*
[δ] Arist. GA, 781 b 24-29 MS*
[ε] Arist. HA, 567 a 3-5 MS*
Aristoteles. [γ] Vitulus marinus habet corpus durumc’ et carnosum. Ideoque graviter interficitur, nisi cum vulnere ind maxillis. Vox ejus est ut tauri ; quattuor habet pedes, [δ] non autem auriculas, quia regimen vitae illius et mansio est in aqua. Nam si essent ei auriculae super vias positae, multum humorem reciperent ac motum et natationem in aqua prohiberent. [ε] Animal generate completum. Ejusque partus est omni tempore, sicut hominis, etf praecipue tempore partus caprarum.