CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Arnold Saxo - Liber de floribus rerum animalium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Arnold Saxo, Die Encyklopädie des Arnoldus Saxo, zum ersten Mal nach einem Erfurter Codex, II. De naturis animalium ; III. De gemmarum virtutibus ; IV. De virtute universali., Emil Stange (éd.), Erfurt, Bartholomäus, 1906, p. 63-65 et 82.

5. De piscibus.

1. In libro de membris Esculapius : [α] Membrum hominis piscis ados si tetigerit, riget et gravat ipsum et stupefacit. Quod ex eo pisce comederit, epylenticum erit. In eodem Esculapius : [β] Piscis elim, qui epar eius comederit, non cessat in eo pruritus et scabies, et calvescunt cito. Qui stintos comedunt, gravantur eorum testiculi. In eodem Esculapius : [γ] Homo quando viderit piscem harym, inebriat, et movet eum ad rixas et contentiones. Postquam comederit, placatur ira eius. Cum pluit occultat se piscis corez in cavernis, quia dum cadit super eum pluvia et haurit eam, excecatur, et post moritur. In libro Romanorum Pythagoras : [δ] Misce git cum oleo aut pinguedine iusquiami, et cum possueris ipsum super aquam, aggregantur et inebriantur inde pisces. Si suspenderis rubeum tyntar apud cantum ranarum, cessat clamor earum. In eodem Pythagoras : [ε] Est testudo palestris et marina, si cuiuspiam pedem testudinis dextrum navis gestaverit, tardius eam fieri solito dubium non est.