CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

{1515} Liber vicesimus quartus animalium, qui est sigillatim de aquaticis

I. De aquaticorum natura in communi et omnia alia sunt secundum ordinem alfabeti latini

<Prohemium>

1. Iam in praecedenti libro loquuti sumus de volatilibus quae in genere animalium perfectiora videntur esse natatilibus. In hoc igitur libro consequens est de natatilibus pertransire, de quorum natura licet tam in communi quam in speciali multa dixerimus, tamen hic etiam quaedam dicenda sunt prius in communi et deinde in speciali. Quamvis enim sicut et in antehabitis diximus, hoc non sit philosophicum et eo quod in talibus saepe repetitur idem, tamen rudes istud magis instruit et cum nominibus propriis hic ponuntur aquatica, intelliguntur interpretationes nominum in praecedentibus positorum, dum suis quaeque proprietatibus animalia describuntur.
2. In communi igitur de aquaticis omnibus dicimus quod humidae sunt naturae, quod et naturalis locus ostendit et esca : conservatur enim quodlibet in loco sibi connaturali, et nutritur, eiusdem complexionis cibo cum principiis ex quibus per generationem constituitur. Frigida etiam talia esse convenit in pluribus cuius signum est sanguine ea carere aut pauci sanguinis esse. Pauca etiam horum collum habent vel virgam vel vulvam vel mamillas : quae enim eorum sibi similia ex utero generant, conos quidem habent mamillares iuxta iuncturas et virgas habent et vulvas, sed haec instrumenta extra non dependent, sed intus habent virgas et emittunt eas tempore coitus ut delfinus et cetus. Et mamillae sunt coni quidam ad quos quaedam viae lacteae vicem rivertis venae habentes a corpore derivantur.Et nichil aquaticorum umquam innaturaliter visum est coire : et numquam movetur ad coitum cum alio quam cum sui generis animali : et dum ovant, confricant se ventribus, aut femina praecedit spargens ova, et mas sequitur fundens lac super ea : propter quod et plurima pereunt quae vel in contactu confricationis non exeunt, aut descendunt ita quod lac masculi non tangit ea : et haec est causa quod non piscium {1516} exuberans ultra omnem copiam multitudo, cum tamen ova piscium omnem videantur excedere multitudinem. Ovantes autem ovant magni quidem in petris vel in limo, parvi autem in radicibus plantarum aquaticarum : omnes tamen marini hoc habent quod in introitu aquarum dulcium libentius ovant propter pastum affluentem et aquae dulcedinem. Multa etiam genera aquaticorum ova sua custodiunt, ne ab aliis devorentur : quia licet omnia aquatica comedant se invicem et praecipue marina praeter fastaleon quod ideo excipit Aristoteles quia carnes non comedit : et piscatores michi dixerunt quod in fluminibus expertum est idem de barbello : tamen parcunt pullis suis omnia donec compleantur ex naturali amore permanentiae naturae in specie.
3. Amplius autem fore omnibus piscibus convenit modicum dormire et apertis oculis eo quod palpebras non habent, sed duros oculos, et in somno non nisi caudam parumper movere : et hoc contingit propter frigiditatem loci digestionis eorum qui parum vaporat ad caput.
4. Amplius cum in profundo et in ripis et in litoribus habitent, carnes eorum qui sunt circa litora, fortiores sunt et sicciores et ideo saniores. In profundo autem habitantium carnes sunt magis humidae et molliores, nisi maximi sint et terrestris naturae sicut illa quae beluae marinae a nonnullis vocantur. Omnibus etiam piscibus ante ovationem convenit vagari et inquirere locum aptum ovationis et in tempore ovationis incedere binos, propter ovorum ex masculo et femina completionem.
5. Lati etiam pisces eo quod humidi sunt et fleumatici magis flante austro impinguantur : et longi magis impinguantur ad boreales flatus. Et huius causa pro certo est quia auster similitudine complexionis auget humidum latis et calore subtiliat et ad membra reducit, et longos naturaliter calidos resolvit calido, quos Boreas restringit : et tunc vaporans humidum in ipsis circumfluens implet eos et impinguat. Huiusmodi etiam humidum causa est quod in multis eorum feminae sunt maiores maribus : et calor quibusdam ut dicit Plinius tantae levitatis est causa quod non mergerentur sub aqua nisi essent pondera suorum enormium capitum.
6. Durities autem oculorum causa est eis male videndi : propter quod in coloribus non nisi extremos discernunt et de mediis non nisi claros ut rubicundum flammeum et croceum splendentem : et ideo peritiores piscatorum dum piscantur, collobiis horum colorum non induuntur. Melius etiam nocte et praecipue in aurora propter hoc idem capiuntur quia tunc et minus vident et moventur ad pastum. Haec etiam causa est quod in aqua turbida melius quam in clara capiuntur, {1517} quoniam retia minus vident. Cum tamen perfecta sint animalia, vetera gurgustia piscium odore infusa et similiter retia vetera magis ab<h>orrent et fugiunt quam nova. Econtra autem si odore escae quam diligit instrumentum sit infusum, magis illo quam alio capitur instrumento. Haec etiam causa est quod oleo et sulfure fere omnium piscium genera moriuntur et est eis odor talis et sapor venenosus.
7. Amplius cum omnis complexio gaudeat sibi simili nisi discrasiam passa sit ut dicit Galienus, siccitate pisces laeduntur, et aves gaudent : et econtra pluviis proficiunt pisces, et aves tristantur : frigiditate tamen excedente crasim aliquando generatur lapis in medullis cerebellorum illorum et illi frigiditate hyemis citius moriuntur.
8. Amplius piscium multiformis valde est generatio : quidam enim coitu, quidam per se, et quidam ex spuma, quidam ex limo putrescente, et quidam aliter et aliter sicut patuit ex antehabitis libris nostris, hinc quod multa piscium et ostreorum genera contingit esse in maris profundo nobis ignota.
9. Adhuc piscis habens corium vel squamas duritie vel mollitie illorum cognoscitur aetas eius : et omnes huiusmodi branchos habent quibus aquam receptam evomunt, quam ad refrigerium recipiunt sicut et spirantia recipiunt aërem : et est hoc mirabile quod piscis marinus nutritur aqua dulci quam sugit ex salsa : et si coquatur in salsa, non invenitur salsus eo quod caro eius nata est attrahere aquam dulcem. Piscis autem aquae dulcis sugit aquam salsam eo quod non potest distinctionem facere aquae dulcis a salsa : et quando coquitur in aqua salsa, salsus invenitur. Haec igitur etiam est causa quod piscis aquae salsae sequitur aquam dulcem, et piscis aquae dulcis sugit aquam salsam.
10. Membra etiam interiora humorem generantia et recipientia sicut epar in aliquibus eorum ita sunt pinguia propter dulcedinem quam trahunt quod fomenta ignis efficiuntur : cuius signum est quod si licinium vel lignum fricetur epate piscis marini, ardet sicut sit linitum oleo. Hac de causa ad superficiem veniunt tempore levis pluviae eo quod dulcedinem quaerunt aquae pluviosae, et praecipue quando manna cadit cum rore et pluviis quia ex illo multum impinguantur. Tempestates autem fugiunt propter iactationem violentam quam patiuntur, et quietem desiderant cuius signum quod piscatores iuxta litora et ripas foveas faciunt, in quibus aqua recepta quieta stat, et infigunt ligna in eas ut sit quietior, et aliquando infigunt ipsi aquae ut pisces desiderantes quietem sub illis capiantur.
11. Quod autem dicunt quidam omnes pisces convenientes esse ad {1518} esum, falsum est sicut patet in pisce stupefactore, qui frigidi est veneni ita quod statim aufert sensum et vitam si diutius tangatur.
12. Haec igitur in communi de piscibus dicta sint a nobis : sed hoc in fine notandum est quod nos hic marinorum genera non distinguimus a fluvialibus nec etiam marina inter se quia ad hoc sufficiunt ea quae dicta sunt in praecedentibus libris : sed de omnibus aquaticis prosequemur secundum ordinem alfabeti sicut fecimus in gressibilibus et volatilibus.

<1. Aslet>

13. 1. Aslet est piscis quem ego vidi, quod habet corpus et corium fere sicut piscis qui ray Gallice, Germanice rocho vocatur ; sed corpus eius acuitur in caudam unam longam et in fine pinnulatam et bifurcatam sicut caudae aliorum piscium, et super dorsum caudae est pinna magna non ad natandum, sed ad dirigendum, quia motus eius est per transversum de latere ad latus et pinnae, quae sunt ad remigium natationis, moventur ab ante in retro impingendo piscem ad ante sicut est motus remorum in navi.
14. Hic autem piscis foramina branchorum in utroque latere habet duplicia in duobus ordinibus, in uno latere habens bis tres brancos, unum superalium asscendendo de ventre ad dorsum capitis ; et in anteriori latitudinis corporis quasi in humeris habet duas maximas pinnas formatas et articulatas ex pluribus articularibus coniunctionibus per omnia sicut ala avis ; et una est in uno latere, et alia in alio, et motus illarum a dorso ad ventrem sicut motus alarum avis ; et omni eodem modo habet duas alias formatas in lateribus inferius ubi incipit stringi corpus in radice caudae, et eodem modo motus mobiles et in ventre habet duos pedes kartillaginosos non habentes articulos, unum ad unum latus et alterum ad aliud, et in planta sunt quaedam divisiones confusae digitorum.

<2. Allec>

Source : TC, De alleciis (7, 5).
15. [α] AM
2. Allec piscis est maximae multitudinis in Occeano quod partes Galliae et Angliae et Teutoniae et Daciae attingit [α] et est piscis quasi palmae unius qui, dum in toto grege natat, capi prae multitudine non potest. Dum autem post aequinoctium autumnale acies se dividunt, capitur ; et aliquando tunc in magnis et multis sagenis colligatis concluduntur, quod funes retium incidi oportet eo quod trahi retia non possunt.
16. [α] AM
Hic piscis squamosus et sapidus est, non habens intestinum nisi ieiunum, et ideo in ventre suo nichil invenitur ; propter quod etiam quidam falso dixerunt allech solo et simplici elemento aquae vivere, quod nos in aliis locis falsum esse ostendimus.

<3. Anguilla>

Source : TC, De anguilla (7, 2).
17. [β] Isid. orig.12, 6, 411sourcesAnguillae similitudo anguis nomen dedit.
[γ] Isid. orig.12, 6, 412sources[…] Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. […]
3. [β] Anguilla piscis est ab angue dicta eo quod anguis habet {1519} figuram. [γ] Est autem piscis longus ita quod in Gange fluvio triginta pedum effici perhibetur et est non squamosus, sed viscosae pellis et spissae ; qua excoriatus melior efficitur, praecipue quando assatur, quia tunc exsiccatur nimia humiditas eius.
18. [δ] Plin. nat.10, 1893sourcesneque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant.
[ε] AM
[δ] In isto pisce dicitur non esse mas et femina, [ε] quamquam iam bis a fide dignis audierim quod duae anguillae captae sunt in Germaniae ipartibus quarum utraque multas habuit filaris quantitatis in utero ; et, matribus occisis, ex ventribus earum multae egrediebantur.
19. [ζ] AM
[ζ] In Danubio anguilla non est neque in aquis in eam fluentibus ; et dicitur quod impositae moriuntur. In aliis autem omnibus aquis Germaniae anguillae multae inveniuntur.
20. [η] AM
[θ] Isid. orig.12, 6, 414sources Origo huius ex limo. […]
[ι] AM
[κ] Plin. nat.9, 1605sourcesAnguillae atterunt se scopulis. ea strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio.
[λ] Sol. coll.52, 416sources […] anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline : In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant (Plin. nat. 9, 46).
[μ] AM
[ν] AM
Anguilla timet in tonitru [η] et tunc de fundo natat ad aquae superficiem ; et ideo, si rete tunc per stagna in quibus anguillae sunt trahitur, fere omnes capiuntur ita quod aqua evacuatur anguillis. [θ] Anguillam quidam de luto, [ι] quidam de lumbricis terrae, [κ] quidam de superfluitatibus piscium dicunt generari ; [λ] unde et in Gange fluvio, in quo anguillae magnae sunt, vermes quidam esse dicuntur qui bifurcata crura anterius habent sicut cancri, qui longitudinem habent sex cubitorum et corripiunt elefantes et mergunt eos. [μ] In hyeme anguilla latet in limo. Diu etiam vivit extra aquam et praecipue flante Borea. [ν] Nonnumquam etiam de aqua egreditur ad agrum in quo pisa vel cicer seminatur ; sed per cineres vel sabulum siccum serpere non potest. Propter aequalitatem autem et similitudinem corporis facillimae est generationis et divisa diu vivit, et huius causam alibi assignavimus ; et licet caeno generetur et gaudeat, tamen aquam turbidam horret et delectatur in aqua clara.

<4. Alforaz>

Source : TC, De alphoraz (7, 3).
21. [ξ] Arist. HA, 569 a 13-16 MS7sourcesEt iste modus generatur in pluribus locis, quando venit pluvia, quoniam generatur ex <s>puma, que venit ex aqua pluvie; et propter hoc dicuntur isti pisces spumosi. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore.
[ο] Arist. HA, 569 b 29 - 570 a 2 MS8sourcesEt quod dicitur afforoz non gignitur et est humidum, et vita eius est modico tempore, sicut diximus superius. Et dissolvitur, quousque solummodo remaneant ex eo occuli et caput. Et dicunt naute, quod si saliatur, durabit diu.
[ο] Arist. HA, 569 b 17-18 MS9sourcesEt iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sicut ebulliunt vermes in stercore.
4. [ξ] Alforaz piscis est qui ex putredine luti generatur et in luto sine aqua procreatur, ad modum vermiculi ; qui vermis, aqua asscendente, concrescit in piscem. [ο] De hoc nautae dicunt quoniam si consumatur putrefactus usque ad caput et oculos, adveniente aqua, iterum renascitur, et tunc diu vivit, cum ante huiusmodi suam regenerationem parvae vitae sit.

<5. Astaraz>

Source : TC, De astaraz (7, 4).
22. [π] Arist. HA, 569 a 24 MS10sourcesEt hoc est in omni tempore nisi modicum, quoniam ipse quiescit a principio aparitionis Aschontoroz in tempore autumnali et in principio veris.
[ρ] Arist. HA, 569 b 17 MS11sourcesEt iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore.
[ς] Arist. HA, 569 a 24 MS12sourcesEt tamen est unus modus, qui generatur ex limo et harena.
[σ] Arist. HA, 569 b 9? MS13sources [...] et est in locis umbrosis et quando temperabitur tempus <et> calefiet terra [...]
[τ] Arist. HA, 569 b 4-7 MS14sourcesEt significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem.
[υ] AM
[φ] Arist. HA, 569 b 20 MS16sourcesEt quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis.
5. [π] Astaraz piscis est qui tempore veris et autumni in spumis pluvialibus generatur[ρ] et in eis ebullit sicut vermes ex stercoribus animalium. [ς] Dicitur etiam ex luto generari. [σ] Hic piscis impatiens claritatis solis fugit ad umbras arborum quas in aquas proiciunt : [τ] calorem tamen diligunt et hunc quaerentes a profundo ad ripam natant. [υ] Tempore siccitatis habundant15sourcesCette indication ne figure pas chez Thomas de Cantimpré, à moins qu’Albert le Grand ne l’ait empruntée à la comparaison avec les scarabées qui, l’été, naissent des cadavres des chevaux. Elle est en contradiction avec la phrase qui suit., [φ] sed quando multae sunt pluviae et calidae habundant.

<6. Albyroz>

Source : TC, De albyrez (7, 6).
23. [χ] Arist. HA, 548 a 33 MS17sourcestercia, que dicitur albuz, est spissa, fortis valde; et propter hoc ponitur sub galeis ferri. Et si acciderit in illis aliqua percussio gladii aut alterius, non inducit dolorem.
{1520} 6. [χ] Albyroz piscis est fortissimae pellis, ita ut pellem illam milites sub galeis capitibus aptent ad ictus quoslibet gladiorum sine laesione excipiendos.

<7. Aries marinus>

Source : TC, De ariete maris (7, 7).
24. [ψ] Plin. nat.9, 14518sourcesGrassatur aries ut latro et nunc grandiorum nauium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi uoluptas inuitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.
7. [ψ] Arietem marinum Plinius dicit esse piscem qui post naves in salo stantes insidiatur et, aliquando caput emergens, speculatur ut eos qui nandi gratia in aquas intrant submergat.

<8. Aureum vellus>

Source : TC, De aureo vellere (7, 8).
25. [ω] AM
[αα] AM
[αβ] AM
8. [ω] Aureum vellus est animal marinum sicut spongia et est de spongiarum genere ; sed rarius est et mollius ad modum lanae, et lanugo eius in auri splendorem convertitur et dilatatur et prolongatur sicut vellus ; [αα] et dum est in mari, movetur motu contractionis et dilatationis sicut spongia et raro invenitur : tamen hoc inventum in Frigia causa extitit belli Troiani inter Graecos et Frigios, [αβ] sicut dicit Dares Frigius in hystoria Troiana.

<9. Abarenon>

Source : TC, De abarenon (7, 9).
26. [αγ] Arist. HA, 571 a 6 MS20sourcesEt abereni parit, quando fricat ventrem ad arenam.
[αδ] AM
9. Abarenon piscis est multis ovis fecundus : [αγ] sed non eicit ova nisi ventrem confricet ad harenam contactu asperam, [αδ] et in illa pullos educat et complet.

<10. Accipender>

Source : TC, De accipendre (7, 10).
27. [αε] Plin. nat.9, 6021sourcesApud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod quidem miror, cum sit rarus inventu.
10. [αε] Accipender ut dicit Plinius piscis est qui solus inter omnes pisces squamas habet ad os anterius per totum corpus conversas. Est autem piscis dulcis et esui conveniens et ab antiquis fuit valde desideratus.

<11. Amius>

Source : TC, De amio (7, 11).
28. [αζ] Isid. orig.12, 6, 322sourcesAmio saxatilis dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur.
11. [αζ] Amius piscis est, ut dicunt, saxatilis qui lapidem gestat interius. Est autem valde speciosus, in lateribus virgulas habens puniceas ; toto autem corpore reliquo diversis et gratis coloribus est distinctus et depictus.

<12. Hamger>

Source : TC, De hanigero (7, 12).
29. [αη] AM
[αθ] AM
12. Hamger piscis est, ut dicunt, qui amio propemodum similis est, et est longus et rotundus ; [αη] qui Germanice gervisch vocatur et est albus bonarum carnium, brevior anguilla, rostrum avis habens pro ore subtile et longum et rubeum, [αθ] et viridem interius habet spinam ; et caro quae spinam tangit etiam est viridis.

<13. Afforus>

Source : TC, De aforo (7, 13).
30. [αι] Isid. orig.12, 6, 4023sourcesAforus pisciculus, qui propter exiguitatem amo capi non potest.
13. [αι] Afforus piscis est qui propter exiguitatem hamo capi non potest.

<14. Australis>

Source : TC, De australi (7, 14).
31. [ακ] Isid. orig.12, 6, 3224sourcesAustralis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit sive quia tunc hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint.
[αλ] AM
14. [ακ] Australis piscis est qui aquarum undam ore suscipit et oritur quando Pliades occidunt, [αλ] eo quod tunc tempus est pluviarum.

<15. Aranea>

Source : TC, De aranea (7, 15).
32. [αμ] Isid. orig.12, 6, 1825sourcesAranea genus piscis, dictus quod aere feriat ; habet enim stimulos e quibus percutit.
{1521} 15. [αμ] Aranea piscis est marinus, spicula habens in auribus brancorum quibus approximantes percutit.

<16. Abydes>

Source : TC, De abyde (6, 2).
33. [αν] Arist. HA, 487 b 3-626sourcesEt quedam animalia vivunt in aqua deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, sicut quod nominatur grece ambides. Nam ipsum manet in fluminibus prius, deinde mutatur forma eius et fiet ex eo animal, quod dicitur astoroz et vivit extra. Albert Le Grand abrège Thomas de Cantimpré ; il ne reprend que le passage emprunté à Aristote et abandonne les moralisations.
16. [αν] Abydes est animal marinum cuius conversatio primo est in aquis et cibus ; et postea mutatur figura eius et efficitur terrestre et egreditur de aqua, quaerens victum in terra : et tunc cum figura mutatur et nomen eius et vocatur astoyz.

<17. Hahane>

Source : TC, De ahune (6, 3).
34. [αξ] Arist. HA, 591 b 1-2 MS27sources[…] Et fastaroz est magis gullosus quam alii pisces et precipue quod dicitur hahune et occultans suum caput comedit carnem. Albert le Grand résume le passage pour lequel Thomas de Cantimpré a suivi Aristote, et abandonne la moralisation.
[αο] Arist. HA, 591 b 7-8 MS28sourcesEt sepe inflat ventrem suum piscis qui dicitur hahanie et eicit ab eo alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum.
[απ] Arist. HA, 591 b 1-4 MS29sources[...] et propter hoc extenditur venter suus [...] et cum habuerit timorem, abscondit caput suum in suo corpore [...].
[αρ] AM
[ας] Arist. HA, 591 b 5 MS30sources […] et occultans suum caput comedit carnem.
17. [αξ] Hahane animal est marinum, omnibus marinis gulosius, [αο] quod stomachum distinctum dicitur non habere ; [απ] praedam capit et totus cibus eius in pinguedinem convertitur ; et ideo ultra modum ventre dilatatur. Hoc animal, periculum timens, pinguedinem et pellem super caput suum reduplicat [αρ] sicut hericius caput abscondens ; [ας] et si multo tempore causa timoris remaneat, parte carnium suarum comesta sustentatur donec periculum abscedat.

<18. Beluae>

Source : TC, De beluis maris orientalis (6, 4).
35. [ασ] Plin. nat.9, 4-531sourcesPlurima autem et maxima animalia in Indico mari […]. Sed in mari beluae circa solstitia maxime uisuntur. Tunc illic ruont turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo uertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus uoluunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine ut Magni Alexandri classis haud alio modo quam hostium acie obuia contrarium agmen aduersa fronte derexerit ; aliter sparsis non erat euadere.
18. [ασ] Beluae ut dicit Plinius in Orientali mari sunt quaedam animalia marina, adeo magna et importuna quod procellas excitant de profundo et pericula navibus inducunt, ita quod naves Alexandri ad pericula deduxerunt.

<19. Barchera>

Source : TC, De barchora (6, 5).
36. [ατ] AM
[αυ] Arist. HA, 590 b 4- 7 MS32sourcesEt tortuca marina comedit kokile, et orificium eius est fortius omni ore cuiuslibet animalis, quoniam si acceperit lapidem cum suo ore, accipiet ipsum et frangit ipsum.
[αφ] Arist. HA, 590 b 3-4 MS33sourcesEt animalia, que moventur et comedunt animalia, cibantur a piscibus parvis, sic\ut barcora; quoniam ipse comedit pisces parvos, et propter hoc eiciunt ei pisces parvos.
[αχ] ?
[αψ] Arist. HA, 590 b 7-8 MS34sourceset exit ad ripam et pascitur herbis.
[αω] AM
[βα] Arist. HA, 590 b 9-11 MS35sourcesEt cum revertitur intra aquam, ascendit et natat ita, quod desiccatur a sole ; quoniam non est leve illi in alia <h>ora, quod perfundetur iterum in aqua.
19. [ατ] Barchera est genus animalis durae testae sub quo tortuca maris cum aliis quibusdam speciebus continetur ; [αυ] quae tortuca adeo durum os habet quod lapidem frangit ; [αφ] pisciculos parvos venatur [αχ] et hiis aliquando filo ligatis decepta capitur ; [αψ] aliquando egreditur et herbas depascit. [αω] Efficitur autem valde magna ita quod scutum eius octo vel novem pedum invenitur ; cornu habet in capite sicut tortuca agrestis, et hoc circumdat caput ad modum galeae. [βα] Si quandoque egreditur ad solem, scutum dorsi exsiccatur ; quod postea nisi diu mollificetur, ad nutum flectere non potest.
37. [ββ] AM
[ββ] Hoc animal piscatores Germaniae et Flandriae militem vocant eo quod habet scutum et galeam. Est autem scutum eius ac si de quinque asseribus sit compositum. Habet autem quatuor pedes multorum digitorum et caudam ad modum serpentis.

<20. Bothae>

Source : TC, De bothis (7, 16).
38. [βγ] AM
[βδ] AM
[βε] Arist. HA, 602 a 23-25 MS36sourcesEt quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
20. [βγ] Bothae pisces sunt de genere pectinum in una parte nigri rubeis maculis distincti, scilicet in dorso, [βδ] in ventre autem albi ;per totum circuitum habent pinnulas [βε] et flatibus austrinis impinguantur ; cum piscatorem senserit, in fundum descendens, terrae adhaeret et aquam turbat ne videatur.

<21. Borbothae>

Source : TC, De borbothis (7, 17).
39. [βζ] AM
{1522} 21. Borbothae dicuntur pisces fluviales et lacunales anguillis fere similes, [βζ] sed breviores et magnos ventres habentes ; et profunda semper petunt ita quod in lacu Germaniae qui infundit Constantiam ad trecentos passus sub aqua hamis capiantur.
40. [βη] AM
Hic piscis Germanice [βη] alrutten a quibusdam vel alquappen vocatur ; nonnulli etiam lumpen vocant. Carnem habet dulcem, pellem viscosam non spissam, epar magnum et rotundum et dulcissimum.
41. De hoc pisce dicitur quod, quando duodecimum excesserit annum, excedit se ipsum in maximam quantitatem ; et tunc solaris appellatur.

<22. Babilonici>

Source : TC, De babylonicis piscibus (7, 18).
42. [βθ] Plin. nat.9, 17537sourcesPiscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. Circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus.
22. [βθ] Babilonici pisces sunt, ut dicit Theofrastus, circa Babiloniam existentes in locis ubi dulces aquae in cavernosis maris recipiuntur ex fluviis incidentibus ; inde enim pisces egrediuntur ad pastum capita ad modum ranarum marinarum, reliquas partes corporis ad modum rubiae habentes, branchos similes piscibus aliis, pinnulis gradientes et crebro motu caudae.

<23. Cetus>

Source : TC, De cetho (6, 6).
43. [βι] AM
23. Cetus est piscis maior qui visus est [βι] cuius femina balaena vocatur.
44. [βκ] AM
[βκ] Est autem hic piscis multorum generum. Quidam enim sunt irsuti et illi sunt maximi ; et quidam sunt planae pellis et illi sunt minores et in nostro mari videntur et capiuntur illi duorum modorum. Quidam enim habet rictum oris dentatum valde magnis et longis dentibus, ita quod plerumque inveniuntur duorum cubitorum, aliquando trium et aliquando quatuor ; sed plerumque inveniuntur unius cubiti, et praecipue duo canini sunt longiores aliis et sunt subtus cavi sicut cornu ad modum dentium elefantis et ad modum dentium apri qui culmi vocantur, et hii videntur esse ad pugnandum ; et hoc genus ceti habet os ad masticandum.
45. [βλ] AM
[βλ] Est autem aliud genus aliquando temporibus nostris quod habuit os ad sugendum absque dentibus sicut murena, et hoc fuit aliquantulum minus alio genere et multo melioris carnis.
46. [βμ] Plin. nat.9, 1938sourcesBranchiae non sunt ballaenis nec delphinis. Haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinent, ballaenis a fronte, delphinis a dorso.
[βμ] Neutrum autem habet branchos eo quod quodlibet istorum generum spirat sicut et delfinus. Spirat autem per cannam fistularem.
47. [βν] AM
[βν] Utrumque autem duorum quae pellis sunt planae spissum et nigrum habet corium ; et super oculos suos, qui sunt valde magni ita quod quindecim homines large capit fovea unius oculi (et aliquando capit viginti), sunt additamenta per modum ciliorum cornea, {1523} longitudinis octo pedem et minus et plus, secundum quod piscis maior est vel minor ; et haec additamenta cornea sunt in figura magnae falcis cum qua secantur gramina, et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et totidem super alterum ; et ex parte latiori radicantur in pelle et ex parte strictiori separantur, nec eriguntur ita quod rigescant porrecta de corpore, sed iacent disposita a radice oculi versus timpora piscis, ita quod apparent unum os latum sicut magnum vannum, et utitur illo piscis pro coopertorio oculi tempore magnae tempestatis.
48. [βξ] AM
Os autem habet amplum et, quando spirat, evomit ex ipso multam aquam quae aliquando implet naviculas et submergit. [βξ] Pinnas autem habet magnas quae sunt in figura delfini, et caudam habet bifurcatam cuius latitudo est plus quam XXIV pedum quando piscis ad debitum pervenit incrementum. Costas autem habet curvas, longas ad spissitudinem piscis, et sunt in quantitate tingnorum in magnis domibus. Tingna autem voco super quas conclavantur laquearia quibus tegulae domus affiguntur.
49. [βο] AM
[βο] Hunc piscem scribunt antiqui quatuor iugera terrae occupare ventris sui latitudine ; et hoc nos numquam experiri potuimus ab aliquo piscatorum qui multotiens et multos viderunt. Sed hoc quod experti sumus, maius est quod est onus trecentorum curruum tam in carne quam in ossibus quando divisus est ; et tam magni raro capiuntur, sed de ducentis et centum et quinquaginta et plus parum et minus sunt qui frequenter aput nos capiuntur.
50. [βπ] ?
[βρ] AM ?
[βπ] Hic piscis virgam habet et testiculos intus in corpore sicut delfinus et emittit eam tempore coitus ; et femina habet vulvam fere dispositam sicut vulva mulieris. Quando vero coit, femina supponit se mari sicut mulier viro et delfina delfino ; sed velocis coitus sicut omnia animalia quae testiculos habent interius ; [βρ] et hoc quod resolvitur de spermate - eo quod valde multi est spermatis et non totum concipitur intra vulvam balaenae - quaeritur a medicis, et est quod ambra vocatur, pretiosum valde contra guttas et paralisim. Testes autem intus habet et virgam ne impediant in natando et ne virtus eorum aquae continua frigiditate mortificetur. Quod autem quidam dicunt, quod post unum coitum cetus cum balaena impotens ad coeundum de cetero efficiatur et tunc profundum pelagi intret et tantum crescat et impinguetur quod insulis maris aequiparetur in quantitate, non puto esse verum nec talia referunt experti. Sed quando ceti pugnant pro balenis et pullis suis, victus fugit in pelagi profundum et39apparatei Stadler ibi stat aliquamdiu ex timore ; et quia stat immobilis, impinguatur valde ; et lardum habet hic piscis in dorso sicut porcus et est multae pinguedinis et maxime in capite circa cerebri medullam. {1524}
51. [βς] AM
[βς] Et tempore meo plures capti sunt : unus quidem in Frisia circa locum qui Stauria vocatur ; cuius cum caput per oculum cuspide punctum esset, undecim lagenas sagiminis emisit, quarum quaelibet vix portabatur ab homine uno ; et hoc sagimen et lagenas ego vidi ; et est sagimen valde lucidum et purum postquam defecatum est. Alter captus fuit ultra Traiectum versus Hollandiam, cuius caput quadraginta reddidit sagiminis lagenas. Huius piscis lardum est quod graspois vocatur.
52. [βσ] Arist. HA, 566 b 8 MS40sourcesEt delfin generat in maiori parte unum, et ad plus duos. Et similiter kalane et kokane etiam assimil<a>ntur ad delfin <parvum> quasi.
[βτ] Arist. HA, 566 b 22 MS41sourcesEt impregnantur per decem menses et parit in estate , non alio tempore, et ambulat sub pelago.
[βυ] AM?
[βσ] Concipit autem balaena unum et nutrit eum ; [βτ] et diu sequitur matrem [βυ] forte usque ad aetatem trium vel quatuor annorum.
53. [βφ] AM
[βφ] Hic piscis, quando in arto aliquo profundo concluditur et navibus circumdatur, submittit se in fundum et subito emergit et naves submergit. Frequentissime tamen capitur quando, allec insequens, ex aviditate nimis in litus se impingit quod ad aquam redire non potest ; et taliter parum ante hoc tempus unus impegit in litus Frisiae ; et cum incolae hoc rescirent, timentes ne subito rediret maris exitus et tunc amitterent piscem, ligaverunt eum omnibus quos in tota sua insula poterant habere funibus, palos profunde terrae infigentes et ad lapides ligantes funium extremitates, et ad domos vicinas, et ad alia aedificia. Mari autem redeunte, omnia haec piscis adiutus aqua confregit et cum funibus recessit ad pelagus, tristantibus incolis de funium amissione ; sed cum pastus non esset, in die tertio aciem allecis iterum cum funibus insequendo, iacuit in eodem loco quo prius ; et tunc ab incolis et funes sunt recuperati, et interfectus et divisus est piscis ; et cum scinderetur cervix capitis eius, ex pondere capitis fracta et fragor sonum dedit ac si domus fracta rueret.
54. [βχ] AM
[βχ] Ab hiis autem piscatoribus qui in nostris maribus venantur eos, duobus modis capi consueverunt. Uno quidem quod piscatores multi condicunt parvis naviculis quibus tres homines vehuntur ad locum ubi cetos esse praesumunt navigantes, et duo quidem navigant et tertius in navi stat paratus ad percutiendum ; et habet instrumentum cuius hastile est de ligno abiegno ut levius sit, et in extremitate hastilis est foramen iuxta manum percutientis in quod immissa est corda fortis et longissima quae circulariter posita est in navi, ita quod sine errore expedite egrediens sequitur instrumentum, cui infixa est extremitas ipsius. Cuspis autem instrumenti inferius habet triangulum, sicut est sagitta barbata, et ille habet punctum valde acutum et politum ut levius penetret ; et duae lineae venientes ad punctum incidunt sicut novacula acutissima, et est superficies trianguli tenuis et optime polita ; et in medio lateris quod opponitur angulo inferiori acuto, erigitur perpendiculariter ferrum illi lateri continuatum ad cubiti altitudinem vel parum amplius, et ibi habet foramen cui infixum est hastile {1525} de quo diximus. Hic igitur tertius, in navi existens, extentum tenet in manu et cum cetus inventus est, advocant quotquot possunt socios taliter praeparatos et cetum, qui in superficie natat aquae ad quam pisces de profundo agitavit, percutiunt quanto valent profundius et statim retrocedunt dimissis instrumentis infixis in vulnere : et si cetus, statim ut ictus recipit, tendit ad pelagus, abscidunt cordas et amissos conqueruntur expenssas et labores. Si autem descendit statim in fundum, tunc valde laesus est vulneribus et confricans se fundo propter salsedinem in vulnera intrantem impungit cuspidem plus et plus in corpus, et sine mora laborem piscis ostendit sanguis de profundo ebulliens ad superficiem ; qui sanguine debilis effectus paulatim fundi solidum sequens appropinquat ad litus donec apparere incipit, et tunc ab omni<bus> incolis multitudine navium et spiculorum circumdatus occiditur. Alius autem modus idem est cum isto, nisi quod spiculum non verbere, sed ictu fortissimae balistae sibi infigitur et est immissa etiam in hoc corda sicut diximus.
55. [βψ] AM
[βψ] Hii autem qui <h>irsuti sunt ceti et alii longissimos habent culmos, et illis ad saxa in rupibus se suspendunt quando dormiunt ; et tunc piscator, appropinquans quantum potest, de pelle a lardo solvit iuxta caudam et in hoc quod solvit funem fortem immittit ; et funes ad circulos monti infixos vel fortissimos palos vel arbores ligat, et tunc lapidibus magnae fundae proiciens caput piscis excitat eum ; et incitatus piscis volens recedere pellem a cauda per dorsum et caput extrahit et illam ibi dimittit ; et non longe a loco illo postea debilitatus capitur aut natans in aqua exsanguis, aut semivivus iacens in litore.
56. [βω] AM
[βω] Corrigiae autem corii eius fortissimae sunt ad magna pondera sublevanda per trocleas, et in Coloniensi foro semper venales exhibentur.
57. [γα] AM
[γα] Haec sunt quae de cetorum natura nos experti sumus, et ea quae scribunt antiqui praeterimus quia non concordant cum expertis.

<24. Clancius>

Source : TC, De clautio (7, 20).
58. [γβ] Plin. nat.9, 14542sourcesCautius qui glanis vocatur aversus mordet hamos nec devorat, sed esca spoliat.
24. [γβ] Clancius, qui et glanis vocatur, piscis est astutus qui, non hamum gluciens, aversis morsibus despoliat eum.

<25. Congrui>

Source : TC, De congris (7, 21).
59. [γγ] AM
[γδ] AM
25. [γγ] Congrui pisces sunt noti qui a quibusdam anguillae marinae vocantur et habundant in mari Normanniae. Longus piscis est valde et rotundus et albissimae carnis et dulcis, [γδ] sed indigestibilis ; et ideo lepram dicitur generare.

<26. Carperen>

Source : TC, De carpera (7, 23).
60. [γε] AM
26. [γε] Carperen sunt pisces fluviales et lacunales noti, pingues et dulces sed non sani, et sunt mollis carnis, plus spissi quam longi {1526} secundum proportionem, et sunt rufi, multum squamosi fortibus squamis ; et est piscis cuius lingua est valde dulcis assa.
61. Hic piscis in evadendis retibus valde est astutus ; aliquando enim transilit, aliquando suffodit in fundo et aliquando, herbam ore tenens, retinet se ne trahatur a reti, aliquando, de superficie veniens, fortiter caput fundo infigit, ita quod rete non nisi caudam tangens elabitur.
62. [γζ] AM
[γζ] Hic piscis in aliquibus aquis germinat et in aliquibus grassatur et crescit, sed optime valet in fundo argilloso tritico primo seminato et postea argilla desuper sparsa et postea aqua superefusa.
63. [γη] AM
De hoc pisce dicitur quod, cum femina eius ovis se gravidam sentit et tempus ovandi instare, motu oris masculum excitat ut lac spargat, et tunc femina ovat ; et est lac valde spissum huius piscis. Quod autem quidam dicunt feminam lac ore suscipere et ex hoc futura ova concipere, [γη] omnino est falsum et a nobis alibi improbatum.

<27. Capitatus>

Source : TC, De capitone (7, 24).
64. [γθ] AM
[γι] AM
[γκ] AM
27. [γθ] Capitatus piscis est notus valde multiplicatus in fluviis Germaniae et Galliae ; caput habet fere ad magnitudinem reliqui totius corporis. [γι] Niger autem est vel fuscus, sub lapidibus delitescens, raro semipedalis quantitatis, [γκ] bonae comestionis et durae carnis, figuram quasi clavae habens. Maioris quantitatis invenitur in Danubio et aquis Danubium influentibus quam in aliis aquis.

<28. Corvi maris>

Source : TC, De corvis maris (7, 26).
65. [γλ] Isid. orig.12, 6, 1343sourcesCorui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur.
[γμ] Arist. HA, 535 b 19 MS44sourcesEt hoc etiam modo sonant pisces quidam in Aceolo fluvio.
28. [γλ] Corvi maris pisces sunt <sic vocati> eo quod brancis et pectore, non voce, sonant aliquando sicut corvi, et per huiusmodi sonos produntur, [γμ] et hoc etiam modo sonant pisces quidam in Aceolo fluvio.

<29. Cocleae>

Source : TC, De cocleis (7, 27).
66. [γν] AM
[γξ] Plin. nat.9, 10146sourcesbinaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent ; itaque corniculis praetemptant iter […].
[γο] AM
[γπ] Plin. nat.9, 10147sourcesin eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio.
[γρ] Isid. orig.12, 6, 4848sources […] Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur.
29. [γν] Cocleae tam aquaticae quam etiam terrestres dictae sunt limaces et45apparatet correximus : ei stadler. testudines a giratione testae quam inhabitant ; et aquaticae inveniuntur valde magnae, et coclea earum circumponitur spinatis quibusdam testeis. Animalia sunt capitis figura carentia, [γξ] et ideo dicuntur oculos non habere ; habent tamen cornua quaedam mollia quibus, ut dicunt, praetemptant viam qua pergere volunt, moventia se contractione et emissione corporis ; [γο] et in cornibus illis sunt duo nigra puncta quae usum quendam et actum perficiunt oculorum. [γπ] Haec animalia aliquando relinquunt cocleas, [γρ] et haec et omnia alia genera testarum et cancrorum augentur crescente luna et diminuuntur ea decrescente, quia luna movet humidum.

<30. Concha>

Source : TC, De conchis (7, 22).
67. [γς] Plin. nat.9, 9449sourcesNavigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus : concham esse acati<i> modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata.
[γσ] AM
[γτ] Plin. nat.9, 9450sourcesIn hanc condi nauplium, animal sepiae simile, ludendi societate sola.
[γυ] AM
30. [γς] Concha a qua conchilia dicuntur, sunt durae testae habentia concas ad modum navium formatas puppi retro rotunda et {1527} prora rostrata et carina in ventre et rate in lateribus distensis et ampliatis ; [γσ] et sunt duae se concludentes extra nigrae vel fuscae et intus habentes margariti splendorem, et piscis in contiguatione nascitur concarum. [γτ] In concam intrat animal exiguum quod nauplium vocatur, et est in figura sepiae, sed valde parvulum, et non intrat nisi causa ludendi, et animal concam inhabitans conscium bonae societatis aperit ei concam, [γυ] et in hiis conchis frequenter inveniuntur margaritae in contactu concarum.

<31. Cancri>

Source : TC, De cancris (7, 19).
68. [γφ] AM
31. [γφ] Cancri aquatica sunt animalia in genere mollis testae contenta, et licet philosophia solum cancros vocet magnos et rotundos qui sunt in mari, alios autem caudatos vocet gambaros, et magnos marinos vocet locustas, tamen hic vulgariter magis quam philosophice loquentes dicimus cancros communi nomine quos vulgus generaliter cancros vocat, omnia videlicet mollis testae animalia multos pedes habentia et retrorsum natando incedentia, sed ambulando anterius nitentia.
69. [γχ] AM
[γχ] Horum animalium humiditas crescit crescente luna et, licet fusca sint viva, tamen cocta rubicunda efficiuntur. In plenilunio crescunt eis duo semisperalia ad modum lapidum sub oculis interius quae trita in potu data cor confortare dicuntur.
70. [γψ] Arist. HA, 525 b 5-10 MS51sources […] Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi, <et> dicuntur #.:milites#.; propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum, quod non possunt deprehendi. Et <si> aliquis accipitur et <finditur> in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habe<n>t pascua.
[γω] AM
[δα] JV Or.9052sourcesSunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.
[γψ] Sunt autem multa genera cancrorum, unum quidem in India quod miles propter velocitatem vocatur et dicitur in se nullam habere superfluitatem ; [γω] cuius non est causa quod non cibetur, quia hoc est impossibile, sed causa est quia cibatur ad modum plantae sugendo humidum tantum. [δα] Dicit etiam Solinus in Occidentali mari cancros esse tam magnos quod homines mergunt et terga habent dura sicut cocodrilli.
71. [δβ] Plin. nat.9, 9553sources[…] Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. […]
[δγ] Plin. nat.9, 9654sourcesHieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis.]
[δβ] Cancri latent in hyeme mensibus quinque. Veris autem tempore procedentes exuunt testas sicut anguis pellem. [δγ] Dicunt tamen quidam quod hyeme aprica sectantur litora, aestate autem recedunt gregatim ad aquas optatas. Hyeme etiam laeduntur frigore ; autumno et vere pinguescunt et maxime in plenilunio.
72. [δδ] AM ?
[δε] Plin. nat.9, 9955sourcesContra serpentium ictus medentur.
[δδ] Mares, in ea parte qua cauda ad corpus continuatur, subtus quatuor longas habent virgulas prominentes quibus feminae carent. Cauda etiam maris rotundior est et plenior et spissior ; feminae autem est magis tenuis et vacua et lata quasi compressa. Ova feminae primo in corpore sunt valde compressae, et deinde per porum exeunt et virgulis curtis quae sub cauda sunt adhaerent, donec complentur, {1528} [δε] et medentur contra venenatos serpentum morsus. Cum mas et femina coire volunt, prius mas asscendit supra dorsum feminae et tunc femina convertit se supina, et sic mas coit cum ea confricando se ad eam, in egressu ovorum.
73. Cancer lacte potatus sine aqua multis vivit diebus.
74. [δζ] AM
[δζ] De anatomia autem cancri in praehabitis huius scientiae libris determinatum est.
75. [δη] Ambr. hex.5, 8, 2256sourcesCancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.
[δη] Narrat Ambrosius quod cancer libenter intrat conchilia ostreorum et comedit conchilia ; ab alia parte, timens concludi infra concam et conteri, intrare non audet : observat igitur donec ostreum ad radios solis delectatum aperit concam, et tunc lapidem anteriori manu quae bifurcata est intra concam ponens, concludi concam non permittit : et tunc ostreum depascitur.

<32. Cocodrillus>

Source : TC, De cocodrillo (6, 7).
76. [δθ] AM
[δι] JV Or.8857sourcesCrocodilus animal est quadrupes quod in terra nascitur : In fluminibus tamen sicut in terra inhabitat, nec minorem habet potentiam in aqua, quam in terris. Per diem autem humi frequentius acquiescit, nocte vero in aquis : habet autem oua velut anserum, que in terra profert. […] plerumque ad viginti cubitos longitudinis excrescunt, linguis carent, maxillas superiores mouent, morsus habent horribiles et tenaces, […] maxima pellis firmitate quali clipeo muniuntur.
[δκ] AM
[δλ] JV et al. ?
32. [δθ] Cocodrillus est de aquaticis et est in figura lacertae per omnia nisi quod caudam non habet adeo rotundam et pinnas habet in cauda, et extenditur usque ad longitudinem viginti cubitorum, quando perfectae est quantitatis ; sed ego duos vidi, de sedecim pedibus unum et alterum de XVIII. [δι] Pellis eius rugosa est et adeo firma quod ea quasi clipeo communitur ; de nocte in aqua, de die propter pastum egreditur ad terram, et propter brevitatem pedum est pigrum. Rictus oris eius est usque ad loca aurium, si aures haberet, et dentes eius fortissimi, et lingua caret ; [δκ] et cum sint multa genera cocodrillorum, omnia movent mandibulam inferiorem praeter tencheam ; et ideo haec est fortissimi morsus. [δλ] Adeo iacet immobile ad solem quod videtur esse mortuum ; et tunc magno hyatu os aperit, et aviculae venientes purgant ei dentes, quas etiam aliquando os concludens deglutit. Omnibus animalibus insidiatur, maxime tamen bubalis. Et e contrario bubalus cocodrillum conculcat in harena. Hominem etiam cum potest interficit ; sed eumdem postea, ut dicunt quidam, deplangit.
77. [δμ] Hor. epod.12, 10-1158sourcescolorque / stercore fucatus crocodili.
[δμ] De stercoribus eius meretrices faciunt unguentum quo rugas faciei extendunt ; sed lota facies deterius in pristinas convertitur rugas.
78. [δν] Plin. nat.8, 9059sourcesHunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluom. Albert le Grand reprenant Pline à travers Thomas de Cantimpré, il fait disparaître l’information concernant l’ichneumon et ajoute celle selon laquelle le crocodile avale parfois le trochile, qui n’est pas chez Pline.
[δξ] Plin. nat.8, 92-9360sourcesQuin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. Sed aduersum ire soli hi audent ; quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam.
[δν] Hee beluae in Nilo flumine et aliis quibusdam fluminibus et in Indiae fluminibus habitant, et satiatae piscibus quasi somnolentum caput ingerunt ripis. Avis autem quae sibi dentes purgat et quam aliquando glutit crochilos Graece, Latine regulus dicitur. [δξ] Homines quidam, ut dicit Plinius, in insula Nili, Tyn<ti>ri vocati, parvi corpore, artem noverunt qua innatantes super dorsum beluarum insiliunt et eas lignis in os ligatis frenata ducunt ad ripam captiva61philologieOn attendrait captivas. et cogunt aliquando evomere praedam recenter acceptam.

<33. Cahab>

Source : TC, De caab (6, 9).
79. [δο] Arist. HA, 497 b 21-30 MS62sourcesEt habet duo cahab parva respectu magnitudinis corporis sui. Et habet calceum longum, magnum, et utitur loco manus in hominibus, quantum per ipsum accipit cibaria et reddit ipsa ori eius et per ipsum etiam domino suo, quod voluerit. Et per ipsum erradicat arbores.
[δπ] Arist. HA, 497 b 21-30 MS63sourceset ille calceus creatur ex cartillagine.
[δρ] Arist. HA, 499 a 22 MS64sourceset in utroque pedum est cahab simile cahab pedis vace.
[δς] Arist. HA, 497 b 29 MS65sourceset cum natat in aqua, inspirat eo et eicit aquam.
[δσ] AM
{1529} 33. Cahab animal marinum esse perhibetur [δο] parvos habens pedes respectu corporis sui ; unum tamen habet longum quo loco manus utitur et per ipsum porrigit cibum ori suo et eradicat herbas. [δπ] Pedes autem eius creati sunt de cartillagine [δρ] et formati ad modum pedis vituli. [δς] Hoc animal spirat et, cum spiritum emittit, redit ad aërem et eicit aquam [δσ] sicut delfinus et cetus.

<34. Cricos>

Source : TC, De cricos (6, 10).
80. [δτ] Arist. HA, 530 a 7-21 MS66sourcesEt aliud genus huiusmodi animalis, quod dicitur brita, habet fissuras duas in extremitate pedum. Et pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum cum ambulat.Et testa huius animalis est lenis, nigra, rotunda, et assimilatur in aspectu animali, quod dicitur kiroket. Et non habet nigrum illud membrum, quod dicitur mathoz, set rubrum, et est applicatum teste applicatione forti. Cum ergo fuerit aer clarus, erit hoc animal absolutum et ambulabit ; et cum movebuntur venti, applicabitur petris et quiescit et non movetur. Albert le Grand abrège le passage de Thomas de Cantimpré emprunté à Aristote et abandonne le commentaire allégorique. S’il reprend le contresens de Thomas de Cantimpré sur l’hépatopancréas, il supprime le passage aberrant sur les doigts de l’animal et essaie d’apporter plus de clarté à un passage confus.
34. [δτ] Cricos animal esse dicunt quod pedem sinistrum habet magnum et longum dextrum autem habet valde parvum, corium testeum molle nigrum interpositis rubeis maculis ; tempore sereni aëris absolutum ambulat et tunc totum corpus eius innititur pedi sinistro et alium post se trahit. Cum autem nubilus est aër, immobile adhaeret lapidibus. Hoc etiam animal cuicumque alii animali inhaeserit, vix avelli potest ab ipso.

<35. Celethi>

Source : TC, De celethi (6, 11).
81. [δυ] AM
[δφ] Arist. HA, 489 b 11 MS67sourcesEt debemus scire, quod quedam animalia, que gignunt animalia, generant in sua matrice ova prius, et quando perficiuntur, fiet ex eis simile vermi, et quando paritur ille vermis, recipit formam perfectam et fit ex eo animal sic\ut animal marinum, quod nominatur grece [celeu] <celeci>.
[δχ] Arist. HA, 537 a 30 MS68sources […] Celeti vero dormit graviter, quod potest capi manu. […]
35. [δυ] Celethi sicut in antehabitis diximus genus est animalis multas sub se continens species. [δφ] Est autem primo ovans, et postea pariens animal quod formatur in speciem parentis. [δχ] Est autem animal propter pondus capitis graviter dormiens, ita ut manu capi possit dum dormit.

<36. Chylon>

Source : TC, De chylon (6, 12).
82. [δψ] Arist. HA, 591 b 22-25 MS69sourcesEt omne fastaroez cibatur ex herbis et harena et kakaloz, quod dicitur a quibusdam hominibus khilon, est prope terram. Et quoddam karahez non pascitur sed cibatur ab humiditate viscosa quae exit ab eo et propter hoc est semper ieiunus.
[δω] AM
[εα] Arist. HA, 591 b 22-25 MS
36. [δψ] Chylon animal dicunt marinum quod non comedit, sed [δω] ad modum sugentis [εα] pascitur humiditate viscosa ; et ideo nichil in ventre eius invenitur.

<37. Canes>

Source : TC, De canibus marinis (6, 13).
83. [εβ] AM?
37. [εβ] Canes sunt marini irsuti sicut canes, lucentibus oculis et pedibus brevibus anterius, sed retro pelle stricta et tenui magis ad gubernaculum caudae formata quam ad pedes, et est valde debilis incessus ; et mordax valde est et insequitur pisces, magnos pisces mordens et occidens ; et venatur gregatim cum multis de genere suo et multos in unum locum coagitat pisces70sourcesPour la fin de sa notice, Albert le Grand résume la fin du chapitre de Thomas de Cantimpré mais ne reprend pas les lignes dans lesquelles celui-ci commet un important contresens sur Pline. Là où Pline décrit des chiens à l’assaut d’un poulpe gigantesque (Plin. nat. 9, 92 : Namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clauarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit), Thomas de Cantimpré croit lire un texte sur les chiens de mer..

<38. Caeruleum>

Source : TC, De ceruleo (6, 14).
84. [εγ] Sol. coll.52, 4171sourcesanguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline.
[εγ] Plin. nat.9, 4672sourcesIn Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
[εδ] AM
38. [εγ] Caeruleum est nomine et re caerulei coloris animal aquaticum quod Ganges fluvius nutrit, et habet brachia73philologieCe passage semble très corrompu. Chez Pline on a branchiis, les branchies, au nombre de deux, et c’est l’animal qui mesure six coudées ; Solin a transformé les deux branchies en deux bras (brachiis) et leur a donné une longueur de six coudées. Thomas de Cantimpré reprend Solin et ses erreurs et Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré. duo longitudinis cubiti unius valde saeva, quibus ad portum74philologieLà encore, le texte a subi une altération : chez Pline et Solin, les cerulea attrapent les éléphants qui viennent à la rivière pour boire (ad potus chez Pline, ad potum chez Solin). Dans le texte de Thomas de Cantimpré, les éléphants ont disparu et potum est devenu portum, « le port », ajoutant un peu plus de confusion au passage. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré et reprend portum. fluminis magnas bestias rapit et trahit in profundum. [εδ] In nostris autem aquis hoc animal non invenitur.

<39. Draco maris>

Source : TC, De dracone maris (6, 15).
85. [εε] Arist. HA, 602 b 24 MS75sourcesEt sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […].
[εζ] Plin. nat.9, 8276sources[…] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat.
[εη] Plin. nat.32, 7977sourcesDentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […].
39. Draco maris, ut dicit Plinius, ingens est bestia ad modum serpentis formata, sed pinnas habet quibus utitur ad natandum, et impetu uno multa maris spatia pernatans magnitudine virium suarum. {1530} [εε] Est autem bestia venenosa ; et quoscunque momorderit pisces vel animalia alia moriuntur : [εζ] et cum aliquando per rethe piscatorum ad litus trahitur, subito foveam facit in harenis ut abscondatur. [εη] Cinis autem ossium eius sanat dentium dolores.

<40. Delfini>

Source : , ().
86. [εθ] Sol. coll.12, 378sourcesHaec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes.
[ει] AM?
[εκ] Arist. HA, 566 b 21-23 MS79sourcesEt seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore.
[ελ] Arist. HA, 631 a 8-15 MS80sourcesEt jam videbantur multi delphini magni et parvi simul, et habebant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus.
40. [εθ] Delfinorum in mari multa sunt genera. [ει] Hoc autem quod frequentius videtur in mari animal est nigrae pellis, caput habens breve et dentes in ore continuos, sicut sunt molares dentes porci, et diligit homines ; [εκ] diligit etiam id quod est suae speciei, [ελ] ita quod, pullis eius gregatim ambulantibus, duo custodes delfini magni ponuntur et, si quid de sua specie mortuum fuerit, alii custodiunt ipsum ne ab aliis piscibus devoretur donec ipsum mare eiecerit.
87. [εμ] Plin. nat.9, 29-32?
[εν] AM
[εμ] In mari magno Mediterraneo quod Ytaliam duobus tangit lateribus, piscatoribus ad piscandum ad mare euntibus, delfinorum grex congregatus vadit cum eis et in mari per modum coronae cingunt pisces et coartant ad retia propellendo ; ab Ytalicis enim delfinus non comeditur nec eum piscatores venantur, sed potius de captis piscibus delfinis dant aliquam portionem ; [εν] et hos delfinos Ytalici tumberellos vocant eo quod tumbantes ante naves aquam evomunt.
88. [εξ] Plin. nat.18, 360?81sourcesPraesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lasciuientes flatum, ex qua uenient parte.
[εξ] Hoc animal, tempestatis tempore de fundo fugiens ad superficiem, futuram nuntiat tempestatem.
89. [εο] Arist. HA, 566 b 23-25 MS82sourcesEt jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas.
[επ] ?
[εο] Est autem, ut dicunt, magnae aetatis, quod etiam compertum esse dicunt aliquem amputata cauda centum annis et amplius vixisse ; [επ] sed post decem mensium tempus coit, et coitus eius est velox, eo quod testiculos et veretrum habet interius ; et femina resupinata sub mare per vulvam, quae est sicut vulva balenae et mulieris, accipit semen.
90. [ερ] Plin. nat.9, 2883sources[…] Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum.
[ες] Plin. nat.9, 3384sourcesCapto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit.
[εσ] Guelf (Deus 1998, 89)?85sourcesSi quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant.
[ετ] Sol. coll.12, 7-886sourcesdivo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret.Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum.
[ευ] Sol. coll.12, 1187sourcesIuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda.
[ερ] Hoc animal gaudet musicis, ita quod Arionem quemdam citharoedum qui cithara cantaverat in mare proiectum excipientes delfini impulerunt et detulerunt ad litus. [ες] Alio in tempore cum Cariae rex delfinum quemdam magnum cepisset, multitudo magna delfinorum captum ad litus prosecuta est delfinorum ad modum plangentium se habentium ; quod Cariae rex videns, captum praecepit absolvi delfinum, quem coetus delfinorum, quasi tripudio recipiens, abduxit a litore. [εσ] Dicunt etiam quod cadens in mare si delfini carnes comestas in se habuerit, a delfinis devoratur si praesentes sint. Si autem non comederit carnes delfini, etiam mortuus et necatus a delfinis revehitur ad litus. [ετ] Sub Augusto principe dicunt puerum cibasse delfinum ita quod tandem de manu eius cibum sumpsit et tandem etiam dorso exceptum puerum per mare vexit quo voluit et revexit ad litus ; et tandem, cum mortuus puer in litore maris ut solebat non compareret, ex dolore ferunt mortuum esse delfinum. [ευ] Illi penitus simile fertur in mari civitatis {1531} Yponensis in Affrica accidisse, et iuxta eamdem urbem non longe alium puerum, Henanum nomine, simile quid cum delfino perfecisse sicut in Persarum scribitur hystoriis88sourcesThomas de Cantimpré reprend ces récits à Solin, qu'il suit de très près quand il ne le recopie pas intégralement ; mais la mention de l'Histoire des Perses ne figure pas chez Solin ; c'est Thomas de Cantimpré qui l'ajoute comme source uniquement pour les deux dernières anecdotes de son chapitre. Tous ces récits figurent originellement dans Plin. nat. 9, 24-33..
91. [εφ] AM
[εφ] In nostro autem mari Germaniae adiacenti, delfini capiuntur et comeduntur, et ideo fugiunt homines.
92. [εχ] Plin. nat.9, 2089sourcesVelocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit.
[εχ] Est autem aliud delfinorum genus, de quo narrant quod habet os in medio sui corporis et tantae est celeritatis quod nichil ipsum marinorum evaderet nisi quod capit praedam conversum ita quod ab inferiori os supra convertit, et tunc pisces fugere possunt ; et hoc genus odit pullos suos, ita quod masculus devoraret eos nisi femina eos occultaret ; mater igitur occultat pullos et secum ducit usque ad completionem ; et postquam completi sunt, ita eos odire incipit quod cum mare devoraret eos si se viribus propriis non defenderent.
93. [εψ] Sol. coll.32, 2690sourcesEst et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt.
[εψ] Aliud iterum delfinorum genus quidam dicunt esse in Nilo cristata ad modum serrae habens dorsa spinis incidentibus ; et hoc genus, cocodrillis natantibus, se supponit et ventres eorum molles crista dorsi incidit et cocodrillum perimit91sourcesCe dernier paragraphe vient bien du livre VI de Thomas de Cantimpré, mais du chapitre XVII intitulé De delphinis alterius generis. Comme souvent, Albert le Grand fait un travail de synthèse par rapport à sa source et contracte les deux espèces de dauphins distinguées par Thomas de Cantimpré, auxquelles il en ajoute une troisième, dans un seul chapitre consacré au dauphin..

<41. Dies>

Source : TC, De die (7, 28).
94. [εω] Arist. HA, 490 a 31 MS92sourcesAlia vero carentia sanguine, sive sint de genere volatilis sive sint de genere ambulabilis, moventur multis pedibus, sic\ut animal, quod dicitur dies. Nam ipsum [a] movetur duabus alis et quatuor pedibus, et sortitum est hoc nomen, quoniam non vivit nisi per unum diem.
[ζα] AM
41. [εω] Dies est piscis qui eodem die oritur et completur et moritur, et habet duos pedes et duas alas pinnales ; [ζα] quidam tamen dicunt quod diutius vivit ab ortu, sed dicunt quod post complementum non vivit nisi die una.

<42. Dentrix>

Source : TC, De dentrice (7, 30).
95. [ζβ] Isid. orig.12, 6, 22-2393sourcesPagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus.
[ζγ] AM
42. [ζβ] Dentrix vel peagrus piscis est qui ex re nomen habet. Multos enim dentes habet et magnos quibus grassatur in ostrea. [ζγ] Hunc piscem moderni dentatum vocant ; et habet dentes ante superius et inferius aequales fere, ad modum dentium hominis qui incisores vocantur dispositos, sed inferiorem mandibulam habet ex duobus ossibus compositam sicut et homo ; et est piscis squamosus, non magnus, plusquam palmi habens quantitatem, et est in figura piscis qui monachus vocatur nisi quod caput non habet adeo spissum ; et est latioris corporis aliquantulum et habundat in mari Apulico et Siciliae et iuxta Romam.

<43. Equus maris>

Source : TC, De equis marinis (6, 18).
96. [ζδ] Isid. orig.12, 6, 9
[ζε] ?
43. [ζδ] Equus maris est animal marinum cuius anterius est in forma equi et posterius desinit in piscem, [ζε] et est pugnax animal contra multa marinorum et cibus eius est pisces ; sed hominem timet multum et extra aquam nichil potest : statim enim moritur ab aqua extractum.

<44. Equus Nili>

Source : TC, De equo Nili fluminis (6, 19).
97. [ζζ] ?94sourcesAlbert le Grand résume en la suivant la notice de Thomas de Cantimpré dont la source, un certain Michael, nous est inconnue.
44. [ζζ] Equus Nili animal est aquaticum de natura et genere cocodrillorum et crura enim et dentes habet sicut cocodrillus, sed sunt multo maiora. Est autem animal crudelissimum et hominibus {1532} occidendis et navibus subvertendis cupidissimum. Uno enim pede in terra defixo, alterum inicit navi et in impetu vel subvertit eam vel lacerat, nec capi de facili potest nisi catenis reticulatis ; et, cum capitur, non nisi malleis ferreis occiditur : cutem enim habet spissam fere ad cubitum et est fortissima.

<45. Equus fluminis>

Source : TC, De equo fluminis (6, 20).
98. [ζη] Arist. HA, 502 a 9 MS95sourcesEqus vero fluminis, qui manet in terra Egipti, habet crines equi, et pedes eius sunt fissi, et habe[n]t sotulares ut vaca et habet simam faciem, et habe[n]t in pedibus kahab, et dentes eius cornua et cauda eius sic\ut cauda porci, et hinnit sic\ut equs, et magnitudo eius sic\ut magnitudo asini, et corium eius valde grossum; quapropter parantur ex eo sotulares. Eius vero interius assimilatur interiori equi et asini.
45. [ζη] Equus fluminis dicitur esse animal aquaticum in partibus Orientis in terra et in aqua valens. Habet autem crines ut equus, sed pedes fissos cum ungulis ut vacca et est sublimis faciei ; caudam habet ut porcus et hinnit ut equus et est valde grossi corii. Magnitudo autem eius est ut asini96sourcesAlbert le Grand reprend presque mot pour mot le texte de Thomas de Cantimpré..

<46. Exposita>

Source : TC, De exposita (6, 21).
99. [ζθ] Plin. nat.9, 1197sourcesBeluae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qui lui-même reprenait Pline d’une manière très fautive, mais il supprime ce qui lui paraît trop confus chez Thomas ainsi que le commentaire allégorique.
[ζι] AM
46. [ζθ] Exposita, ut dicit Plinius, bestia est in maris illa parte quae in Judaea Joppe attingit aliquando inventa, quae multos et longissimos habet dentes et pinguedinem quinque cubitorum, [ζι] et est de genere cethorum.

<47. Helcus>

Source : TC, De helco (6, 22).
100. [ζκ] AM
[ζλ] ?
[ζμ] AM
[ζν] Plin. nat.9, 4298sourcesNullum animal grauiore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque uice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae uim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti.
[ζξ] Plin. nat.9, 4299sourcesPelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae uim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. Ce passage semble indiquer qu’Albert le Grand ne s’est pas contenté de reprendre Thomas de Cantimpré mais qu’il a relu Pline, puisqu’il ne reprend pas l’information déformée fournie par Thomas par le biais du Liber rerum, selon lequel les poils indiquent si la mer est calme ou agitée, mais l’information initialement présente chez Pline à propos des marées.
[ζο] Plin. nat.9, 41100sourcesQuae pilo uestiuntur animal pariunt ut pristis, ballaena, uitulus. Cette phrase, qui n’est pas présente chez Thomas de Cantimpré, renvoie elle aussi directement à Pline, mais avec une erreur. Chez Pline en effet, la caractéristique commune à tous les animaux marins couverts de poils est d’être vivipares, pas de posséder une peau dont l’aspect permet de connaître l’état de la mer.
47. [ζκ] Helcus est vitulus marinus, de quo in praehabitis libris multa diximus. [ζλ] Habet autem pellem pilosam albis nigrisque maculis distinctam. Hoc animal parit in terra et lactando mammis nutrit catulos, nec ante XII dies ducit eos ad mare ; et difficulter interficitur nisi ictus in locum cerebri vibretur. [ζμ] In somno ita alte stertit quod stertitio mugitus esse videtur. [ζν] Gravissimo enim somno inter omnia deprimitur animalia ; unde pinnae eius dextrae, quibus ad natandum utitur, dicuntur esse somniferae si timpori hominis supponantur. [ζξ] Huius animalis pili in corio excoriato, ubicumque fuerint, compositione et erectione indicant fluxum et refluxum maris ; [ζο] et hoc faciunt coria etiam aliorum marinorum quae pilosa sunt

<48. Escynus>

101. [ζπ] Plin. nat.9, 100101sourcesEx eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa.
48. Escynus de genere est cancrorum semipedalis. [ζπ] Circa coronam sunt candidi, aculeos quosdam pro pedibus habentes et ora in medio corpore, et sunt colore quasi vitrei et paene in scorpionis effigie ; loco dentium graves in ore habentes aculeos, ova faciunt quinque numero et sunt amarissima. Est autem venenosus nec comedi potest nisi totum dissolvat comedentem.
102. [ζρ] Plin. nat.9, 100102sourcesTradunt saeuitiam maris praesagire eos correptisque opperire lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas adterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus ancoris nauigia infrenant.
[ζρ] Hic piscis praenuntiat tempestates : sentiens enim materiam ventorum elevari de fundo, rapit lapidem, stabiliens se ad ipsum sicut ad anchoram ; et cum hunc lapidem escynum trahere vident nautae, etiam ipsi anchoris figunt naves.
103. [ζς] AM
[ζσ] Plin. nat.9, 79103sourcesEst paruus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente, naues tardius ire creduntur, inde nomine inposito.32, 2104sourcesTamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac paruus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. Ruant uenti licet, saeuiant procellae, imperat furori uiresque tantas compescit et cogit stare nauigia, quod non uincula ulla, non ancorae pondere inreuocabili iactae.
{1533} [ζς] Hic piscis escynus est de quo in praecedentibus diximus quod detinet navim : [ζσ] subtus enim adhaerens navi ducentorum vel amplius pedum cum omnibus armamentis suis detinet eschynus contra quemlibet ventorum impulsum, ita quod moveri nequit arte aliqua vel violentia.

<49. Ezox>

Source : TC, De ezoce (7, 32).
104. [ζτ] AM
49. [ζτ] Ezox piscis est quem quidam lahsen vocant. Quidam autem magnum piscem Danubii et quarumdam aquarum Danubium influentium, quem Ungari et Alamanni husonem vocant, dicunt esocem. Ille igitur, qui lahse vocatur, figuram et colorem habet salmonis nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvam sicut rostrum aquilae curvatur ad inferius ; et tamen non est longior quam superior, sed superiore foramine ad hoc parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.

<49a. Huso>

Source : TC TC TC, De accipendre De ezoce De sturione (7, 10 7, 32 7, 70).
105. [ζυ] AM
[ζφ] AM
[ζχ] AM
[ζψ] AM
49a. [ζυ] Huso autem est piscis non squamosus in figura sturionis sed est pellis albae et lenis absque omni squama et spina ; et invenitur in longitudine XXIIII pedum quando perfectus est et minor invenitur secundum quod aetate deficit. Nullum os penitus habet nisi in capite ; [ζφ] loco spinae dorsi kartillago est quae foramen habet magnum, vacuum sicut terebello sit foratum a capite usque ad caudam, et non sunt spinae in corpore eius aliquae sed pinnae eius coniunguntur cartillagini. [ζχ] Caro eius est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae et habet adipem intermixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiuntur : [ζψ] nec in aliis aquis invenitur nisi in hiis quae dictae sunt.

<50. Ericius>

Source : TC, De ericio (7, 33).
106. [ζω] Arist. HA, 530 b 18-20 MS105sourcesEt accidit iricio quod <caput> et os suum <sunt> inferius, et exitus superfluitatis superius.
[ηα] Arist. HA, 531 a 7 MS106sourcesArist. HA 531 a 7 MS : Et ipse utitur spinis loco pedum.
50. [ζω] Ericius est piscis maris habens caput et os inferius et exitum superfluitatum superius contra aliorum dispositionem animalium ; [ηα] suis spinis utitur loco pedibus et ceteris piscibus est horrori ; et, sicut dicit Plinius, carnes habet rubeas sicut minium107sourcesCette information, qu’Albert le Grand reprend à Thomas de Cantimpré, ne figure pas chez Pline mais chez Isidore de Séville sous la rubrique Echinus (Isid. orig. 12, 6, 57 : Caro eius mollis et minio similis.).

<51. Exochinus>

Source : TC, De ezochio (7, 34).
107. [ηβ] Plin. nat.9, 70108sourcesMiratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. […]
51. [ηβ] Exochinus piscis est in Archadia, ut dicit Plinius, vel potius animal aquaticum quod propter somnum de aqua exit ad siccum nec vivere potest sine somno109sourcesCette précision n’est pas chez Pline, mais semble avoir été ajoutée par Thomas de Cantimpré..

<52. Eracleydes>

Source : TC, De eracliodibus (7, 36).
108. [ηγ] Plin. nat.9, 176110sourcesCirca Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante.
[ηγ] Plin. nat.9, 175111sourcesPiscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur.
52. [ηγ] Eracleydes, ut dicit Theofrastus, pisces sunt in ponto circa Eracliam morantes. Hic piscis multum sequitur aquam dulcem, ita quod, terram fodiens, de aqua transit ad aquam et aliquando in cavernis latitat ubi amnes subterreae confluere invenerit.

<53. Foca>

Source : TC, De focha (6, 23).
109. [ηδ] AM?
[ηε] Arist. HA, 608 b 22-25 MS112sourcesEt propter hoc dicitur, quod animal, quod dicitur foka, quod semper est in uno loco, semper pugna[n]t, ita etiam, quod mas pugnat cum femina, quousque unus interficiat alium et eiciet(!) ipsum; et similiter faciunt filii eorum. La traduction de Michel Scot est fautive.
[ηζ] AM
[ηη] AM
{1534} 53. [ηδ] Foca bos est marinus et est fortissimum animal in genere suo, [ηε] oppugnans omnia suae speciei animalia ita quod etiam feminam suam interficit ; et alii se coniungens iterum illam interficit et sic successive coniungitur multis donec moritur per se vel interficitur ab aliqua feminarum ; [ηζ] filios etiam interficit nisi seipsos defendant. Vivit enim praeda [ηη] et ideo oppugnat compraedatores.

<54. Fastaleon>

Source : TC, De fastaleon (6, 24).
110. [ηθ] Arist. HA, 591 a 18-22 MS113sourcesEt omnes pisces comedunt se preter fastaleoz. Et precipue hangoroz et kakaloz et fastaroz non comedunt carnem omnino, quoniam numquam invenitur in ventribus eorum de hoc, et homines, qui cibant eos, non dant eis nisi panem. Et omne fastaroez cibatur ex herbis et harena. Albert le Grand réduit à l’essentiel le chapitre de Thomas de Cantimpré, qui avait suivi Aristote.
54. [ηθ] Fastaleon animal est marinum non impugnans aliquod animal, eo quod carnes non comedit sed tantum herbis vescitur.

<55. Gonger>

Source : TC, De gongre (7, 38).
111. [ηι] Plin. nat.9, 185114sourcesSunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger ; rursus polypum congri lacerant.
55. [ηι] Gonger, ut dicit Plinius, est piscis magnus atque robustus qui inimicitias et bella habet cum muraena et polipo et aliis piscibus ; et in tantum fortis est quod polipum durum laceret dentibus suis.

<56. Gobio>

Source : TC, De gobione (7, 39).
112. 56. Gobio parvus est pisciculus, forma fere rotunda, squamis albis interpositis maculis nigris depictus. Hic sanus est in fundo arenoso. In aestate quidam dicunt quod vermiculis, quos in ventre gestat, vitiatur.

<57. Granus>

Source : TC, De grano pisce (7, 40).
113. 57. Granum piscem quidam dicunt marinum qui, praeter dispositionem communem piscium, oculum unum habet in supremo capitis quem semper habet apertum ut insidias praecaveat.

<58. Galalea>

Source : TC, De galalca (6, 25).
114. [ηκ] Arist. HA, 565 b 24 MS115sourcesGalalea autem extrahit suos pullos extra, deinde reddit ipsos iterum sibi. Albert le Grand reformule, en utilisant presque les mêmes mots, et en supprimant l’indication de source, le texte de Thomas de Cantimpré, qui, lui-même, glosait Aristote.
58. [ηκ] Galalea animal est marinum, ut dicunt, quod extra morem omnium animalium, sentiens in utero vivere fetus, violenter extrahit eos ; et, si satis maturi sunt, lactat et nutrit : sin autem immaturi sunt, reponit in uterum et fovet donec ad maturitatem formentur.

<59. Garcanez>

Source : TC, De glamanez (6, 26).
115. [ηλ] Arist. HA, 621 a 21- 27 MS 116sourcesAnimal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. <Et est> mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qu’il résume en utilisant presque les mêmes termes.
[ημ] Arist. HA, 621 a 28- 621 b 2 MS117sources et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si esse<n>t in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia.
59. [ηλ] Garcanez animal dicunt fluviale cuius femina vagabunde discurrens non sollicitatur, sed negligit partum. Mas autem stat circa eos quos femina neglexit [ημ] et aedificat etiam in giro circa eos lignis, ne pateat inimicis piscibus, et tunc aliquando extra aquam vociferat fortiter ut sibi adversantia terreantur animalia ; et, si in tali sollicitudine cadit in retia, zelo defendendae prolis mordens retia erumpit, non tam fortitudine quam animositate.

<60. Gladius>

Source : TC, De gladio maris monstro (6, 27).
116. [ην] AM118sourcesBien qu’il existe un chapitre De gladio maris dans le livre de Thomas de Cantimpré, ce chapitre-ci, beaucoup plus long que celui de Thomas, semble entièrement original. Albert le Grand connaît l’espadon, comme il le dit explicitement, et tient à le faire savoir. Le contraste entre ce chapitre et ceux où il se contente d’abréger Thomas de Cantimpré est étonnant et montre à quel point Albert le Grand est parfois capable de se détacher de la réserve coutumière des encyclopédistes.
60. [ην] Gladius est piscis quem nostrates militem vocant. Est hic piscis pellem habens delfini et figuram sturionis, nisi quod pellis plana est, non aspera, et, ubi finitur ad caudam, non paulatim terminatur in gracilitatem sed statim quasi absciso corpori infigitur cauda {1535} lata et bifurcata. Dicitur autem gladius quia nasus eius longus est plus quam ad longitudinem cubiti et dimidii et directe habet acumen et figuram gladii et est de substantia nigra quae durior est quam cornu et mollior quam os. Sub naso autem non habet os ad sugendum, ut sturio, sed ad comedendum ut salmo, et inferius mentum eius est triangulum et dentatum. Cum gladio autem occidit pisces et, ut dicunt, perforat naves. Hunc piscem vidi integrum mortuum et manibus contrectavi. Hic piscis est valde pinguis adipem habens in dorso sicut porcus.

<61. Ipodromus>

Source : TC, De ipothamo (6, 28).
117. [ηξ] Plin. nat.8, 96119sourcesPrimus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit.
[ηο] AM120sourceLa précision in Nilo flumine n’était pas un emprunt fait par Thomas de Cantimpré, mais, semble-t-il, un ajout personnel ; la précision versus aequinoctialem est d’Albert le Grand.
[ηπ] JV Or.88121sourcesIn partibus autem Indie praecipue reperiuntur […].
[ηρ] JV Or.88122sourcesHippopotamus similiter in terra nascitur : in aquis sicut in terra similiter potens est, et inhabitat. Est autem plerumque maior elephantibus, habens rostrum resupinum, ungulas bifidas, caudam tortuosam, dentes prurigineos, dorso et hinnitu similis equo. Noctibus autem segetes depascit ad quas pergit quasi retrogradiens, ut fallente vestigio reuertenti nulle insidie præperentur. La précision in Nilo flumine semble venir de Thomas de Cantimpré.
[ης] Plin. nat.8, 95123sources[…] et dentibus aprorum aduncis […].
[ησ] JV Or.88124sources[…] dorso et hinnitu similis equo. Noctibus autem segetes depascit ad quas pergit quasi retrogradiens, ut fallente vestigio reuertenti nulle insidie præperentur.
61. [ηξ] Ipodromus belua est aquatica, ut dicit Plinius, quam cum quinque cocodrillis Scaurus Romanis lusibus intulit. [ηο] Haec in Nilo flumine versus aequinoctialem habitat [ηπ] et in India praecipue invenitur. [ηρ] In terra autem nascitur et in terra et in aqua aequaliter valet ; est autem aliquando maior elefante. Habet autem rostrum resupinatum, ungues bifidos ut bos, caudam tortuosam, dentes prurigineos [ης] aduncos aprorum dentibus similes, [ησ] dorso vero et hinnitu est velut equus. Noctibus depascit segetes et ad ipsas pergit retrograde ut vestigia occultet, ne sibi revertenti parentur insidiae venatorum.
118. [ητ] AM125sourceCette information ne figure nulle part ; elle se situe à la place de cum nimia satietate distenditur.
[ηυ] Plin. nat.8, 95126sourcesadsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam uidit stirpem, inprimens corpus uenam quandam in crure uulnerat atque ita profluuio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit.
[ηφ] Sol. coll.32, 31127sources[…] per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde caeno oblinit, usquedum vulnus conducatur in cicatricem.
[ηχ] Plin. nat.8, 95128sourcessed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant.
[ηψ] Plin. nat.11, 227129sourceshippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae.
[ητ] Haec bestia cum multo vadit grege [ηυ] et harundines recenter caesas avidissime petit vel aculeos spinarum. In talibus enim ita diu volutatur donec vulneretur in quadam sui pedis vena ex cuius sanguinatione macerari appetit : [ηφ] libentius enim prae ceteris partibus in pede plagam recipit et hanc receptam diligenter curat. [ηχ] Haec bestia dorso est impenetrabilis nisi forte cum aqua madet. [ηψ] Ex cute huius bestiae hastae tornantur quia valde spissa est, ut dicit Plinius.

<62. Irundo maris>

Source : TC, De irundine maris (7, 41).
119. [ηω] Plin. nat.9, 82130sourcesVolat hirundo sane perquam similis volucri […]
[θα] AM
62. [ηω] Irundo maris piscis est simillimus volucri irundini. Est autem piscis in aqua natans et tamen alis aliquando elevatur ad aëris amoena ; [θα] sed non diu volat nisi recidat in aqua.

<63. Kalaoz>

Source : TC, De kalaoz (7, 42).
120. [θβ] Arist. HA, 602 a 1 MS131sourcesEt quidam pisces ut fastaroz et kalaoz et mariquez : nocet eis pluvia, quoniam cecat illos, cum fuerit multa.
63. Kalaoz piscis maris cui, contra morem aliorum piscium qui omnes pluviis impinguantur, aqua pluviae est exitialis : [θβ] multa enim pluvia descendente caecatur et postea moritur, cibum non valens invenire.

<64. Kyloz>

Source : TC, De kylok (7, 43).
121. [θγ] Arist. HA, 531 a 31 MS132sourcesEt genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis.
[θδ] Arist. HA, 531 b 8 MS133sources[…] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sicut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similisalbe in greco,et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides.
64. [θγ] Kyloz est de genere ostreorum et applicatur lapidibus ; testa eius est ut testa vasis sed est aspera multum. Creatio autem corporis eius est sicut ex carne. Sentit autem omne quod appropinquat ei et est solutus anterius, ubi habet duos pedes quibus, ut {1536} manibus, apprehendit pisces super se transeuntes quibus potest praevalere : et si transierit aliquis in quem non potest, timens statim se contrahit ad lapidem ; posterioribus autem pedibus lapidi adhaeret et orificium eius est in medio corporis eius. [θδ] Est autem hoc genus ostrei duorum modorum : unum quidem parvum, quod est salubre praecipue quando exsiccatur humiditas eius ; et ideo venantur ipsum homines in hyeme et sale infusum comedunt in aestate contra calorem. Alterum autem est magnum et albedine distinctum, et hoc est pestilens et dissolvit se comedentem.

<65. Koky>

Source : TC, De koki (6, 29).
122. [θε] AM
65. [θε] Koky est vitulus marinus et de hoc iam superius diximus quod vocatur Latine helcus ; et de anathomia huius animalis sufficit quod in libris antecedentibus dictum est nec oportet hic repetere.

<66. Kylion>

Source : TC, De kylion (6, 30).
123. 66. Kylion est animal cui, contra omnem aliorum dispositionem animalium, epar est in sinistro et splen in dextro positum.

<67. Karabo>

Source : TC, De karabone (6, 31).
124. [θζ] Arist. HA, 590 b 19 MS134sourcesKarbo gambari magni maris ; [...] Et karabo pugnant inter se sicut arietes. Et iam videbantur sepe multi karabo ambulantes sicut grex.
[θη] Arist. HA, 591 a 26 MS135sourcesEt kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum ; […].
67. [θζ] Karabo est idem quod locusta maris, figuram habens gambari fluvialis, sed quantitas eius est magna valde. Hoc animal gregatim se congregans et acies ordinans pugnat cum aliis aciebus generis sui pro pascuis vel pullis vel feminis. [θη] Lutum autem et herbulas comedit et ideo, cum finditur, multum de luto invenitur in corpore suo.

<68. Luligo>

Source : TC, De luligine (6, 32).
125. 68. Luligo animal est marinum quod squamosum est et profunda aequoris sectatur, ut piscis ; et cum squamis habet pennas et per illas elevatur in aëre ut avis ; sed non diu volat quia, ventos non portans, recidit ad aquas quando ventum senserit.

<69. Ludolacra>

Source : TC, De ludolacra (6, 33).
126. [θθ] Arist. HA, 489 b 23 MS136sourcesAnimalia vero aquosa natabilia habent alas, sic\ut piscis. Et ex eo est, quod habet quatuor alas, duas in facie et duas in dorso eius, sic\ut piscis, qui vocatur harchea kidolatra.
69. [θθ] Ludolacra, ut dicunt, animal est marinum, quatuor habens alas, duas in facie et duas in dorso, quibus magna velocitate fertur in omnem quem voluerit locum.

<70. Lolligenes>

Source : TC, De lolligine (7, 44).
127. [θι] Isid. orig.12, 6, 47137sourcesLulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum [...]
[θκ] Plin. nat.9, 93138sources[…] In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur.
[θλ] Plin. nat.9, 84139sourcesLolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.
[θμ] Isid. orig.12, 6, 47140sourcesLulligo. [...] tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint.
[θν] Plin. nat.9, 83141sources[…] et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos.
[θξ] AM
[θο] Plin. nat.9, 83142sourcesHis caput inter pedes et ventrem […].
70. [θι] Lolligenes pisces sunt, ut dicit Plinius, iuxta Mauritaniam non longe a Lixo flumine, in Occeano morantes. [θκ] Hii sunt longitudinis quinque cubitorum [θλ] et natantes saepe efferunt se extra aquam sicut sagittae volantes [θμ] et aliquando in tanto numero quod naves obviantes demergunt. [θν] Hic piscis habet anterius duos pedes quibus cibum ad os porrigit, [θξ] sicut locusta. Aliquod genus istius piscis est asperrimum et pugnax et aciebus congregatis congreditur, sicut karabo, [θο] habens caput inter pedes et ventrem.

<71. Locusta maris>

Source : TC, De locusta maris (7, 45).
128. [θπ] AM
[θρ] Plin. nat.9, 95143sourcesLatent mensibus quinis.
[θς] Plin. nat.9, 96144sourcesautumno et vere pinguescunt.
[θσ] Plin. nat.9, 95145sourcesSi nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis ; isdem erectis in pavore obliquae in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant.
[θτ] AM
[θυ] Plin. nat.9, 185146sources[…] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur.
71. [θπ] Locusta maris est quae Graece karabo vocatur et, {1537} sicut alii gambari, [θρ] latet mensibus quinque in hieme [θς] et in vere et in autumno pinguescunt ; [θσ] cornibus pugnant quae erecta praeferunt securae, dum timent, inclinant ad latera ; [θτ] per acies congrediuntur, ut diximus ; [θυ] polipum in tantum timent quod iuxta eum positi moriuntur.

<72. Lepus marinus>

Source : TC, De lepore maris (7, 46).
129. [θφ] AM
[θχ] Plin. nat.9, 155147sourcesNec venena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat, in nostro offa informis, colore tantum lepori similis, in Indis et magnitudine et pilo, duriore tantum. […] Sed nullum usquam execrabilius quam radius super caudam eminens trygonis, quam nostri pastinacam appellant, quincunciali magnitudine : arbores infixus radici necat, arma ut telum perforat vi ferri etveneni malo.
72. [θφ] Lepus marinus est multiplex : [θχ] quidam enim irsutae pellis pilo duriori est in mari Indico, ut dicit Plinius, adeo venenosus ut in solo attactu vomitum et dissolutionem stomachi inducat. In nostro etiam mari est non ita venenosus. Huic pisci simulque et aliis adversatur piscis venenosissimus qui pastinaca vocatur : perforat enim hic piscis alios ut ferro malo veneni, et in tantum fugiunt eum pisces alii quod radicibus arborum infiguntur, eo quod non sit remedium scitum contra morsum eius.
130. [θψ] Isid. orig.12, 6, 23148sourcesLepus a similitudine capitis nuncupatus.
[θω] AM ?
[θω] Avic. canon, 2, 2, 399
[θψ] Est autem alius lepus qui, capite lepori similis, reliquo corpore piscis est149sourceL’information, avec l’attribution à Isidore de Séville, est présente chez Thomas de Cantimpré, mais dans le ch. 7, 47, De alio lepore. ; [θω] et ille bonus est, rubicundae pellis et durae et indigestibilis carnis, et dicitur quod lepram generat ; et hunc gernellum consuevimus appellare. Et habet ante post caput quatuor pinnas : duas quarum motus est secundum longitudinem piscis, et illae sunt longae sicut aures leporis, et duas quarum motus est a dorso ad ventrem, secundum profunditatem piscis, quibus se elevat ante propter pondus sui capitis respectu alterius partis corporis sui.

<73. Lucius>

Source : TC, De lucio (7, 48).
131. [ια] AM
[ιβ] AM
73. [ια] Lucius piscis est notus dulcis aquae, rostro longo et magni rictus, et fauces habens undique dentibus plenos. Huius cibus sunt pisces, etiam illis qui sunt sui generis non parcens ; [ιβ] stomachum habet ita gutturi continuatum quod aliquando eicit eum aviditate gluciendi piscem. Quos autem ceperit pisces, capite interius verso digerit et aliquando parum seipso breviorem glutit piscem ; et tunc, capite interius verso et aliquanta parte extra os dependente, paulatim digerit et attrahit partes piscis secundum longitudinem donec totum digesserit.
132. [ιγ] AM
Femina huius piscis cum ova spargit, multum ad originem aquarum asscendit propter dulcedinem aquarum quae convenit ovis imperfectis, quae in aquam proiecta incrementum debent accipere. Si tamen aliquando piscem asperae squamae inveniat et acutae spinae, sicut est perca, hunc apprehenso capite devorat ; sed si per caudam apprehenderit, glutire non potest eo quod tunc et squama et spinae in contrarium dispositae impediant ; [ιγ] ego tamen vidi et consideravi quod, cum piscem capit, primo in ore per transversum dentibus perforatum diu portat et tunc mortuum glutit.

<74. Murenae>

Source : TC, De murenis (7, 49).
133. [ιδ] AM
74. [ιδ] Murenae sunt pisces noti similes serpentibus in anteriori corporis, sed a medio corporis usque in finem similes sunt anguillis, {1538} et ab illo loco usque in finem caudae totum corpus per latera circumpositum est pinnulis. Os autem habent ad sugendum humiditates et non ad masticandum ; et ideo falsum est quod dentes extra os habeant sicut karabo et gambarus. Falsum etiam est quod non sit nisi murena femina et quod a serpente mare concipiat et quod serpens evocet eam de aquis sibilo et tunc evomat venenum et coeat cum eadem. Cum enim totus humor naturalis serpentis venenum sit, sicut non potest evomere naturalem sibi humorem, ita non potest evomere venenum. Nec murena extra aquam vivere potest sed serpens vivit in aqua : et ideo fabula est quod dicitur.
134. [ιε] AM
[ιε] Hic piscis murena est in aquis Galliae et Germaniae. Sed in Germania Orientali inveniuntur tria genera murenarum : unum quidem valde parvum in Danubio, quasi calami quantitatem et palmi longitudinem non excedens ; alterum autem maius illo invenitur in aquis septentrionalibus, quod est longitudinis pedis et dimidii ad plus et habet novem guttas in corpore iuxta caput ex utroque latere, et ideo ab incolis novem oculi vocatur ; tertium est magnum ad spissitudinem brachii hominis et ad longitudinem cubiti vel amplius et non habet oculos.
135. [ιζ] AM
Hic piscis dulcis non autem sanus est et, cum comeditur, calidis speciebus est condiendus et forti vino. [ιζ] Hic piscis spinas non habet sed kartillaginem loco spinae dorsi. Est autem aequalis valde corporis et ideo diu vivit in partes divisus.

<75. Mugilus>

Source : TC, De mugilo (7, 50).
136. [ιη] Plin. nat.9, 59151sourcesMugilum natura ridetur in metu capite abscondito totosse occultari credentium.
[ιθ] AM
[ιι] Plin. nat.9, 185152sourcesSunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo odio flagrant.
75. [ιη] Mugilus est piscis derisibilis eo quod, capite absconso, totum corpus putat latere, [ιθ] in hoc convenientiam habens cum asino. Est autem piscis velox in fluminibus [ιι] aestate concors cum lucio propter cibi habundantiam, hieme vero, propter eiusdem defectum, pugnans cum eodem.

<76. Margaritae>

Source : TC, De margaritis (7, 51).
137. [ικ] AM?
[ιλ] Sol. coll.54, 24-25154sources[…] nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo.
[ιμ] Sol. coll.54, 27155sourcesUltra semiunciales inventos negant.
[ιν] Sol. coll.54, 27156sourcesNumquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum.
[ιξ] Sol. coll.54, 26157sourcesSi repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes.
[ιο] Sol. coll.54, 26158sourcesIn aqua mollis est unio, duratur exemptus.
[ιπ] Sol. coll.54, 27 ?159sourcesGregatim natant.
[ιρ] Plin. nat.9, 120160sourcesaceti cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.
76. [ικ] Margaritae sunt de genere ostreorum et durae testae et habitant in conchis quae colorem habent margariti153philologieMargarita, ae, la perle, est en latin classique et tardif un mot féminin. La forme margariti, masculin pluriel, est très étrange.. [ιλ] Haec ostrea ad litus venientia rorem caeli concipiunt et, si ros matutinus et lucidus sit et corpus ostrei bene defaecatum et vigorosum, electam ex hoc concipit et format margaritam et bene rotundam quae splendenti albedine perfusa est sicut est clarae lunae color. Si autem ros sit vespertinus et tempus nubilum et corpus ostrei defectum et non purgatum, turbidam concipit et format margaritam ; [ιμ] nec inventa est hactenus in pondere excessisse dimidiam unciam. [ιν] Uniones ideo vocantur margaritae, quia duae simul inveniuntur ad plus, una tamen plerumque {1539} invenitur. [ιξ] Si ostreum, dum conceptam tenet, in timore fuerit ex fulmine vel grandine vel alia de causa, margarita a rotunditate quasi comprimitur et coloris sui speciem amittit ; [ιο] primum mollis est in aqua, postea durescit in lapidem. [ιπ] Per turmas ostrea ad rorem hauriendum egrediuntur. [ιρ] Margaritae in aceto positae resolvuntur et mollescunt.
138. [ις] AM
[ις] Aput nos tripliciter inveniuntur : aliquando enim in coniunctione concarum inveniuntur, aliquando in ipsis ostreis, et aliquando inter lapides sub quibus ostrea delitescunt. Quae ab Oriente veniunt sunt meliores.
139. [ισ] AM?
[ισ] Contritae debilitati stomachi medentur et castitatem augent portatae et comestae et cor confortant.

<77. Megaris>

Source : TC, De megari (7, 52).
140. 77. Megaris piscis est maris ; ubi capitur non multum reputatus, cum tamen recens melioris sit saporis. Sed cum salsus longius defertur, propter raritatem magis desideratur.

<78. Mullus>

Source : TC, De mullo (7, 57).
141. [ιτ] AM
[ιυ] Isid. orig.12, 6, 25161sourcesMullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent.
[ιφ] Plin. nat.32, 138162sourcesMullus in uino necatus uel piscis rubellio uel anguillae, item uua marina in uino putrefacta iis qui inde biberint taedium uini adfert.
78. [ιτ] Mullus piscis est quem Gallice mulettum, Germani vocant harderen ; et est piscis lati capitis in craneo et palmi et dimidii, et dulcissimae carnis : [ιυ] unde mullus quasi mollis dicitur quia tener est et dulcis. Minuit autem cibatus libidinem et hebetat oculos et qui saepe comedit eum piscem redolet ; et si in vino hic piscis necetur, hoc vinum bibitum aufert vini desiderium ; [ιφ] et hoc facit etiam anguilla in vino necata.

<79. Multipes>

Source : TC, De multipede (7, 53).
142. [ιχ] AM
[ιψ] Arist. HA, 544 a 7MS163sources[…] Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore quoniam non pascitur neque saturatur.
[ιω] Plin. nat.9, 185164sources[…] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur.
79. [ιχ] Multipes piscis est qui Graece polipes vocatur eo quod multas, hoc est octo, habeat tibias et est sicut si octo serpentes ad unum sint caput colligati ; et est de genere malakye et de ipso in antecedentibus diximus quod nidum construit de lignis et in ipso spargit ova cohaerentia sibi ad quantitatem nucis et, postquam foverit ea, dividuntur et fiunt multi parvi polipi. [ιψ] Femina huius piscis brevius habet caput quam masculus et, cum fouet, efficitur debilis eo quod non cibatur. [ιω] Hunc polipum timet karabo qui est locusta maris eo quod vincit eum astutia et vigore.

<80. Murices>

Source : TC, De muricibus (7, 54).
143. [κα] Plin. nat.9, 125165sources[…] Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus.
[κβ] Plin. nat.9, 126166sourcesLiquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens ; reliquom corpus sterile. Vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes.
80. [κα] Murices sunt ostrea quaedam conchilia quae in ortu Canis latent, et aliis certis prodeunt temporibus. [κβ] Haec ostrea in vena candida quam habent humorem gestant pretiosum ad tincturam quem, cum mortuae sunt, non habent quia, ut dicit Plinius, cum vita evomunt sucum.
144. [κγ] Plin. nat.9, 80167sourcesMucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed simplici concha, utroque latere sese colligente. Quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandro portantem, ut castrarentur, nobiles pueros ; […]
[κγ] Mucianus philosophus testatur quod, cum navis onusta pueris castrandis iret ad regem Periandrum, murices adhaerentes navem {1540} fixerunt eam et stare fecerunt immobilem sicut navem figere diximus eschynum.

<81. Mus marinus>

Source : TC, De mure marino (7, 55).
145. [κδ] Plin. nat.9, 166168sourcesMus marinus in terra scrobe effosso parit ova et rursus obruit terra, tricensimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit. […] Fetus omnium aquatilium inter initia visu carent.
81. [κδ] Mus marinus exit de aqua et faciens foveam ovat in terra et operit ea et post tricesimum, cum exierit fetus, revertens effodit partum et secum ducit in aquam. Fetus autem primo est caecus et post illuminatur.

<82. Mulus>

Source : TC, De mullo (7, 57).
146. [κε] Plin. nat.9, 64169sourcesSeptentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetero genera eorum plura ; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne [...] Lutarium ex iis uilissimi generis appellant.
82. [κε] Mulus piscis est quem non gignit nisi septentrionalis Oceanus in ea parte ubi vergit ad Occidentem, et est multorum modorum : quidam cibatur alga et ostreis et limo, et ille non est ita nobilis ; quidam autem cibatur hiis quae in sereno in litoribus nascuntur et est varius ; et ille valde delicatus est et nobilis.

<83. Milago>

Source : TC, De mulagine (7, 58).
147. [κζ] Isid. orig.12, 6, 36170sourcesMillago nominatus, quia euolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari.
83. [κζ] Milago piscis est qui in signum laetitiae, quotiens cessat tempestas, evolat super undas maris.

<84. Monoceros>

Source : TC, De monoceros (6, 35).
148. [κη] Isid. orig.12, 2, 12171sourcesRhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet.
84. [κη] Monoceros piscis est maris cornu unum in fronte gestans quo pisces et aliquas naves potest perforare : sed est animal pigrum, ita quod ea quae invadit effugere possunt.

<85. Monachus maris>

Source : TC, De monachis maris (6, 34).
149. 85. Monachum maris quidam dicunt piscem in mari Britannico aliquotiens visum : est enim piscis in capitis craneo habens pellem albam et circa eam est niger circulus sicut pili monachi recenter rasi ; sed os et mandibulas habet sicut piscis. Hoc animal blanditur super mare euntes donec inliciat et in profundum demergat et saturetur de carnibus eorum.

<86. Nereides>

Source : TC, De nereidis (6, 36).
150. [κθ] Plin. nat.9, 9172sourcesEt Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audiuere longe.
86. [κθ] Nereides, ut dicit Plinius, sunt marina secundum aliquid formam humanam praetendentia ; et, cum mori oportet, plangunt et eiulant ita quod ab incolis audiuntur.

<87. Nautilus>

Source : TC, De nautilo (6, 37).
151. [κι] Plin. nat.9, 88173sourcesInter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilus, ab aliis pompilus. Supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. Postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. Ita vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.
87. [κι] Nautilus, ut dicit Plinius, belua est marina valde mirabilis : haec enim in superficiem aequoris pervenit et ibi se exonerat emissa per fistulam omni aqua ut facilius naviget ; postea duo prima retorquet brachia et inter ea extendit membranam nimiae tenuitatis ; ceteris autem brachiis subremigat et in medio se cauda gubernat et sic ad auras liberas navigat.

<88. Nasus>

152. [κκ] AM
88. [κκ] Nasus est piscis in Danubio et aquis in Danubium fluentibus et est sicut monachus, sed magis tenuis, et spissum habet nasum valde.

<89. Orcha>

Source : TC, De orcha (6, 39).
153. [κλ] Plin. nat.9, 12174sources[…] et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.
[κμ] Plin. nat.9, 13175sourcesInrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere.
89. [κλ] Orcha, ut dicit Plinius, animal est marinum ingens, nullius figuram nisi immensae carnis repraesentans ; [κμ] et hoc animal pugnat {1541} cum balaenis praegnantibus vel focis vel cum vitulis earum, acutissimis dentibus et morsibus lacerans eas. Illae autem resistere non valentes ad pelagus confugiunt. Orchae autem se opponunt et eas invadunt aut cogunt quod allidunt se lapidibus aut urgent se in vada artha in quibus infiguntur et moriuntur.

<90. Ostreae>

Source : TC, De ostreis (7, 59).
154. [κν] JV Or.90176sourcesOstrea autem species sunt concharum seu cochlearum quarum carnibus cancri miro ingenio vivunt. Quia enim testas earum aperire non valent ; explorant in insidiis. Quando claustra aperiunt, et latenter iniicientes lapillum, impedita conclusione, carnes earum corrodunt.
[κξ] AM
90. [κν] Ostreae, ut dicit Plinius, species sunt concarum quibus cancri lapides iniciunt ; et carnes earum devorant177sourcesL'anecdote ne figure pas chez Pline mais dans l'Hexamaeron d'Ambroise (Hex. 5, 8, 22). Cependant, c'est Jacques de Vitry que Thomas de Cantimpré a repris mot pour mot. [κξ] sicut superius diximus.

<91. Purpurae>

Source : TC, De purpuris (7, 60).
155. [κο] Plin. nat.9, 125178sourcesPurpurae vivont annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus.
[κπ] Plin. nat.9, 128179sources[…] Conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae : anno magnitudinem implent.
[κρ] Plin. nat.9, 126180sourcesEt maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa uiuas frangunt.
[κς] Plin. nat.9, 126181sourcesLiquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens.
[κσ] Plin. nat.9, 132182sources[…] Has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant.
91. [κο] Purpurae, ut dicit Plinius, conchae sunt marinae plerumque septenis annis viventes quae latent in ortu Canis XXX diebus. Verno autem tempore congregantur et per rorem haustum liquorem pretiosum ore salivant quasi spumando. [κπ] Hee conchae infra annum debitam implent quantitatem ; [κρ] et si ante annum ad debitum crescant, humor quem concipiunt non valet ; et ideo purpurarum leguli confringunt eis concas impediendo ne crescant subito. [κς] Liquor quem emittunt est quo purpurae regum tinguntur et hic est ut rosa nigrescens. [κσ] Purpura semiviva mari reddita convalescit et vivit. Fetidis autem odoribus delectatur et allicitur183sourceCette précision n’est pas chez Pline, qui écrit qu’on attrape les pourpres avec de petits coquillages ; Albert le Grand l'emprunte à Thomas de Cantimpré, qui utilise aussi ce commentaire pour les poulpes..

<92. Pyna>

156. [κτ] Plin. nat.9, 142184sourcesConcharum generis et pina est. Nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren vocant, alii pinophylacem, id est squilla parva, aliubi cancer dapis adsectator.
[κυ] AM
[κφ] Plin. nat.9, 142185sourcesPandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu levi significat. Illa compressu quicquid inclusit examinat partemque socio tribuit. Quo magis minor quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum.
92. [κτ] Pyna similiter est concha et dicit Plinius quod hee concae pares ambulant mas et femina ; [κυ] sed veritas se habet quod in talibus non est mas et femina neque enim coeunt. [κφ] Haec conca se ad lunam aperit et incauti pisciculi, intrantes in eam pastus gratia, concluduntur et consumuntur pastu pinae.

<93. Pungicius>

Source : TC, De pungitivo (7, 62).
157. [κχ] AM
93. Pungicius pisciculus omnium piscium minimus est [κχ] qui lanceolas habet duas, unam hinc et unam inde, in radicibus pinnarum ventris. Mas huius piscis sub gutture rubeus est, femina caret rubedine ; squamas non habet ; de hoc piscatores dicunt quod per se generatur et generat omnes pisces alios, inducti per hoc experimentum quod in lacunis novis statim primo anno inveniuntur, et post illos, sequentibus annis, omnium aliorum piscium varietas absque piscium impositione.

<94. Pecten>

Source : TC, De pectine (7, 63).
158. [κψ] AM
[κω] Plin. nat.9, 101186sourcesPectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, […]
[λα] Plin. nat.9, 101187sources[…] unguesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium.
[λβ] AM
94. [κψ] Pecten in mari est piscis rotundus. [κω] Hic piscis temperatum diligit et excellentes passiones in aestu vel frigore non sustinet ; [λα] et,ut dicit Plinius, ungues eius sicut ossa lucent de nocte ; [λβ] et hoc faciunt apud nos ossa piscis qui dicitur muruca.

<95. Porcus marinus>

Source : TC, De porco marino (7, 64).
159. [λγ] Plin. nat.32, 56189sourcesInter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore.
[λδ] Isid. orig.12, 6, 12190sourcesPorci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt.
[λε] AM
95. Porcus marinus est piscis esibilis, ut dicit Plinius, porco {1542} in magna parte similis. Capite enim similis est porco, linguam ut porcus solutam habet ; membra etiam interiora corporis et costas dispositas habet ut porcus. Tota fere caro eius transit in pinguedinem et crassitudinem ; voce tamen differt a porco188sourcesContrairement à ce qu'indique Albert le Grand, la source de ce passage n'est pas Pline ; il le recopie fidèlement à partir du texte de Thomas de Cantimpré, qui lui-même n'indiquait pas de source.. [λγ] In dorso eius quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes.Sed fel eorum est remedium contra puncturam spinarum illarum. [λδ] Haec animalia labore magno victum conquirunt. In fundo enim maris fodiunt terram sicut porci [λε] et ideo illi non sunt quos nos porcos consuevimus appellare, de quibus superius diximus.

<96. Pavo maris>

Source : TC, De pavone maris (7, 65).
160. [λζ] Isid. orig.12, 6, 4-5191sourcesEx similitudine terrestrium : ut [...] pavi diverso colore, dorso et collo picti, [...].
96. [λζ] Pavo maris est piscis collo et dorso optimis coloribus pictus sicut pavo.

<97. Perna>

Source : TC, De perna (6, 40).
161. 97. Perna animal est marinum de genere concarum et est croceum valde magnae quantitatis existens ; et intra ipsas concas noscitur vellere fulvo et rutilo, valde pretioso, et fiunt inde ornamenta vestium et peplorum pretiosa.

<98. Pistris>

Source : TC, De pistere (6, 41).
162. [λη] Plin. nat.9, 8192sourcesMaximum animal [...] in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque nauium uelis diluuiem quandam eructans.
98. [λη] Pistris est animal marinum magnum valde, ut dicit Plinius, in Occeano Gallias attingente aliquando inventum. Hoc animal aliquando se effert supra mare in modum altissimae columnae, ultra vela navigantium apparens, et aquam ingentem spargit ita quod in pavorem vertit navigantes.

<99. Platanistae>

Source : TC, De platanistis (6, 42).
163. [λθ] Plin. nat.9, 46193sourcesin Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
99. [λθ] Platanistae, ut dicit Plinius, belluae sunt marinae quae Gange fluvio Indiae nascuntur et in mare veniunt ; et rostrum habent delfini et caudam habent sedecim cubitorum longitudinis. Hiis sociae sunt beluae quas stacias vocant, brachia bina habentes quibus tanta inest fortitudo ut elefantes in aquam intrantes infestent et eis promuscidas abrumpant.

<100. Polipus>

Source : TC, De polipo (6, 43).
164. [λι] AM
[λκ] Plin. nat.9, 164194sources[…] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit.
[λλ] Plin. nat.9, 90195sourcesCarent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes.
[λμ] AM
[λν] Plin. nat.9, 87196sourcesIpsum bracchia sua rodere falsa opinio est id enim a congris euenit ei sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haud falsum.
[λξ] Plin. nat.10, 195197sourcesNon potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit.
100. [λι] Polipus est animal marinum quod Latine vocatur multipes, de quo plurima dicta sunt ; sed hoc Plinius addit quod tantarum virium aliquando efficitur quod hominem rapit de navi ; [λκ] et dum fovet ova sua, quasi de seipso cameram facit. [λλ] Cum conchis pugnat et, ex lapide apprehenso umbram sibi faciens, incautae inicit conchae et sic conclusionem interdicit et devorat ostreum. [λμ] Cum ipso, ut ab expertis audivi, pugnat dentrix sive dentatus ; et dum extra foveam extrahere {1543} non valet, fluctuat dentatus ante os antri ac si sit mortuus ; quod incautus videns polipus ad eum extendit unum brachiorum ut attractum devoret, quod brachium subito abmordet dentatus. [λν] Polipus etiam, quando est in angustiis, comedit brachia sua et recrescunt ei. [λξ] Polipus etiam fugit fetida valde.

<101. Rana marina>

Source : TC, De rana maris (7, 66).
165. [λο] Plin. nat.9, 143198sourcesNec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. Eminentia sub oculis cornicula [...]
[λπ] AM
[λρ] Plin. nat.9, 143199sources[...] turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis retrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat.
101. [λο] Rana marina est de aquatilibus, habens cornua sub oculis[λπ] et spinas in ciliis ; [λρ] et profundata in luto turbat ipsum et pisces incautos cornibus dictis et spinis confodit et devorat.

<102. Rumbus>

Source : TC, De rumbo (7, 67).
166. [λς] AM
[λσ] Plin. nat.9, 144200sourcesSimili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas mouent speccie uermiculorum, item quae uocantur ranae [...] Argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium, habentes in ventre reperiuntur.
[λτ] AM
102. [λς] Rumbus est piscis in mari Ytaliae et Graeciae habundans et est de genere pectinis, totus rotundus quasi circulus, pinnulis circumpositus ; et in parte nigra pictus est rubeis virgulis et maculis et illa superficies tota est plena spinis acutissimis et recurvis aliquantulum anterius, et hic piscis piger est ad natandum propter sui corporis latitudinem. [λσ] Demergitur autem in fundo et turbat aquam et pisces qui accesserint incautos confodit, ita quod etiam velocissimum piscem mugilum in ventre habere invenitur. [λτ] Hic piscis delicatus est et tenerae et dulcissimae carnis.

<103. Raythae>

Source : TC, De raithis (7, 68).
167. [λυ] AM
103. Raythae, quae rays Gallice dicuntur, [λυ] pisces de pectinum genere rotundi ita quod cubitum vel duos cubitos aliquando habent in latitudine et tantumdem in longum ; caudam habent longam et in hac pinnulas acutas ad natandum, oculos horribiles et os quasi in loco ventris turpissimum ; carnes habent duras et indigestibiles nec sunt appretiatae in cibum, nisi in locis ubi ipse piscis rarius invenitur : ibi enim propter raritatem desideratur.

<104. Salmo>

Source : TC, De salmonibus (7, 69).
168. [λφ] Plin. nat.9, 68201sources[...] in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.
[λχ] AM
104. Salmo piscis est tam in mari quam in fluminibus inventus, sed in stagnis non invenitur. [λφ] Optimum omnium piscium antiquitus dicit esse Plinius et maxime in Aquitania. [λχ] Nunc autem melior esse probatur in Rheno et praecipue in Colonia ; efficitur cubiti et dimidii vel duorum cubitorum et spissitudinem accipit palmi et amplius.
169. [λψ] AM?
Piger piscis est sed fortis : ubi obstaculum retis vel sepis invenit, caudam ad os applicans et se in circulum inflectens transilit. Carnes habet rubeas pingues et dulces, sed multum satiantes et graves. [λψ] Cor eius de corpore extractum diutissime omnium cordibus animalium movetur.

<105. Sturio>

Source : TC, De sturione (7, 70).
170. [λω] AM
105. Sturio piscis notus est quem antiqui storam vocaverunt. [λω] Est autem piscis longi nasi et magnus ad longitudinem novem pedum quando completus est ; et est rotundus in modum clavi et tres <ordines>202apparatordines addidimus ex apparato ed. Stadlerianae. habet {1544} denticulorum in pelle pungentium per corporis longitudinem ;os habet ad sugendum potius quam ad manducandum et ideo, in ventre eius, nichil cibi invenitur grossi sed humor viscosus quem sugendo accipit. Carnes habet albas et dulces et non habet ossa nisi in capite ; pinguedinem habet croceam et epar habet magnum et adeo dulce quod, nisi felle suo temperetur, prae dulcedine generat ab[h]ominationem.

<106. Spongia>

Source : TC, De spongiis (7, 71).
171. [μα] AM
[μβ] Plin. nat.9, 148 ?203sourcesNascuntur omnes in petris [...]. Intellectum inesse his apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur ; hoc idem fluctu pulsante faciunt.
[μγ] Plin. nat.9, 149204sources[...] ex relictis radicibus recrescere in petris.
[μδ] AM?
[με] Plin. nat.9, 149205sources[...] Putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus.
[μζ] Plin. nat.9, 148206sources[...] aluntur conchis, pisce, limo.
106. [μα] Spongia marinorum est quae multorum est generum, sicut in antehabitis diximus : [μβ] et conveniunt cum animalibus in motu contractionis et dilatationis. Quaedam eorum immobiles sunt a saxis [μγ] et, si abrumpantur, a radicibus recrescunt ; [μδ] quaedam autem sunt mobiles de loco ad locum. [με] In turbatis melius vivunt et in puris aquis putrescunt, [μζ] et cibantur limo et piscibus et ostreis.

<107. Scolopendra>

Source : TC, De scolopendris (7, 72).
172. [μη] Plin. nat.9, 145207sourcesScolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent.
107. [μη] Scolopendra, ut dicit Plinius, piscis maris est similis terrestri animali quod centipedem vocant. Hic, hamo devorato, omnia quae devoraverat evomit et tunc demum, hamo sequestrato, resorbet.

<108. Stella>

Source : TC, De stella pisce (7, 73).
173. [μθ] Arist. HA.548 a 7 MS208sourcesAnimal et est testeum intus, caro parva ; testa durissima erit in figura stelle vero marinum quod dicitur stella, est calide nature valde. Et si transglutierit aliquod animal minus eo, et si extrassit (sic) quis illum a ventre eius invenietur subito, quia est bis coctum [...].
[μθ] Plin. nat.9, 183209sources[...] video mirari stellam in mari. Ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat.
108. [μθ] Stella piscis est in mari Orientali in figura stellae formatus, cuius caro interius est, extra autem est durus. De hoc dicitur quod igneum in se calorem habet quia quidquid devoraverit mox in ventre eius ita coctum invenitur sicut bis coctus panis.

<109. Sunus>

Source : TC, De siluro (7, 74).
174. [μι] Arist. HA.621 a 21 MS210sources[...] glanieuz latine silurus ex piscubus fluvvialibus est. <Et est> mas illius magna solicitudinis circa suos pullos.
[μκ] Plin. nat.9, 165211sources[...] Silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. Ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.
[μλ] Plin. nat.9, 45212sourcesSilurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens.
109. [μι] Sunus est piscis miro modo sollicitus circa sobolem ; [μκ] femina enim in triduo ovationem complente, mas ova quinquaginta custodit diebus ; [μλ] et omne animal quod appropinquaverit quaerit superare.

<110. Solaris>

Source : TC, De solari (7, 75).
175. 110. Solaris est piscis qui in sole in ripis fluminum se libenter exponit. Caput habet magnum, orificium latum, cutem nigram et lubricam sicut est cutis anguillae, epar esibile et dulce : crescit in longitudinem et vastitatem corporis magnam, cum diu vixerit, quia tardius quam ceteri pisces accipit incrementum.

<111. Scuatina>

Source : TC, De scatina (7, 76).
176. [μμ] AM
[μν] Plin. nat.9, 40213sources[...] aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli <ut> murenae, alia nulla ut polypi.
111. Scuatina piscis marinus est [μμ] quem Germani catulum maris vocant. Hic quinque pedes habet in longum et caudam monopedalem. Hic piscis in limo absconditus improvisos interficit pisces. [μν] Cutem enim habet ita asperam ut ea cum sicca fuerit ligna et ebora poliantur. Pilus vero eius brevis est et niger, similis aristis herbae fullonum, et adeo durus est ut ferro et calibe vix possit incidi.

<112. Salpa>

Source : TC, De salpa (7, 77).
177. [μξ] Plin. nat.9, 68214sources[...] circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus [...].
112. [μξ] Salpa piscis est marinus obscoenus et vilis, ut dicit Plinius. Hic numquam decoqui potest nisi prius fuste vel ferula sit fortissime contritus et verberatus.

<113. Sepia>

Source : TC, De sepia (7, 78).
178. [μο] AM
[μπ] Plin. nat.9, 84215sourcesSepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.
[μρ] Isid. orig.12, 6, 46216sources[...] Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant.
[μρ] Plin. nat.32, 141217sources[...] Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.
{1545} 113. [μο] Sepia piscis est de genere malakye notus. [μπ] Mas huius piscis varius et nigrior est et constantioris carnis quam femina. Femina tridente percussa, mas auxiliatur ei ; sed mare percusso, femina fugit. Cum in timore est piscis iste, humorem nigrum ex se effundens aquam turbat. [μρ] Et hic humor, ut dicunt, in lucerna positus, si lumen in ea accendatur, facit circumstantes videri Ethiopes.
179. Hii pisces bini natant mas et femina et omni tempore ovant et, femina ova fundente, mas lac desuper spargit. Ova eius dura sunt et complentur noctibus quadraginta.
180. [μς] AM
[μς] Ceterum multa in antehabitis de natura huius piscis dicta sunt et ideo haec quae dicta sunt sufficiant.

<114. Sparus>

Source : TC, De sparo (7, 80).
181. [μσ] Isid. orig.12, 6, 31218sourcesSparus a lancea missile nomen traxit, quod eiusdem figurae sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina. Nam sparus est telum rusticanum missile, ab spargendo dictum.
114. [μσ] Sparus piscis est marinus a telo missibili rusticorum quod spargitur quando iacitur dictus, eo quod habeat huius instrumenti figuram.

<115. Scorpio maris>

Source : TC, De scorpione pisce (7, 79).
182. [μτ] Isid. orig.12, 6, 17219sourcesScorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari.
[μυ] Arist. HA, 542 b 28 MS220sources[...] Scorpio vero marinum ovat in vere semel et in autumno iterum.
115. [μτ] Scorpio maris est animal scorpioni simile : manum enim tollentis percutit ; et dicunt quod si decem cancri colligati in maris locum aliquem proiecti fuerint, ad locum illum omnes scorpiones congregari. [μυ] Ovat autem in vere primo et secundo iterum in autumno.

<116. Scaurus>

Source : TC, De scauro (7, 81).
183. [μφ] Isid. orig.12, 6, 30221sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant.
[μφ] Plin. nat.9, 62222sourcesNunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque uesci atque non aliis piscibus.
[μχ] AM
[μψ] Isid. orig.12, 6, 30223sourcesTradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
116. Scaurus piscis delectabilis [μφ] qui solus ruminat inter pisces. Hunc piscem dicunt non multos et consertos dentes habere et ideo ruminatione indigere, [μχ] licet haec non sit causa ruminationis. Dicunt etiam hunc, Romam de longinquis partibus allatum, in Tiberi esse multiplicatum. [μψ] Hic piscis fertur esse ingeniosus ita quod, gurgustiis vel reti captus, cauda percutiendo vimina ampliat et exire retrograde nititur ; cuius conatus ore caudam trahens dicitur iuvare exterior scaurus si forte affuerit.

<117. Serra>

Source : TC, De serra (6, 44).
184. [μω] Physiol.B4224sourcesEst belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit in pelago navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Vbi uero currerit contra nauem stadiis triginta uel quadraginta, laborem non sustinens, deficit ; et deponens pennas, ad se attrahit eas ; undae uero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum profundum.
117. [μω] Serra est marina belua ingens corpore, pinnas habens latissimas et alas immanes. Haec belua cum viderit navem velificantem in pelago, elevatis alis in contrarium velificare contendit et, cum forte XXX vel plus stadiis sic inventum contenderit, lassa deficit et, submissis alis, pondere proprio fertur in profundum ad locum suum ubi prius erat.

<118. Serra minor>

Source : TC, De serra alterius speciei (6, 45).
185. [να] Isid. orig.12, 6, 16225sourcesSerra nuncupata, quia serratam cristam habet et subternatans navem secat.
118. Serra minor belua est marina, ut dicit Plinius, [να] quae caput habet cristatum, durum, sicut serra dentatum ; et, subternatans navibus, {1546} secat easdem ut, intrante aqua mersis hominibus, cadaveribus eorum satietur.

<119. Syrenae>

Source : TC, De syrenis (6, 46).
186. 119. Syrenae226apparatsyrenas Stadler fabulae poetarum monstra sunt marina superius figuram mulieris longis mammis et dependentibus fetum lactantes, facie horribili, crine longo et soluto, inferius vero aquilinis pedibus ; et superius alas habentia et retro caudam squamosam qua regitur ad natandum ; et apparentes fetus exhibent et sibilos quosdam dulces emittunt quibus audientes soporant et soporatos dilaniant ; sed sapientes, auribus obturatis, transeunt lagenas vacuas quibus sirenae ludant donec navis pertranseat obicientes.

<120. Scilla>

Source : TC, De scilla (6, 47).
187. [νβ] Verg. aen.4, 424-427227sourcesAt Scyllam caecis cohibet spelunca latebris /ora exsertantem et nauis in saxa trahentem./ Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo/ pube tenus [...].
[νγ] AM
[νδ] Verg. aen.4, 427-428228sources [...] postrema immani corpore pistrix/ delphinum caudas utero commisa luporum.
120. Scillam similiter poetae monstrum marinum esse perhibent in mari quod Ytaliam cingit saepius apparens. [νβ] Hoc itidem virginis figuram saepius habere dicunt, sed rictum oris maximum et dentes acutissimos, [νγ] propter quod scilla, hoc est caput canis, appellatur. [νδ] Uterum autem habet bestialem et caudam ut delfinus ; et carnibus delectatur et homini maxime est inimicum.

<121. Scinci>

Source : TC, De scinnocis (6, 48).
188. [νε] Sol. coll.32, 29229sourcesScinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, uerum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur uis ueneni.
[νζ] Plin. nat.8, 138230sourcesProuident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est uentus, cauernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis uillosior cauda pro tegumento est.
121. [νε] Scinci animalia sunt aquatica in Nilo natantia, cocodrillis similia, sed sunt multo minora et contractiora. Horum carnibus infecta pocula vim veneni extingunt. [νζ] Praenuntiant etiam tempestates antra sua intrantia et [h]ostium ab opposito eius venti qui flaturus est aperientia et cauda villosa, quam habent, foramen quod ad ventum respicit obturantia.

<122. Stincus>

189. [νη] AM ?
[νθ] Avic. canon, 2, 2, 640231sourcesEst guaril aquaticus qui ripis Nili Egypti capitur. Et existimauerunt quidam quod sit de partu crocodili in campos. Melius quod est in ipso est illud quod est in parte renum. ??sique auget coitum adeo ut non sedet nisi sorbitione iuris lactucarum et lentium.
122. [νη] Stincus est animal marinum medium inter plantam et animal quod est sicut stella pentagonum, rufi corii, et in medio habet rimas quibus trahit nutrimentum ; [νθ] et ita excitat libidinem quod sanguinem eicit per coitum nec tamen concumbens adhuc coitu satiatur ; nec medicinam habet libido nisi per sucum lactucae bibitum.

<123. Testudines>

Source : TC, De testudine maris Indie (6, 49).
190. [νι] Plin. nat.9, 35232sourcesTestudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cumbis.
123. [νι] Testudines habet Indicum mare ita latas testas habentes quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucae earum in tecto positae. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cimbis.
191. [νκ] Plin. nat.9, 35233sourcesCapiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae.
[νλ] Plin. nat.9, 36234sourcesFerunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere ; id prodi stertentium sonitu ; tum adnatare ....... leniterque singulis ternos ; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi.
[νκ] Hee testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius : in fervore enim solis gaudentes toto dorso testeo natant in maris superficie donec ita exsiccantur quod mergi non possunt, et tunc invitae natant donec manibus accipiuntur videntium. [νλ] Dicunt etiam aliqui quod nocte ad pastum testudines illae egrediuntur, et saturatae obdormiunt in {1547} superficie aquae natantes ; et tunc plurimis ob capturam congregatis, tres adnatant ad testudinem quorum duo apprehensam convertunt concam ita quod in tergo iacet ostreum ; tertius autem laqueum inicit capiti vel membro quod est loco colli et residui, qui in litore stant, trahunt ipsum ad terram.
192. [νμ] Plin. nat.9, 37235sourcesDentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant.
[νμ] Testudo autem haec, magna sicut et parva, dentes non habet, sed rostri margines habet acutas ita quod superior mandibula eius clauditur inferiori sicut pixide ; et dicitur tanta esse oris eius duritia ut etiam lapides comminuat.
193. [νν] Plin. nat.9, 37236sourcesPariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae.
[νν] Dicit etiam Plinius Dicit etiam Plinius quod haec animalia coeunt pecudum more, et quod feminae coitum non de facili sustinent donec masculus adversae feminae festucas in ore posuerit. In terram egressae ovant ova ovis anseris similia et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore iacet noctibus super ea ; et ideo quidam dicunt ea visu fovere quod tamen est falsum. Fetus autem anni spatio educant et inducunt in aquam.

<124. Tygnus>

Source : TC TC, De tygnis maris De tygnis Ponti (6, 50 6, 51).
194. [νξ] Sol. coll.52, 41237sourcesPlurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.
[νξ] Plin. nat.9, 47238sourcesThynni mares sub uentre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum uerno tempore gregatim, nec alibi fetificant.
[νο] Plin. nat.9, 51239sourcesOpperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto.
124. Tygnus animal est marinum. Haec bestia caudam habet latitudinis duorum cubitorum ; [νξ] fetum facit in mari et numquam in terra ; in terram tamen exit ad pastum ; dextra ripam intrat et exit ad sinistram et hoc contingit quia oculo dextro melius videt quam sinistro. [νο] Flante Aquilone libentius exeunt quam alio tempore.
195. [νπ] Plin. nat.9, 51240sourcesIidem saepe navigia uelis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi.
[νρ] Plin. nat.9, 53241sourcesThynnorum captura est a uergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo euocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. uita longissima iis bienni.
[νς] Plin. nat.8, 72242sources Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia.
[νσ] Sol. coll.52, 41243sourcesPlurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.
[νπ] Plinius dicitquod navem insequuntur curiositate videndi vela et hoc stupore tantum detinentur quod tridente in eos iacto vix fugiant. [νρ] In hyeme latent ; ultra modum impinguantur, ita quod tertio anno vel quarto plerumque moriantur. [νς] In Ethyopia tigni bestiae sunt colore fusco et duabus mammis a pectore dependentibus fetus lactantes, ut dicit Solinus. [νσ] Dicit etiam quod tignus quidem in Ponto nascitur eo quod aquas ceteris maribus habet dulciores ; et, si flumina intrat, dextro latere intrando sinistro exit.

<125. Testeum>

Source : TC, De testeo (6, 53).
196. [ντ] Arist. HA, 590 a 18-22 MS244sourcesEt animalia testea immobilia cibant se ab aqua dulci. Et fere aqua spissa, que est in mari, resudat a poris angustis et efficitur subtilis partis et revertitur ad primam dispositionem.
[νυ] Arist. HA, 590 a 23-27 MS245sourcesEt manifestum est, quod in mari est aqua dulcis et potest extrahi ab ea; quoniam si homo acceperit terram feceritque ex ea vas terreum et clauserit ipsum et eicerit ipsum in mari die et nocte vacuum, intrabit in ipso aqua dulcis.
125. Testeum animal est marinum quod pellis duritie testeum appellatur. Hoc autem adeo spissam ex salsugine maris contrahit pellem et duram quod calor naturalis interior, per poros respiraculum habere non valens, causa est infirmitatis animalis ; [ντ] et tunc petit aquas dulces in quibus, subtiliata pelle, pristinae restituitur sanitati ; qua potitum animal iterum redit ad aquas maris in quibus pellis inspissatur ; et sic saepe commutat seipsam, [νυ] tamen ex mari non potat nisi aquas dulces quae insunt mari, sicut olim in hac scientia probavimus per vas testeum in aqua positum.

<126. Tortuca maris>

Source : TC, De tortuca maris (6, 54).
197. [νφ] AM
126. [νφ] Tortuca maris est id quod militem vulgus vocat in Germania {1548} et est disposita sicut tortuca terrestris, nisi quod magna valde efficitur : aliquando enim octo cubitorum invenitur et scutum dorsi eius quinque cubitorum, crura longa et digitos et ungues fortiores habet quam leo ; tres homines invadere non formidat sed, si in dorsum ponatur, invalida efficitur, quia surgere non potest.

<127. Torpedo>

Source : TC, De torpedine (7, 82).
198. [νχ] AM
[νψ] AM
[νω] Plin. nat.32, 7246sourcesEtiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaue attingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes [...].
[νω] Isid. orig.12, 6, 45247sourcesTorpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus : “Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, uel si hasta virgaque adtingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligare pedes.” Tanta enim uis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
127. [νχ] Torpedo piscis est quem stupefactorem in praehabitis libris nominavimus. Haec in limo ocultata pisces accedentes corripit et devorat ; et tangentem quantumcumque celeriter retrahit stupefacit [νψ] ita quod unus de sociis nostris, extremitate digiti tantum pungens, tetigit eum et infra dimidium annum loturis calidis et unguentis vix in brachio sensum refecit. [νω] Dicunt etiam Plinius et Ysidorus quod hasta tactus stupefacit et aurae flantes ab eodem stupefaciunt astantes ; epar tamen habet tenerrimum.

<128. Trebius>

Source : TC, De trebio (7, 83).
199. [ξα] Plin. nat.9, 81248sourcesMutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores.
[ξβ] Plin. nat.9, 80249sourcesTrebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naues morari ; praeterea hanc esse uim eius adseruati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
[ξγ] Plin. nat.9, 81251sourcesEadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.
[ξδ] Plin. nat.32,15252sourcesTrebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naues perfossas mergi ; in oceano ad locum Mauretaniae, qui Cottae uocetur, non procul Lixo flumine idem lolligines euolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut nauigia demergant.
128. [ξα] Trebius est piscis niger aestate, candidus in hyeme, ut dicit Plinius, sed in Occeano efficitur maior ; [ξβ] et cum pedalis est, pinguedinem habet quinque digitorum quae, sale condita, aurum ex aquis, quamvis in profundissimos puteos deciderit, extrahit et de fundo facit fluctuare250philologieLa source d’Albert le Grand est bien Pline, via Thomas de Cantimpré. Mais Albert le Grand, faute de se reporter directement à Pline, fait deux contresens sur le texte de Thomas. Celui-ci écrit en effet : Trebius niger piscis est, ut dicit Plinius. Pedalis est in longitudine et, cum ita parvus est, tamen piscis iste quinque digitorum crassitudinem habet. Hanc ei inesse vim Plinius recitat ut pars eius adservata in sale aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admota extrahat et faciat. D’abord Albert le Grand donne au mot crassitudinem (« épaisseur » chez Pline et Thomas de Cantimpré) le sens de « graisse » ; ensuite il pense que le pronom ei, qui a la même forme aux trois genres, désigne le nom le plus proche, crassitudinem, alors que Thomas de Cantimpré, suivant toujours Pline, l’utilise pour reprendre le nom piscis (le poisson), situé un peu plus haut dans la phrase.. [ξγ] Hic piscis ex alga nidum construit et in nido ova parit. [ξδ] Et cum magnus est in Occeano, acutissimo rostro naves perforat.

<129. Truthae>

Source : TC, De truitis (7, 84).
200. [ξε] AM
129. Truthae sunt pisces fluviales in his torrentibus fluviis qui cum impetu ruunt de montibus ; squamas et carnes rubeas habent in aestate ut salmo, in hyeme sunt albescentes et minus sapidae ; [ξε] maculas in dorso habent croceas et rufas et nigras.

<130. Timallus>

Source : TC, De tymallo (7, 85).
201. [ξζ] Isid. orig.12, 6, 29253sourcesThymallus ex flore nomen accepit : thymum quippe flos appellatur ; nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat.
130. [ξζ] Timallus piscis est qui ex flore nomen habet ; tymum enim flos vocatur. Est autem piscis marinus specie pulcher et sapidus ; et sicut flos fragrat et corpore odores bonos asspirat.

<131. Vulpes marinae>

Source : TC, De vulpibus maris (7, 86).
202. [ξη] Plin. nat.9, 145254sources[...] At uolpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, quae facile praerodant.
131. [ξη] Vulpes marinae pisces sunt,ut dicit Plinius, qui hamum aliquando gluciunt, sed attractum usque ad cordae infirmiora abscidunt et ita non capiuntur.

<132. Viperae marinae>

Source : TC, De vipera maris (7, 88).
203. [ξθ] Plin. nat.9, 82255sources[…] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat.
132. Viperae marinae pisces parvi sunt, longitudinis cubitalis, cornu parvulum gestantes in fronte cuius percussio est mortifera ; et ideo piscatores huic pisci, dum capitur, caput amputant [ξθ] et suffodiunt in harena et aliud usibus hominum in cibum reservant.

<133. Venth>

Source : TC, De venth qui et aristosus (7, 89).
204. {1549} 133. Venth piscis vulgariter vocatur qui Latine aristosius dicitur propter innumeras aristas quas caro eius in se habet. Est autem piscis in cibum vilis et parvus.
205. Hoc autem modo capitur : tenduntur retia aut per longitudinem aut per transversum aquae et ante retia instrumentum quod est in figura arcus natans super aquas, et in superiori eius est nola pulsans ; ad cuius tinnitum piscis gregatim convenit et incidit in rethe.
206. [ξι] AM ?
[ξι] Hic piscis in colore et figura est sicut <h>alsa, praeter hoc quod hamos aristales in carne spinales plurimos habet ac si totus plenus sit spinis acualibus in carne.

<134. Vergiliades>

Source : TC, De vergilialibus (7, 90).
207. [ξκ] Plin. nat.9, 69256sources[...] Duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis Vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur.
134. [ξκ] Vergiliades, ut dicit Plinius, pisces sunt in duabus lacubus Ytaliae, Lario videlicet et Iterbatiano257philologieLe terme Verbannus a été mal lu ou copié, et le V s'est transformé en It., in radicibus Alpium effusis ; tantum Vergiliarum stellarum ortu apparent et omnibus aliis temporibus latent. Hii pisces pulcras habent squamas acutas ut clavi ; in capite autem sunt parvi et postea in caligarum modum dilatantur.

<135. Vacca>

Source : TC, De vacca maris (6, 55).
208. [ξλ] Arist. HA, 566 b 16 MS ?258sourcesEt delfin et kokane habent lac et lactant fetus et cubant eos, dum sunt parvi. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore, quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore et est longe vite. Et iam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas.
135. Vacca animal marinum est magnum et validum et iracundum et iniuriosum. [ξλ] Hoc animal non ovat sed facit partum sibi similem ; ad plus autem facit duos, saepius tamen unum, quem etiam secum ducit quocumque vadit quia valde diligit eum. Mater autem decem mensibus impraegnatur : ipsum autem animal C et XXX aliquando annis probatum est vixisse per caudae ipsius amputationem.

<136. Zedrosus>

Source : TC, De zedrosis (6, 57).
209. [ξμ] Plin. nat.9, 7259sourcesGedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta.
136. [ξμ] Zedrosus belua est maris de genere cetorum, in mari Arabico ; ex quorum ossibus fores in palatiis et tigna fiunt. Ossa enim quadraginta cubitorum longitudinis inveniuntur.

<137. Zydeach>

Source : TC, De zydrache (6, 58).
210. 137. Zydeach animal dicitur esse marinum forma mirabile, sed innocuum. Caput enim habet ut equus, sed minus est, corpus vero draconi habet in omni parte simile, caudam longam, sed proportione corporis sui gracilem : et est tortuosa cauda sicut serpentis. Totum corpus suum diversimode coloratum est. Loco alarum pinnas habet sicut piscis et movetur de loco ad locum natando.

<138. Zytyron>

211. [ξν] AM
138. Zytyron animal maris esse dicunt quod antiqui militem vocaverunt et magnum est ac fortissimum ; hoc animal in anteriori parte quasi armati militis praefert figuram. Caput enim quasi casside galeatum ex cute rugosa et dura ; a collo eius quasi dependens est scutum longum latum et durum, et firmum valde, cavum interius. Venae enim et nervi quasi de collo eius et spondilibus procedunt, quibus hoc scutum alligatur, et est scutum forma triangulum. Anteriora crura {1550} quasi brachia longa et fortia valde habet et bifurcata ; et hiis validissime pugnat ; et, cum capitur, vix nisi malleis occiditur. In mari Britannico hoc animal apparuit [ξν] et est de genere tortucarum.

<139. Xysyus>

Source : TC, De xifio (6, 60).
212. 139. Xysyus est animal maris. Est nulli alii simile, maximum et ingens de genere cetorum ; caput habet monstruosum, os profundum valde, oculos horribiles ; in toto corpore nulli alii simile animali.

<...>

213. Haec de aquatilibus dicta sint. Haec enim cum hiis quae iam in antehabitis diximus sufficere possunt ad naturas eorum cognoscendas : et praeter ceteras utilitates quae in inductis animalibus considerantur, nominum Arabicorum et Graecorum in praecedentibus positorum multa possunt cognosci : hic enim Latine nominata sunt et hic inductae proprietates eorum et naturae et mores sufficienter describunt quibus animalibus superius Arabice vel Graece nominatis conveniat quae hic posita est animalium descriptio : et tunc scitur cui conveniat et nomen. Insuper et hic inveniuntur summatim cuilibet aptata quae in praecedentibus sparsim et communiter animalibus determinata sunt inesse.

Notes d’apparat :

39. ei Stadler | 

45. et correximus : ei stadler.  | 

202. ordines addidimus ex apparato ed. Stadlerianae. | 

226. syrenas Stadler

Notes philologiques :

61. On attendrait captivas. | 

73. Ce passage semble très corrompu. Chez Pline on a branchiis, les branchies, au nombre de deux, et c’est l’animal qui mesure six coudées ; Solin a transformé les deux branchies en deux bras (brachiis) et leur a donné une longueur de six coudées. Thomas de Cantimpré reprend Solin et ses erreurs et Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré. | 

74. Là encore, le texte a subi une altération : chez Pline et Solin, les cerulea attrapent les éléphants qui viennent à la rivière pour boire (ad potus chez Pline, ad potum chez Solin). Dans le texte de Thomas de Cantimpré, les éléphants ont disparu et potum est devenu portum, « le port », ajoutant un peu plus de confusion au passage. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré et reprend portum. | 

153. Margarita, ae, la perle, est en latin classique et tardif un mot féminin. La forme margariti, masculin pluriel, est très étrange. | 

250. La source d’Albert le Grand est bien Pline, via Thomas de Cantimpré. Mais Albert le Grand, faute de se reporter directement à Pline, fait deux contresens sur le texte de Thomas. Celui-ci écrit en effet : Trebius niger piscis est, ut dicit Plinius. Pedalis est in longitudine et, cum ita parvus est, tamen piscis iste quinque digitorum crassitudinem habet. Hanc ei inesse vim Plinius recitat ut pars eius adservata in sale aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admota extrahat et faciat. D’abord Albert le Grand donne au mot crassitudinem (« épaisseur » chez Pline et Thomas de Cantimpré) le sens de « graisse » ; ensuite il pense que le pronom ei, qui a la même forme aux trois genres, désigne le nom le plus proche, crassitudinem, alors que Thomas de Cantimpré, suivant toujours Pline, l’utilise pour reprendre le nom piscis (le poisson), situé un peu plus haut dans la phrase. | 

257. Le terme Verbannus a été mal lu ou copié, et le V s'est transformé en It.

Notes de source :

1. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. | 

2. […] Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. […]  | 

3. neque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant. | 

4.  Origo huius ex limo. […] | 

5. Anguillae atterunt se scopulis. ea strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio. | 

6.  […] anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline : In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant (Plin. nat. 9, 46). | 

7. Et iste modus generatur in pluribus locis, quando venit pluvia, quoniam generatur ex <s>puma, que venit ex aqua pluvie; et propter hoc dicuntur isti pisces spumosi. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore. | 

8. Et quod dicitur afforoz non gignitur et est humidum, et vita eius est modico tempore, sicut diximus superius. Et dissolvitur, quousque solummodo remaneant ex eo occuli et caput. Et dicunt naute, quod si saliatur, durabit diu. | 

9. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sicut ebulliunt vermes in stercore. | 

10. Et hoc est in omni tempore nisi modicum, quoniam ipse quiescit a principio aparitionis Aschontoroz in tempore autumnali et in principio veris. | 

11. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore. | 

12. Et tamen est unus modus, qui generatur ex limo et harena. | 

13.  [...] et est in locis umbrosis et quando temperabitur tempus <et> calefiet terra [...] | 

14. Et significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem. | 

15. Cette indication ne figure pas chez Thomas de Cantimpré, à moins qu’Albert le Grand ne l’ait empruntée à la comparaison avec les scarabées qui, l’été, naissent des cadavres des chevaux. Elle est en contradiction avec la phrase qui suit. | 

16. Et quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis. | 

17. tercia, que dicitur albuz, est spissa, fortis valde; et propter hoc ponitur sub galeis ferri. Et si acciderit in illis aliqua percussio gladii aut alterius, non inducit dolorem. | 

18. Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum nauium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi uoluptas inuitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit. | 

19. Dans toute cette partie du livre XXIV, Albert le Grand suit rigoureusement l’ordre des chapitres du livre VII de Thomas de Cantimpré, traitant l’aureum vellus après l’aries et avant l’abarenon. Le texte d’Albert le Grand est cependant très éloigné de celui de Thomas de Cantimpré. | 

20. Et abereni parit, quando fricat ventrem ad arenam. | 

21. Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod quidem miror, cum sit rarus inventu. | 

22. Amio saxatilis dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur. | 

23. Aforus pisciculus, qui propter exiguitatem amo capi non potest. | 

24. Australis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit sive quia tunc hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint. | 

25. Aranea genus piscis, dictus quod aere feriat ; habet enim stimulos e quibus percutit. | 

26. Et quedam animalia vivunt in aqua deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, sicut quod nominatur grece ambides. Nam ipsum manet in fluminibus prius, deinde mutatur forma eius et fiet ex eo animal, quod dicitur astoroz et vivit extra. Albert Le Grand abrège Thomas de Cantimpré ; il ne reprend que le passage emprunté à Aristote et abandonne les moralisations. | 

27. […] Et fastaroz est magis gullosus quam alii pisces et precipue quod dicitur hahune et occultans suum caput comedit carnem. Albert le Grand résume le passage pour lequel Thomas de Cantimpré a suivi Aristote, et abandonne la moralisation. | 

28. Et sepe inflat ventrem suum piscis qui dicitur hahanie et eicit ab eo alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum. | 

29. [...] et propter hoc extenditur venter suus [...] et cum habuerit timorem, abscondit caput suum in suo corpore [...].  | 

30.  […] et occultans suum caput comedit carnem. | 

31. Plurima autem et maxima animalia in Indico mari […]. Sed in mari beluae circa solstitia maxime uisuntur. Tunc illic ruont turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo uertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus uoluunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine ut Magni Alexandri classis haud alio modo quam hostium acie obuia contrarium agmen aduersa fronte derexerit ; aliter sparsis non erat euadere. | 

32. Et tortuca marina comedit kokile, et orificium eius est fortius omni ore cuiuslibet animalis, quoniam si acceperit lapidem cum suo ore, accipiet ipsum et frangit ipsum. | 

33. Et animalia, que moventur et comedunt animalia, cibantur a piscibus parvis, sic\ut barcora; quoniam ipse comedit pisces parvos, et propter hoc eiciunt ei pisces parvos. | 

34. et exit ad ripam et pascitur herbis. | 

35. Et cum revertitur intra aquam, ascendit et natat ita, quod desiccatur a sole ; quoniam non est leve illi in alia <h>ora, quod perfundetur iterum in aqua. | 

36. Et quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali. | 

37. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. Circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. | 

38. Branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. Haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinent, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. | 

40. Et delfin generat in maiori parte unum, et ad plus duos. Et similiter kalane et kokane etiam assimil<a>ntur ad delfin <parvum> quasi. | 

41. Et impregnantur per decem menses et parit in estate , non alio tempore, et ambulat sub pelago. | 

42. Cautius qui glanis vocatur aversus mordet hamos nec devorat, sed esca spoliat. | 

43. Corui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur. | 

44. Et hoc etiam modo sonant pisces quidam in Aceolo fluvio. | 

46. binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent ; itaque corniculis praetemptant iter […]. | 

47. in eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio. | 

48.  […] Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur. | 

49. Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus : concham esse acati<i> modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. | 

50. In hanc condi nauplium, animal sepiae simile, ludendi societate sola. | 

51.  […] Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi, <et> dicuntur #.:milites#.; propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum, quod non possunt deprehendi. Et <si> aliquis accipitur et <finditur> in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habe<n>t pascua. | 

52. Sunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.  | 

53. […] Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. […] | 

54. Hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis.] | 

55. Contra serpentium ictus medentur.  | 

56. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur. | 

57. Crocodilus animal est quadrupes quod in terra nascitur : In fluminibus tamen sicut in terra inhabitat, nec minorem habet potentiam in aqua, quam in terris. Per diem autem humi frequentius acquiescit, nocte vero in aquis : habet autem oua velut anserum, que in terra profert. […] plerumque ad viginti cubitos longitudinis excrescunt, linguis carent, maxillas superiores mouent, morsus habent horribiles et tenaces, […] maxima pellis firmitate quali clipeo muniuntur. | 

58. colorque / stercore fucatus crocodili. | 

59. Hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluom. Albert le Grand reprenant Pline à travers Thomas de Cantimpré, il fait disparaître l’information concernant l’ichneumon et ajoute celle selon laquelle le crocodile avale parfois le trochile, qui n’est pas chez Pline. | 

60. Quin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. Sed aduersum ire soli hi audent ; quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam. | 

62. Et habet duo cahab parva respectu magnitudinis corporis sui. Et habet calceum longum, magnum, et utitur loco manus in hominibus, quantum per ipsum accipit cibaria et reddit ipsa ori eius et per ipsum etiam domino suo, quod voluerit. Et per ipsum erradicat arbores. | 

63. et ille calceus creatur ex cartillagine. | 

64. et in utroque pedum est cahab simile cahab pedis vace. | 

65. et cum natat in aqua, inspirat eo et eicit aquam. | 

66. Et aliud genus huiusmodi animalis, quod dicitur brita, habet fissuras duas in extremitate pedum. Et pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum cum ambulat.Et testa huius animalis est lenis, nigra, rotunda, et assimilatur in aspectu animali, quod dicitur kiroket. Et non habet nigrum illud membrum, quod dicitur mathoz, set rubrum, et est applicatum teste applicatione forti. Cum ergo fuerit aer clarus, erit hoc animal absolutum et ambulabit ; et cum movebuntur venti, applicabitur petris et quiescit et non movetur. Albert le Grand abrège le passage de Thomas de Cantimpré emprunté à Aristote et abandonne le commentaire allégorique. S’il reprend le contresens de Thomas de Cantimpré sur l’hépatopancréas, il supprime le passage aberrant sur les doigts de l’animal et essaie d’apporter plus de clarté à un passage confus. | 

67. Et debemus scire, quod quedam animalia, que gignunt animalia, generant in sua matrice ova prius, et quando perficiuntur, fiet ex eis simile vermi, et quando paritur ille vermis, recipit formam perfectam et fit ex eo animal sic\ut animal marinum, quod nominatur grece [celeu] <celeci>. | 

68.  […] Celeti vero dormit graviter, quod potest capi manu. […] | 

69. Et omne fastaroez cibatur ex herbis et harena et kakaloz, quod dicitur a quibusdam hominibus khilon, est prope terram. Et quoddam karahez non pascitur sed cibatur ab humiditate viscosa quae exit ab eo et propter hoc est semper ieiunus. | 

70. Pour la fin de sa notice, Albert le Grand résume la fin du chapitre de Thomas de Cantimpré mais ne reprend pas les lignes dans lesquelles celui-ci commet un important contresens sur Pline. Là où Pline décrit des chiens à l’assaut d’un poulpe gigantesque (Plin. nat. 9, 92 : Namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clauarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit), Thomas de Cantimpré croit lire un texte sur les chiens de mer. | 

71. anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline. | 

72. In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant. | 

75. Et sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […]. | 

76. […] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. | 

77. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […]. | 

78. Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. | 

79. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore. | 

80. Et jam videbantur multi delphini magni et parvi simul, et habebant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus. | 

81. Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lasciuientes flatum, ex qua uenient parte. | 

82. Et jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas. | 

83. […] Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum. | 

84. Capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. | 

85. Si quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant. | 

86. divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret.Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. | 

87. Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. | 

88. Thomas de Cantimpré reprend ces récits à Solin, qu'il suit de très près quand il ne le recopie pas intégralement ; mais la mention de l'Histoire des Perses ne figure pas chez Solin ; c'est Thomas de Cantimpré qui l'ajoute comme source uniquement pour les deux dernières anecdotes de son chapitre. Tous ces récits figurent originellement dans Plin. nat. 9, 24-33. | 

89. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit. | 

90. Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. | 

91. Ce dernier paragraphe vient bien du livre VI de Thomas de Cantimpré, mais du chapitre XVII intitulé De delphinis alterius generis. Comme souvent, Albert le Grand fait un travail de synthèse par rapport à sa source et contracte les deux espèces de dauphins distinguées par Thomas de Cantimpré, auxquelles il en ajoute une troisième, dans un seul chapitre consacré au dauphin. | 

92. Alia vero carentia sanguine, sive sint de genere volatilis sive sint de genere ambulabilis, moventur multis pedibus, sic\ut animal, quod dicitur dies. Nam ipsum [a] movetur duabus alis et quatuor pedibus, et sortitum est hoc nomen, quoniam non vivit nisi per unum diem. | 

93. Pagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. | 

94. Albert le Grand résume en la suivant la notice de Thomas de Cantimpré dont la source, un certain Michael, nous est inconnue. | 

95. Equs vero fluminis, qui manet in terra Egipti, habet crines equi, et pedes eius sunt fissi, et habe[n]t sotulares ut vaca et habet simam faciem, et habe[n]t in pedibus kahab, et dentes eius cornua et cauda eius sic\ut cauda porci, et hinnit sic\ut equs, et magnitudo eius sic\ut magnitudo asini, et corium eius valde grossum; quapropter parantur ex eo sotulares. Eius vero interius assimilatur interiori equi et asini. | 

96. Albert le Grand reprend presque mot pour mot le texte de Thomas de Cantimpré. | 

97. Beluae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qui lui-même reprenait Pline d’une manière très fautive, mais il supprime ce qui lui paraît trop confus chez Thomas ainsi que le commentaire allégorique. | 

98. Nullum animal grauiore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque uice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae uim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. | 

99. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae uim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. Ce passage semble indiquer qu’Albert le Grand ne s’est pas contenté de reprendre Thomas de Cantimpré mais qu’il a relu Pline, puisqu’il ne reprend pas l’information déformée fournie par Thomas par le biais du Liber rerum, selon lequel les poils indiquent si la mer est calme ou agitée, mais l’information initialement présente chez Pline à propos des marées. | 

100. Quae pilo uestiuntur animal pariunt ut pristis, ballaena, uitulus. Cette phrase, qui n’est pas présente chez Thomas de Cantimpré, renvoie elle aussi directement à Pline, mais avec une erreur. Chez Pline en effet, la caractéristique commune à tous les animaux marins couverts de poils est d’être vivipares, pas de posséder une peau dont l’aspect permet de connaître l’état de la mer. | 

101. Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa. | 

102. Tradunt saeuitiam maris praesagire eos correptisque opperire lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas adterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus ancoris nauigia infrenant. | 

103. Est paruus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente, naues tardius ire creduntur, inde nomine inposito. | 

104. Tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac paruus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. Ruant uenti licet, saeuiant procellae, imperat furori uiresque tantas compescit et cogit stare nauigia, quod non uincula ulla, non ancorae pondere inreuocabili iactae. | 

105. Et accidit iricio quod <caput> et os suum <sunt> inferius, et exitus superfluitatis superius. | 

106. Arist. HA 531 a 7 MS : Et ipse utitur spinis loco pedum. | 

107. Cette information, qu’Albert le Grand reprend à Thomas de Cantimpré, ne figure pas chez Pline mais chez Isidore de Séville sous la rubrique Echinus (Isid. orig. 12, 6, 57 : Caro eius mollis et minio similis.) | 

108. Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. […] | 

109. Cette précision n’est pas chez Pline, mais semble avoir été ajoutée par Thomas de Cantimpré. | 

110. Circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. | 

111. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. | 

112. Et propter hoc dicitur, quod animal, quod dicitur foka, quod semper est in uno loco, semper pugna[n]t, ita etiam, quod mas pugnat cum femina, quousque unus interficiat alium et eiciet(!) ipsum; et similiter faciunt filii eorum. La traduction de Michel Scot est fautive. | 

113. Et omnes pisces comedunt se preter fastaleoz. Et precipue hangoroz et kakaloz et fastaroz non comedunt carnem omnino, quoniam numquam invenitur in ventribus eorum de hoc, et homines, qui cibant eos, non dant eis nisi panem. Et omne fastaroez cibatur ex herbis et harena. Albert le Grand réduit à l’essentiel le chapitre de Thomas de Cantimpré, qui avait suivi Aristote. | 

114. Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger ; rursus polypum congri lacerant. | 

115. Galalea autem extrahit suos pullos extra, deinde reddit ipsos iterum sibi. Albert le Grand reformule, en utilisant presque les mêmes mots, et en supprimant l’indication de source, le texte de Thomas de Cantimpré, qui, lui-même, glosait Aristote. | 

116. Animal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. <Et est> mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qu’il résume en utilisant presque les mêmes termes. | 

117.  et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si esse<n>t in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia. | 

118. Bien qu’il existe un chapitre De gladio maris dans le livre de Thomas de Cantimpré, ce chapitre-ci, beaucoup plus long que celui de Thomas, semble entièrement original. Albert le Grand connaît l’espadon, comme il le dit explicitement, et tient à le faire savoir. Le contraste entre ce chapitre et ceux où il se contente d’abréger Thomas de Cantimpré est étonnant et montre à quel point Albert le Grand est parfois capable de se détacher de la réserve coutumière des encyclopédistes. | 

119. Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. | 

121. In partibus autem Indie praecipue reperiuntur […].  | 

122. Hippopotamus similiter in terra nascitur : in aquis sicut in terra similiter potens est, et inhabitat. Est autem plerumque maior elephantibus, habens rostrum resupinum, ungulas bifidas, caudam tortuosam, dentes prurigineos, dorso et hinnitu similis equo. Noctibus autem segetes depascit ad quas pergit quasi retrogradiens, ut fallente vestigio reuertenti nulle insidie præperentur. La précision in Nilo flumine semble venir de Thomas de Cantimpré. | 

123. […] et dentibus aprorum aduncis […]. | 

124. […] dorso et hinnitu similis equo. Noctibus autem segetes depascit ad quas pergit quasi retrogradiens, ut fallente vestigio reuertenti nulle insidie præperentur. | 

126. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam uidit stirpem, inprimens corpus uenam quandam in crure uulnerat atque ita profluuio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit. | 

127. […] per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde caeno oblinit, usquedum vulnus conducatur in cicatricem. | 

128. sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. | 

129. hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae. | 

130. Volat hirundo sane perquam similis volucri […]  | 

131. Et quidam pisces ut fastaroz et kalaoz et mariquez : nocet eis pluvia, quoniam cecat illos, cum fuerit multa. | 

132. Et genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis. | 

133. […] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sicut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similisalbe in greco,et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides. | 

134. Karbo gambari magni maris ; [...] Et karabo pugnant inter se sicut arietes. Et iam videbantur sepe multi karabo ambulantes sicut grex. | 

135. Et kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum ; […]. | 

136. Animalia vero aquosa natabilia habent alas, sic\ut piscis. Et ex eo est, quod habet quatuor alas, duas in facie et duas in dorso eius, sic\ut piscis, qui vocatur harchea kidolatra. | 

137. Lulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum [...] | 

138. […] In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur. | 

139. Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. | 

140. Lulligo. [...] tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint. | 

141. […] et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos. | 

142. His caput inter pedes et ventrem […]. | 

143. Latent mensibus quinis. | 

144. autumno et vere pinguescunt. | 

145. Si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis ; isdem erectis in pavore obliquae in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. | 

146. […] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur. | 

147. Nec venena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat, in nostro offa informis, colore tantum lepori similis, in Indis et magnitudine et pilo, duriore tantum. […] Sed nullum usquam execrabilius quam radius super caudam eminens trygonis, quam nostri pastinacam appellant, quincunciali magnitudine : arbores infixus radici necat, arma ut telum perforat vi ferri etveneni malo. | 

148. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. | 

151. Mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totosse occultari credentium. | 

152. Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo odio flagrant. | 

154. […] nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. | 

155. Ultra semiunciales inventos negant. | 

156. Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. | 

157. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. | 

158. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. | 

159. Gregatim natant. | 

160. aceti cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. | 

161. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent. | 

162. Mullus in uino necatus uel piscis rubellio uel anguillae, item uua marina in uino putrefacta iis qui inde biberint taedium uini adfert. | 

163. […] Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore quoniam non pascitur neque saturatur. | 

164. […] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur. | 

165. […] Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. | 

166. Liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens ; reliquom corpus sterile. Vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes. | 

167. Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed simplici concha, utroque latere sese colligente. Quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandro portantem, ut castrarentur, nobiles pueros ; […] | 

168. Mus marinus in terra scrobe effosso parit ova et rursus obruit terra, tricensimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit. […] Fetus omnium aquatilium inter initia visu carent. | 

169. Septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetero genera eorum plura ; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne [...] Lutarium ex iis uilissimi generis appellant. | 

170. Millago nominatus, quia euolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari. | 

171. Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. | 

172. Et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audiuere longe. | 

173. Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilus, ab aliis pompilus. Supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. Postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. Ita vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua. | 

174. […] et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. | 

175. Inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. | 

176. Ostrea autem species sunt concharum seu cochlearum quarum carnibus cancri miro ingenio vivunt. Quia enim testas earum aperire non valent ; explorant in insidiis. Quando claustra aperiunt, et latenter iniicientes lapillum, impedita conclusione, carnes earum corrodunt. | 

177. L'anecdote ne figure pas chez Pline mais dans l'Hexamaeron d'Ambroise (Hex. 5, 8, 22). Cependant, c'est Jacques de Vitry que Thomas de Cantimpré a repris mot pour mot. | 

178. Purpurae vivont annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. | 

179. […] Conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae : anno magnitudinem implent. | 

180. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa uiuas frangunt. | 

181. Liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens. | 

182. […] Has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. | 

184. Concharum generis et pina est. Nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren vocant, alii pinophylacem, id est squilla parva, aliubi cancer dapis adsectator. | 

185. Pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu levi significat. Illa compressu quicquid inclusit examinat partemque socio tribuit. Quo magis minor quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. | 

186. Pectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, […] | 

187. […] unguesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium. | 

188. Contrairement à ce qu'indique Albert le Grand, la source de ce passage n'est pas Pline ; il le recopie fidèlement à partir du texte de Thomas de Cantimpré, qui lui-même n'indiquait pas de source. | 

189. Inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore. | 

190. Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt. | 

191. Ex similitudine terrestrium : ut [...] pavi diverso colore, dorso et collo picti, [...]. | 

192. Maximum animal [...] in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque nauium uelis diluuiem quandam eructans. | 

193. in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant. | 

194. […] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. | 

195. Carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes. | 

196. Ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est id enim a congris euenit ei sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haud falsum. | 

197. Non potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit. | 

198. Nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. Eminentia sub oculis cornicula [...] | 

199. [...] turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis retrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat. | 

200. Simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas mouent speccie uermiculorum, item quae uocantur ranae [...] Argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium, habentes in ventre reperiuntur. | 

201. [...] in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur. | 

203. Nascuntur omnes in petris [...]. Intellectum inesse his apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur ; hoc idem fluctu pulsante faciunt. | 

204. [...] ex relictis radicibus recrescere in petris. | 

205. [...] Putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus.  | 

206. [...] aluntur conchis, pisce, limo. | 

207. Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. | 

208. Animal et est testeum intus, caro parva ; testa durissima erit in figura stelle vero marinum quod dicitur stella, est calide nature valde. Et si transglutierit aliquod animal minus eo, et si extrassit (sic) quis illum a ventre eius invenietur subito, quia est bis coctum [...]. | 

209. [...] video mirari stellam in mari. Ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. | 

210. [...] glanieuz latine silurus ex piscubus fluvvialibus est. <Et est> mas illius magna solicitudinis circa suos pullos. | 

211. [...] Silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. Ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit. | 

212. Silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. | 

213. [...] aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli <ut> murenae, alia nulla ut polypi. | 

214. [...] circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus [...]. | 

215. Sepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur. | 

216. [...] Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant. | 

217. [...] Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat. | 

218. Sparus a lancea missile nomen traxit, quod eiusdem figurae sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina. Nam sparus est telum rusticanum missile, ab spargendo dictum. | 

219. Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari. | 

220. [...] Scorpio vero marinum ovat in vere semel et in autumno iterum. | 

221. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. | 

222. Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque uesci atque non aliis piscibus. | 

223. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. | 

224. Est belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit in pelago navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Vbi uero currerit contra nauem stadiis triginta uel quadraginta, laborem non sustinens, deficit ; et deponens pennas, ad se attrahit eas ; undae uero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum profundum. | 

225. Serra nuncupata, quia serratam cristam habet et subternatans navem secat. | 

227. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris /ora exsertantem et nauis in saxa trahentem./ Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo/ pube tenus [...]. | 

228.  [...] postrema immani corpore pistrix/ delphinum caudas utero commisa luporum. | 

229. Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, uerum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur uis ueneni. | 

230. Prouident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est uentus, cauernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis uillosior cauda pro tegumento est. | 

231. Est guaril aquaticus qui ripis Nili Egypti capitur. Et existimauerunt quidam quod sit de partu crocodili in campos. Melius quod est in ipso est illud quod est in parte renum. ??sique auget coitum adeo ut non sedet nisi sorbitione iuris lactucarum et lentium. | 

232. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cumbis. | 

233. Capiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae. | 

234. Ferunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere ; id prodi stertentium sonitu ; tum adnatare ....... leniterque singulis ternos ; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. | 

235. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant. | 

236. Pariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae. | 

237. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris. | 

238. Thynni mares sub uentre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum uerno tempore gregatim, nec alibi fetificant. | 

239. Opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto. | 

240. Iidem saepe navigia uelis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. | 

241. Thynnorum captura est a uergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo euocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. uita longissima iis bienni. | 

242.  Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia. | 

243. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris. | 

244. Et animalia testea immobilia cibant se ab aqua dulci. Et fere aqua spissa, que est in mari, resudat a poris angustis et efficitur subtilis partis et revertitur ad primam dispositionem. | 

245. Et manifestum est, quod in mari est aqua dulcis et potest extrahi ab ea; quoniam si homo acceperit terram feceritque ex ea vas terreum et clauserit ipsum et eicerit ipsum in mari die et nocte vacuum, intrabit in ipso aqua dulcis. | 

246. Etiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaue attingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes [...]. | 

247. Torpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus : “Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, uel si hasta virgaque adtingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligare pedes.” Tanta enim uis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. | 

248. Mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. | 

249. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naues morari ; praeterea hanc esse uim eius adseruati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat. | 

251. Eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit. | 

252. Trebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naues perfossas mergi ; in oceano ad locum Mauretaniae, qui Cottae uocetur, non procul Lixo flumine idem lolligines euolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut nauigia demergant. | 

253. Thymallus ex flore nomen accepit : thymum quippe flos appellatur ; nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat. | 

254. [...] At uolpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, quae facile praerodant. | 

255. […] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. | 

256. [...] Duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis Vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur. | 

258. Et delfin et kokane habent lac et lactant fetus et cubant eos, dum sunt parvi. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore, quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore et est longe vite. Et iam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas. | 

259. Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta.