Hexaemeron, liber V
I.
1. Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet ; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere. [α] Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat : et maxime tunc primum verbo Dei iussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur. Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare : reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant. Aqua iubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.
2. Dixit itaque Deus, [β] Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli. Venit mandatum et subito aqua iussos fundebatur in partus : generare fluvii, vivificare lacus, mare ipsum coepit diversa reptilium genera parturire, et secundum genus effundere quodcumque formaverat. Non exigui gurgites, non coenosae paludes vacabant, quin omnia datam sibi creandi assumerent potestatem. Pisces exsiliebant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, conchae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. Vae mihi ! ante hominem coepit illecebra, abundantia copiarum, nostrae mater luxuriae. Ante hominem deliciae. Prior ergo hominum tentatio, quam natura : sed nihil natura deliquit ; alimenta dedit, non vitia praescripsit. Haec communia dedit, ne tibi aliqua velut propria vindicares. Tibi suos fructus terra producit ; tibi scaros et accipenseres, et omnes fetus suos generant aquae : et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. Ad invidiam tuam omnia congeruntur, ut praevaricatio tuae aviditatis oneretur.
3. Sed neque quam multae species et nomina sint, possumus enarrare, quae omnia momento divinae praeceptionis animata sunt. Simul coibat forma corporis et operabatur anima, vitalis etiam vigor reliquae virtutis. Repleta erat terra germinibus, mare impletum animantibus. Ibi insensibilia pullulabant, hic sensibilia versantur. In terris quoque aqua suas sibi vindicat portiones. Lambunt terram pisces aquarum, et ex ea sibi praedam requirunt. Culices quoque et ranunculi circa genitales strepunt paludes, et ipsae audierunt Domini mandatum dicentis : [γ] Producant aquae reptilia animarum viventium.
[ε] Verg. Aen.5, 1585sources[…] et longa sulcant vada salsa carina.
4. Scimus reptilia dici genera serpentum, eo quod super terram repant : sed multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam. Nam etsi in profundum qui se demerserint, aquam videantur findere ; tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Unde et David ait : [δ] Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus. Quinetiam cum pleraque pedes habeant, et ambulandi usum, eo quod sint amphibia, quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluviales, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur Nilo in flumine ; tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. Siquidem et navis acta remis labitur, et [ε] aquas sulcat carina.
II.
[η] Verg. Aen.5, 8227sources[…] immania cete.
5.[ζ] Producant aquae reptilia, dixit Dominus. Brevis sermo, sed vehemens, et late patens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana eiusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis. Nec doluit natura parturiens delphinas ; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas ? Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, [η] cete immania, delphinas, phocas, leones. Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt ? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit.
[ι] Verg. georg.4, 16910sources[…] redolentque thymo flagrantia mella.
[κ] Is, 11, 611sourcesHabitabit lupus cum agno.
[λ] Is, 11, 712sources[…] et leo quasi bos comedet paleas.
[μ] Verg. Aen.1, 63913sources[…] arte laboratae vestes ostroque superbo.
6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat ; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens : [θ] Cavete canes, cavete malos operarios. Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci : haec non minorem habet gratiam capta, quam libera. Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit : seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit : Aut piscem olet aut florem ; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius ? Quid suavitate iucundius ? Quid odore fragrantius ? [ι] Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines ? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate iure conveniat : [κ] Tunc lupi et agni simul pascentur, [λ] leo et bos simul paleas manducabunt. Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, [μ] quae ornant regum convivia, amictus imbuunt ? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur : aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Iudaeis gratos ; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.
III.
7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, [ν] et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus ? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat.
IV.
V.
14. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat. Quid interest inter divitem improbae cupiditatis ingluvie absorbentem infirmorum patrimonia, et silurum de minorum piscium visceribus alvum repletum ? [ξ] Defunctus est dives, et nihil ei sua spolia profuerunt, imo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus, et inutilis praeda detecta est. Quanti in eo reperiuntur, qui alios devoraverant ? Et tu dives habes in sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis quas invaserat : tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti, et adhuc tanto non satiaris augmento ; et dicis quod alios vindicaveris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior, et iniquo iniquior, et avaro avarior. Vide ne idem te qui piscem illum finis inveniat : hamum cave, cave retia. Sed praesumis de potentia, quod nemo tibi possit resistere : praesumebat et silurus quod hamum nemo sibi iaceret, nemo retia tenderet, et, si incidisset, universa dirumperet ; et tamen fuscinam non evasit, aut nexus vinculi validioris incurrit, quibus se non posset exuere. Sine dubio et hominum iniquitas quo graviora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit ; quin aliquando dissolvat quod pro scelerum pretio constat difficile posse vitari.
VI.
[π] Mt, 24-2617sourcesQuid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es : [ο] Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit. Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant ; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi. Sic enim scriptum est, dicente Domino : [π] Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? A filiis suis, an ab alienis ? Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus : Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius invenies ibi staterem ; illum sumens dabis eis pro me et te.
[ς] Lc, 5, 1019sourcesNoli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
[σ] Act, 7, 5520sourcesEcce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere : non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum : habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. Noli timere Petri retia, cui dicit Iesus : [ρ] Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut iussus a Christo est. Noli timere sinum eius, quia dictum est ei : [ς] Ex hoc eris homines vivificans. Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem iustitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens : [σ] Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Pro hoc pisce stabat Dominus Iesus ; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri iudicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit.
VII.
[υ] Ps, 23, 222sources[…] ipse super maria fundavit eum.
[φ] Mt, 10, 1623sourcesEstote ergo prudentes sicut serpentes.
17. Nec te moveat quod pro mari Evangelium posui. Evangelium est, in quo Christus ambulavit : Evangelium est, in quo licet titubaverit Petrus, quando negavit ; tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis invenit gratiam : Evangelium est, de quo martyr ascendit : [τ] Evangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quo mittitur rete, quod simile est regno coelorum : Evangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria : Evangelium est mare, in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est : Evangelium est mare, quia sponsa Christi Ecclesia est, et divinae gratiae plenitudo, quae supra maria fundata est, sicut dixit Propheta : [υ] Ipse super maria fundavit eam. Exsili super undas, o homo, quia piscis es : non te opprimant saeculi istius fluctus : si tempestas est, pete altum et profundum : si serenitas, lude in fluctibus : si procella, cave a scopuloso littore ; ne te in rupem furens aestus illidat. Scriptum est enim : [φ] Estote astuti sicut serpentes.
18. Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et servanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem. Eadem lex praesentes absentesque connectit : idem naturae vinculum inter distantes et consistentes coniugalis charitatis iura constrinxit : eodem iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separatarum regionum longa divortia ; quia non corporis cervice, sed mentis, iugum gratiae receperunt. Vipera nequissimum genus bestiae, et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam, vel novam praeparat : progressaque ad littus, sibilo testificata praesentiam sui, ad coniugalem amplexum illam evocat. Muraena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impertit coniunctionis. Quid sibi vult sermo huiusmodi, nisi ferendos esse mores coniugum ; et si absens est, eius opperiendam praesentiam, sit licet asper, fallax, inconditus lubricus, temulentus ? Quid peius veneno, quod in coniuge muraena non refugit ? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem : tu virum tuum non potes, o mulier, sustinere ? [χ] Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam (33, q. 5, c. Adam per Evam). Quem vocavit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat ; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus ? Comparem suum et bos requirit, et equus diligit ; et si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius, et se non totum putat : tu iugalem repudias tuum, et putas saepe mutandum ; et si uno defuerit die, superducis rivalem, et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris iniuriam. Vipera absentem requirit, absentem vocat, et blando proclamat sibilo ; atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam : tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter coniugis : tu iniuriis viam viro obstruis : tu litium moves venenum, non reiicis : tu coniugalis amplexus tempore dirum virus exaestuas ; nec erubescis nuptias, nec revereris maritum.
19. Sed etiam tu, vir, possumus enim etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit : propelle indignationem, cum blanda coniux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus : non ancillam sortitus es, sed uxorem. Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venenum suum fundit : tu non potes duritiam mentis deponere ? Sed habes naturalem rigorem : debes temperare eum contemplatione coniugii, et reverentia coniunctionis deponere animi feritatem. Potest et sic. Nolite quaerere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienae copulae. Grave est adulterium, et naturae iniuria. Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxorem, de viro, hoc est, de costa Adam ; et iussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum ? Naturae adulterium est. Hoc docet muraenae et viperae non iure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, o viri, qui alienam permolere quaerit uxorem, cuius serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad viperam, quae se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit. Festinat ad eam quae venenum suum resumit, ut vipera quae fertur peracto coniunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire ; adultera enim vipera est. Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tamquam a colubri ictu extenditur, et tamquam a cornuta diffunditur illi venenum. Et ut scias quod de adultera dixit, adiecit : [ψ] Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa (Ibid., 33).
VIII.
21. Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere ; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat : fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque eius nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, casibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, [ω] et diversas nocendi artes movent ; ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris ; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant ; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt qui crines suae fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.
23. Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, [αα] si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris ; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat ? Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
IX.
24. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis adnuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, [αβ] calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, sic hos coeli motus et signa comprehendere ? Quo ingenio ista collegit ? Quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii ? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.
[αδ] Jb, 38, 4131sourcesQuis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?
[αε] Verg. georg, 4, 24732sources[…] aut inuisa Mineruae / laxos in foribus suspendit aranea cassis.
[αζ] Jb, 39, 19-2533sourcesNumquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ? / Numquid suscitabis eum quasi locustas ? / gloria narium ejus terror. / Terram ungula fodit ; exultat audacter : / in occursum pergit armatis. / Contemnit pavorem, / nec cedit gladio. / Super ipsum sonabit pharetra ; / vibrabit hasta et clypeus : / fervens et fremens sorbet terram, /nec reputat tubae sonare clangorem. / Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! / procul odoratur bellum : / exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
[αη] Mt, 6, 2834sourcesConsiderate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
[αθ] Ps, 103, 2435sources[…] omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
[αι] Mt, 6, 2636sourcesRespicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa.
[ακ] Mt, 6, 3037sourcesSi autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet ? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur ; [αγ] si pascit volatilia ; [αδ] si paravit corvo escam, pulli enim eius ad Dominum clamant ; si mulieribus dedit texturae sapientiam ; si araneam, [αε] quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem ; [αζ] si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice eius formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae ; si haec irrationabilia pleraque, [αη] et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus, quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae ? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia : [αθ] omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit ; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat ? Imo vero considerat, sicut testatur eius divina Sapientia dicens : [αι] Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis ? [ακ] Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
X.
[αμ] Is, 5, 839sourcesNumquid habitabitis vos soli in medio terrae ?
27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, [αλ] transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum iungere, domum ad domum. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria. Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta : spatia maris sibi vindicant iure mancipii, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitii subiecta commemorant. Iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur : his in vivario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. Itaque aetates earum numerant, et piscium receptacula instruunt ; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus ! Quibus oculis intuentur possessiones eorum ! Quemadmodum dies noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant ! [αμ] Numquid soli habitabitis super terram ? clamat propheta. Cognoscit haec Dominus, et vindictae reservat.
XI.
34. Et quae pratorum gratia, vel hortorum amoenitas potest caerulei maris aequiparare picturam ? Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet : et illi cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus : hic odor, illic ventus aspirat. Quae utilitas in folio ! In navibus quanta commercia ! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invehunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes : adde rauco sonantes fluctus murmure : adiice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes. [αν] Et cum e carceribus mittuntur quadrigae, quanto studio spectantium et amore certatur ! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus : ista ad utilitatem, quasi plena frumenti. Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine : ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt : ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur : ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est. Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos ! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adiunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de coelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt : hi solvunt vota servati.
35. Quid de Iona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam ? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant : psallebat in utero ceti, qui moerebat in terris. Et ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum Filii hominis signum Ionae. [αξ] Sicut iste in utero ceti, sic Iesus in corde terrae. In utroque remedium ; maius tamen in mari pietatis exemplum ; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur : et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur : hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed iam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Ionas eiiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet. Et bene iam exivit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris : sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum.
Notes de source :
1. Caelum ac terras camposque liquentis / lucentemque globum lunae Titaniaque astra / spiritus intus alit. |
2. Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. |
3. Producant aquae reptile animae viventis. |
4. Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus. |
5. […] et longa sulcant vada salsa carina. |
6. Producant aquae reptile animae viventis. |
7. […] immania cete. |
8. Videte canes, videte malos operarios. |
10. […] redolentque thymo flagrantia mella. |
11. Habitabit lupus cum agno. |
12. […] et leo quasi bos comedet paleas. |
13. […] arte laboratae vestes ostroque superbo. |
14. Creavitque Deus cete grandia. |
15. Mortuus est autem et dives. |
16. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. |
17. Quid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. |
18. Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. |
19. Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. |
20. Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. |
21. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti. |
22. […] ipse super maria fundavit eum. |
23. Estote ergo prudentes sicut serpentes. |
24. Adam non est seductus : mulier autem seducta in praevaricatione fuit. |
25. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. |
26. Tibi nomina mille / mille nocendi artes. |
28. O fortunatos nimium, si sua bona norin / Agricolas ! |
29. […] et saepe lapillos / ut cymbae instabiles fluctu iactante saburram / tollunt, his sese per inania nubila librant. |
30. Respicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa. |
31. Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ? |
32. […] aut inuisa Mineruae / laxos in foribus suspendit aranea cassis. |
33. Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ? / Numquid suscitabis eum quasi locustas ? / gloria narium ejus terror. / Terram ungula fodit ; exultat audacter : / in occursum pergit armatis. / Contemnit pavorem, / nec cedit gladio. / Super ipsum sonabit pharetra ; / vibrabit hasta et clypeus : / fervens et fremens sorbet terram, /nec reputat tubae sonare clangorem. / Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! / procul odoratur bellum : / exhortationem ducum, et ululatum exercitus. |
34. Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. |
35. […] omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. |
36. Respicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa. |
37. Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ? |
38. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. |
39. Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ? |
41. […] cum carceribus sese effudere quadrigae. |
42. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.