, Petri Artedi Angermannia-Sueci Synonymia nominum piscium fere omnium ; in qua recensio fit nominum piscium, omnium facile authorum, qui umquam de piscibus scripsere: uti Græcorum, Romanorum, Barbarorum, nec non omnium insequentium ichthyologorum, una cum nominibus inquilinis variarum nationum. Opus sine pari. Ichthyologiæ pars IV, Lugduni Batavorum, apud Conradum Wishoff, 1738.
6. Salmo dorso fulvo : maculis luteis, cauda bifurcata.
Salmarinus.
Salvian. f. 102. & 101. b. f. 27.
Cauda lata & bifurca.
Squamæ mediocres, non facile deciduæ.
Pinnæ & Cauda rubræ sunt. Venter & latera ex albo rubescunt ; dorsum vero ex rubro flavescit, ac luteis quibusdam maculis, carpionis instar, notatur.
Figura corporis rotunda & oblongiuscula.
Pondus maximorum ad 2 librarum, crebro 1 libræ.
Locus frigida & saxosa flumina non 20 000 passuum a Tridento & alio ad Brissanam 40 000 passuum a Tridento.
Parit æstate in initio. {25}
Caro sapidissima & tenera, ex Salviano fol. 102.