CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Peter Artedi, Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738.

Historia literaria ichthyologiæ

[Introduction]

1. Ichthyologia, quatenus ut scientia per se spectatur, nullo scilicet habito respectu ad alias disciplinas, analytice, secundum seriem seculorum tractari debet.
2. Quod jam præstare conabimur, quantum monumenta scil. antiquorum relicta nobis, id permittunt.
3. Neminem latet, nulla Patrum Antediluvianorum monumenta vel scripta genuina hodie exstare, cum neque in reliquis scientiis, tum multo minus in Historia naturali & Ichthylogia. Quod neque ullo modo fieri potuit, si assertum illud scriptorum quorundam gravissimorum verum sit : quod literæ demum post diluvium, ab Ægyptiis primum inventæ sint.
4. Tempus a Diluvio ad natum Christum, quod viginti tria secula circiter continet, paucissimos historiæ naturalis & Ichthylogiæ Scriptores habet, quos tamen secundum seriem seculorum enumerare non pœnitebit.
5. Assyrios, Babylonios, Medos, Chaldæos, Ægyptios & Phœnices, primis post diluvium seculis aliquid de Historia Naturali & imprimis Ichthyologia literis consignasse, non constat.
6. Proinde his (5.) missis, ad Græcos pedem promoveamus, apud quos :

Seculo post Diluvium 11mo.

Linus Poëta apud Thebanos clarus, Animalium & fructuum origines descripsisse memoratur. Versus quidam hujus Lini leguntur apud Stobæum in Sermone de prudentia.

Seculo post Diluvium 12mo.

Orpheus quidam (non autem ille Thrax Poëta, & Argonautarum Historiæ Auctor) de gemmis scripsisse fertur ; sed haec obiter & in transcursu, cum ad Ichthyologiam non pertinent.
7. Seculis post diluvium 13°, 14°, 15°, 16° & 17°, nullus Historiæ Naturalis scriptor occurrit.

Seculo post Diluvium 18.

Zoroastes Persomedes, Persarum philosophus, claruit circa tempora Xerxis, qui secundum Suidam, libros 4. de natura, & unum de lapidibus pretiosis scripsit.

Seculo post Diluvium 19.

Vixerunt quidem apud Græcos celebres aliquot scientiæ naturalis Doctores, ut Anaxagoras, Archelaus, Democritus, Abderita & Hippocrates Cous ; nihil tamen ex arte, ut ajunt, in Historia naturali scripserunt. Hoc seculo Epicharmus Cous Pythagoræ auditor de natura scripsit, secundum Diogenem Laërtium, quæ tamen non extant. Hic secundum Ælianum in nuptiis Junonis, mentionem quorundam piscium facit, si modo idem Epicharmus sit.

Seculo post Diluvium 20.

Plato Philosophus Atheniensis in suo Timax de Generatione Mundi scripsit ; sed hoc ad historiam Naturalem præcise non pertinet.
Aristoteles Stagirites, Platonis discipulus, & Peripateticorum Antesignanus hoc seculo quoque vixit ; qui primus Historiæ Naturalis scriptor appellari meretur, imprimis quatenus omnes scientias quodamodo in Methodum digessit. Ejus historia Naturalis meretur perpendi, Anno Mundi 3620.
Scripta Aristotelis ad Historiam Naturalem pertinentia.
Venetiis apud Aldum Manutium, Anno 1503. in folio. Latine ex versione Theodori Gazæ.

Conspectus.

1. Aristotelis libri de natura, Partibus & generatione animalium, conjunctim continent folia centum & octo (108.) præter Indices Capitum & rerum prolixos.2. Libri novem de natura animalium continent folia quinquaginta quinque, & dividuntur singuli in Capita : quorum
Primus continet Capita. 19.Secundus. 17.Tertius. 22.Quartus. 11.Quintus. 34.Sextus. 37.Septimus. 12.Octavus. 30.Nonus. 50.
Ex libris quatuor de partibus animalium :primus habet Capita. 5.Secundus. 17.Tertius. 15.Quartus. 13.
Primus, ex libris de generatione animalium, constat Capitibus. 20.Secundus. 6.Tertius. 10.Quartus. 10.Quintus. 8.
3. Libri novem de natura animalium imprimis ad historiam naturalem spectant, non tamen methodice, diversa animalia in diversis libris collocat, sed satis confuse, in uno sæpe libro, de quadrupedibus pilosis, avibus, piscibus, amphibiis & insectis agit. De piscibus præ reliquis agit libris 5 & 6 ; de insectis imprimis 4, de avibus libro 9 ; de quadrupedibus 6, 8 & reliquis.4. Stylus sententiosus est, sed multa habet ad Zoologiam proprie non pertinentia.Alia editio operis Animalium Aristotelis excusa est Venetiis 1513. in folio. Item alia Basiliæ 1550. in folio.Ut & Lugduni Gallorum 1552. in octavo. apud Guilielm. Ruillium.

Anno Mundi 3620 circiter.

Speusippus, Platonis discipulus, claruit Olympiade 108. Hic in libro similium uti appellat, piscium etiam similes inter se formas habentium exposuit : sed nihil exstat, præter illa, quæ Athenæus Naucratita ex illo citat.

Anno Mundi 3630. circiter, vixit.

Leonides Byzantius, Philosophus. discipulus Platonis, vel Aristotelis ; scripsit de piscibus soluta oratione ; sed nihil hodie extat. Citatur ab Athenæo & Suida.

Seculo post Diluvium 20.

Anno Mundi 3630. circiter.

Xenocrates secutus est Speusippum, Olympiade 110. Anno 2do ejus quædam de Alimento ex aquatilibus extant, sed ad Ichthyologiam præcise non pertinent.

Anno Mundi 3640. circiter.

Theophrastus Eresius, Platonis & Aristotelis auditor, & hujus in Philosophiæ Professione successor. Vixit Olympiade 114. Ei attribuuntur quædam de piscibus in sicco viventibus.
Marcus Aurelius Severinus Commentarium scripsit in libellum Theophrasti Eresii, de piscibus in sicco viventibus, Neapoli, 1665. in folio.

Seculo post Diluvium 21. seu 3tio ante Natum Christum.

Anno Mundi 3690. circiter.

Callimachus, Poëta Cyrenæus, qui vixit tempore Ptolomæi Philadelphi, Ægyptiorum Regis, de Piscibus librum condidit, secundum Suidam, qui tamen non extat.

Seculo post Diluvium 22. sive 2do ante natum Christum, ut quidam loqui malunt.

Anno Mundi 3820. circiter.

Strabo Amasæus, Philosophus Stoicus vixit, quia scribit se usum fuisse amicitia Ælii Galli, qui fuit Terentio Varrone antiquior, unde male à quibusdam ad seculum primum, post natum Christum refertur. Hic Strabo in libris 17 Geographicorum quorundam piscium mentionem facit.

Seculo post Diluvium 23. seu 1°. ante Christum natum.

Floruit ex Romanis.

Publius Nigidius Figulus, Mathematicus & Grammaticus, idque circa annum 64 ante Christum natum. Hic Nigidius in Libro 4to. de animalibus, quorundam piscium mentionem facit. De quo videatur Macrobii Saturnalia libr. 3. cap. 16.
Fragmenta Nigidii extant in Jani Rutgersiii Variis Lectionibus .36.
M. Terentius Varro, Romanorum doctissimus, claruit ætate Ciceronis, & obiit anno 26 ante Christum natum. In opere ejus de re Rustica, quod unicum ferè ex omnibus ejus scriptis superest, quorundam Piscium Romanorum mentio sit.
Sequuntur jam Scriptores Ichthyologici post natum Christum. inter quos.

Seculo primo.

Publius Ovidius Naso, Sulmonis Poëta, floruit ; qui demum in extremo senio Halieuticon quoddam Poëmaticum scripsit, quod tamen ætate laceratum est, & ad partem mutilum. Halieuticon Poëmaticum Ovidii Nasonis per Gryphium anno 1537.
Lucius Junius Moderatus Columella, scripsit libros 12, de re Rustica, anno Christi 42, sub Imperatore Claudio, in quibus, ubi de Piscinis agit, quorundam Piscium mentio sit.
Cajius Plinius Secundus, major, Veronensis, Cæcilii Plinii avunculus, ætate argentea scripsit Historiam Mundi libris 37, variis locis excusam. Totus Liber nonus, & tricesimus secundus, agunt de piscibus, & aliis aquatilibus.

Conspectus.

1. Liber nonus de natura aquatilium continet Capita 62. Liber trecesimus secundus vero, qui de Medicinis ex aquatilibus sumptis, agit, constat Capitibus undecim, quorum ultimum imprimis de Piscibus agit & longum Catalogum Piscium & aliorum Aquatilium Alphabeticè digestum sistit.Editiones præcipuæ sunt sequentes.
1°. Cum Castigationibus Hermolai Barbari. Venetiis 1497. fol. per Bernardinum Benalium.2°. Opera Jacobi Dalechampii. Francofurt. 1608. Octav. Vol. 11.3°. Annotationibus Gelenii, Pintiani & aliorum. Colon. Allobr. 1631. fol.4°. Commentariis Is. Barberi, Pintiani, Rhenani, Gelenii, Dalechampii, Scaligeri, Salmasii, Is. Vossii, Johan. Frid. Gronovii, &c. Lugd. Batavorum, & Roterodami 1668. 8vo. volum 3. quæ ultima editio, reliquis accuratior est.
Obiit Plinius Annos 56 natus.
Cajus Julius Solinus. In polyhistore suo Res memorabiles à Plinio excerptas collegit, & inter alia, sex vel septem pisces enumerat. Delphina nempe, Thynnum ; Anguillam, Balænam, Physeterem, Silurum & Canem Marinum. Floruit autem anno Christi 20.

Seculo secundo.

Claudius Ælianus Sophista, Exul Græcus, fuit Auditor Pausaniæ, sub Imperatore Adriano ; floruitque anno Christi 120 circiter.
Scripta edita :

Conspectus.

1. Paginæ mille & duodevinginti, præter Præfationem Gesneri, & indicem rerum locupletissimum, ab eodem Gesnero adjectum.2. Totum opus in libros 17 dividitur, & libri iterum in Capita dispescuntur.3. Capita sæqupissime admodum brevia sunt, dubitatque Gesnerus, an illa Capitum divisio ab ipso Æliano profecta sit, vel annon potius ab alio quopiam recentioribus temporibus.4. In singulis libris omnia mixta & amethodice pertractat, & jam de avibus, jam de piscibus, quadrupedibus, serpentibus, insectis & aliis rebus verba facit. Cui morbo Medicinam quærens Petrus Gillius Gallus, varia, quæ de uno animali passim & plurimis locis in Æliano exstant, in unum locum, contra Auctoris institutum, redigere sategit, ut ex ejus versione Æliani latina patet.5. Ipsum Æliani propositum non est describere animalia, & earundem species, sed omnis labor in natura, virtutibus, proprietatibus, & aliis animalium qualitatibus, indicandis, consistit. Qua occasione plurimæ historiæ & fabulæ admiscentur.6. Ex auctoribus priscis in testimonium vocat Herodotum, Homerum, Lycurgum, Ctesiam, Cnidium, Aristotelem, Democritum, Theophrastum, Eudemum, Leonidem, Byzantium, Sostratum, Eudoxum, Anaxagoram, Hipparchum, Demostratum, Nicandrum, & alios Græcos.
Lucius Apulejus Afer. Madaurensis. Claruit sub Imperatore M. Antonino Philosopho Anno 163 circiter. In Apologia sua prima commemorat se scripsisse Libros de piscibus Græcè, & alios Latinè, sed nihil ex ejus scriptis de Animalibus & Piscibus exstat. Ex antecessoribus suis citat imprimis Eudemum & Lycenem quendam.
Athenæus Naucratita, Grammaticus ; floruit sub Imperatore M. Antonino Philosopho, anno Christi 155 circiter.
Scripta ejus sunt :
Deipnosophistarum id est, argute scitèque in convivio disserentium libri 15. Qui græcè primum ab Aldo. & postea Basiliæ anno Christi 1535 excusi sunt ; & demum Græce & Latine, cum commentariis Isaci Casauboni.
ΑΘΗΝΑΙΟΥ ΔΕΙΠΝΟΣΟΦΙΣΤΩΝ βιβλια πεντεκαι δεκα. Athenæi Deipnosophistarum Libr. XV. Cura & studio Isaci Casauboni, Bibliothecæ Palatinæ, Vaticanæ, aliarumque ope, auctiores emendatioresque editi. Cum interpretatione Latina Jacobi Dabllechampii, Cadomensis. Adjecti sunt Indices rerum, scriptorum, proverbiorum, vocum, accuratissimi. Apud Hieronymum Commelinum Anno 1597. in fol.

Conspectus :

1. Paginæ 702, una cum præfatione, præter indicem copiosissimum.2. Totum opus in (15) quindecim libros dividitur ; quorum septimus de piscibus imprimis agit.3. Singuli libri in nulla Capita dividuntur : Stylus jam dialogisticus, jam historicus est.

Seculo tertio.

Oppianus Cilix, Poëta. Vixit sub Imperatore Antonino Bassiano Caracalla, anno Christi circiter 210. Seu secundum Eusebium, anno Christi 172.

Vita Oppiani :

Oppianus Anazarbeus Cilix, seu ex Anazarbo Ciciliæ, in Asia minori, civitate postea CazsareaCæsarea Augusta dicta, oriundus. Patre Agesilao viro opulento, matre Zenodota natus. Cum Oppianus triginta annos natus esset, septimus Severus Romanorum Imperator, Patrem ejus in Miletum Adriatici Maris insulam, in exilium misit. In hac Insula Oppianus præclara sua poëmata in exilio scripsit, & dein Romam profectus eadem imperatori Antonino Bassiano Caracallæ Severi filio obtulit. Unde & regressum Patris ab exilio impetravit, & insuper pro quolibet Carmine aureum numisma accepit. Denique in patriam cum patre regressus, sæviente in urbe Anazarbi paullo post peste obiit. Cives Oppiani sumptuosam statuam in memoriam ejus erexerunt, cum hac inscriptione :
Oppianus, vatum decus : immortale fuissem,Invida ni gelidum rapuisset Parca sub orcumMe juvenem, placidæ clarum splendore camœnæ.Ni livor longæ violasset tempora vitæ,Non mihi laude parem quemquam terra alma tulisset.Vixit annis triginta vel paullo plus.

Scripta Oppiani :

Oppiani De natura Piscium libr. V. Florentiæ apud Juntas. 1515. 8°.

Conspectus.

1. Halieuticorum libri quinque & Cynegeticorum libri quatuor, conjunctim ducentas & septem paginas constituunt, præter vitam Oppiani in frontispicio adpositam. Libri Halieuticorum vero seorsim paginas 128 continent.2. Totum opus Carminibus Græcis scriptum est, quæ ab omnibus admodum laudantur. Ex sententia C. Gesneri stylus Oppiani est floridus & planus cum facundia & maturitate, & in sententiis & Paroabolis præcipue excellens.
Versio Oppiani Latina, sequentem titulum habet.
Oppiani Anazarbei de Piscatu libri V. Laurentio Lippio interprete. De venatione libri IV. ita conversi, ut singula verba singulis respondeant. In eorum gratiam, qui græca cum Latinis conjungere volunt. Parisis, M.D.L.V. apud Guil. Morelium in 4°.
Nota : Conradus Rittershusius Germanus, Brunsuicensis, J. U. Doctor, Ejusdemque Facultatis Professor Altdorsinus, Oppianum quoque cum Latina interpretatione, & variis Lectionibus quoque explicavit.
Item : Johannis Bodini Commentarius in Oppianum de Piscium Natura & Venatione. 1555. 4°.

Conspectus :

1. Paginæ ducentæ & duæ conjunctim sunt in libris de Piscatu & Venatione, præter vitam auctoris & argumenta librorum quinque Halieuticorum, quæ duo folia continent. Libri vero de Piscatu seu Halieuticorum seorsim 124 paginas constituunt.2. Carmina latina a Laurentio Lippio Collense interprete constructa, Heroica & egregia sunt.3. Argumenta librorum 5, de piscatu, his versiculis continentur ; anuctore Lippio :
Primus habet coitus, proles & pascua Ponti.Ostendit fraudes, cædes & Bella secundus.Tertius in pisces, hamos & retia jactat.Ducit amor Quarto cautos in fata natantes.In Quinto Delphinus amat, Cetèque necantur.
4. Non tantum pisces proprie sic dictos, sed etiam testacea aliquot, & alia insecta describit Oppianus.5. Descriptiones Piscium non possunt non imperfectæ esse, quum auctor in indole Piscium describenda, more antiquorum, maxime sollicitus sit.
Marcus Aurelius Olympius Nemesianus, Afer, Poëta nobilis, sub Imperatore Diocletiano, qui anno Christi 288 & sequentibus floruit.
Scripsit Cynegetica h. e. de Canibus & Equis, ut & Bucolica ; quæ Lugduni apud Gryphium, & Venetiis apud Aldum &c. excusa sunt.
Lilius Gregorius Gyraldus Ferrariensis memorat hunc Olympium Nemesianum carmina scripsisse de Piscibus, sed illa hodie non extant : Gesner.

Seculo quarto.

S. Ambrosius, Episcopus Mediolanensis, claruit ; obiit anno 397 ætat. æn. Hic in libro quinto operis sui Hexaemeron inscripti, Piscium quorundam mentionem facit.
Titulus libri sequens est :
Divi Ambrosii, Mediolanensis Episcopi, Haxaëmeron libri sex. Basiliæ 1566. in fol.

Conspectus :

1. Paginas 88 continet.2. Totum opus in libros sex, singuli autem libri in Capita dividuntur.3. Liber primus, agit de creatione seu opere primæ diei : secundus, de secundæ diei : tertius, de tertiæ, quartus, de quartæ : quintus, de quintæ, & denique sextus, de sextæ diei opere.4. Horum quintus, qui continet Capita 25, agit imprimis de piscibus, & avibus, eorumque creatione.5. Viginti circiter & quod excurrit Piscium nomina enumerat, sed obiter tantum eorum mentionem facit, sine ulla descriptione, more antiquorum.
Epiphanius Cyprius, Episcopus, qui claruit anno Christi 380 circiter : scripsit libellum quendam de Animalium natura, qui Physiologi titulo extat, & à Johanne Cuba, ut scriptor Ichthyologicus citatur ; sed ille Physiologus Epiphanius, qui in Editione Lutetiæ Parisiorum 1612 in folio edita reperitur, ne unicum piscem, sed aves & aliquot animalia habet : sunt illa nullius fere momenti.

Seculo quinto.

Decius Magnus Ausonius, Poëta, Orator & Episcopus, ex Burdigala Metropoli, Guiennæ in Gallia ; floruit seculi initio, anno 400 & sequentibus. Hic in Mosella sua, carmine descripta, quindecim circiter Piscium nomina enumerat.
Titulus Libelli sequens est.
Ausonii Burdigalensis, Viri Consularis Mosella, Edyllium tertia. Burdigale apud Simonem Millangium Typographum Regium, cum privilegio Regis, 1580, in fol.

Conspectus :

1. Totus Libellus versibus 381 Constat.2. Inter reliqua obiter aliquot pisces memorat.
Paulus Duezius Belga, Leodius, S. J. Lector literarum humanarum & Sacerdos &c. Commentarium in Mosellam Ausonii scripsit.

Seculo sexto.

Ut in reliquis Disciplinis, ita & in historia naturali, ignorantiæ plena omnia facta sunt. Interim tamen.
Marcus Aurelius Cassiodorus, qui anno Christi 562, jam nonagenarius adhuc vixit, aliquot Piscium mentionem, in suis scriptis facit.

Seculo septimo.

Itidem Barbaro, claruit :
Isidorus Junior Hispalensis Episcopus & quidem anno 630 ; obiit autem anno Christi 637.
Hic in libris suis 20, originum seu Etymologiarum Varia animalia ut & Pisces describit, sed fabulosè, more antiquorum ; scripta ejus Hagenoæ, Coloniæ, Antwerpiæ, Lipsiæ, Venetiis, &c. conjunctim Parisiis anno 1580 excusa sunt.

Seculis, octavo. nono et decimo.

Barbaris imprimis, & obscuris, nullus auctor, quantum scio, in historia naturali occurrit.
Initio tamen Seculi Noni :
Philes quidam Græcus, tempore Michaëlis Imperatoris Constantinopolitani, scripsit versus quosdam senarios, de Animalium proprietate, idque Græce, qui Venetiis impressi sunt. Postea vero in versus latinos translati à Gregorio Bersmanno. Lips. 1575. Typis Voegetianis. 4°.

Seculo undecimo.

Itidem Barbaro nullus Ichthyologus occurrit ; sed Libellus quidam de lapidibus & gemmis, hexametris versibus conscriptus, & impressus Francofurti, una cum Æmilio Macro de herbis. Merboldo seu Merbodæo vel Marbodæo tribuitur, qui sub Imperatore Romano Henrico 3io vixit, circa annum Christi 1050 circiter.

Seculo duodecimo.

Hildegardis de Pinguia Abbatissa ; floruit anno 1180. Hæc in historia Naturali scripsit opus quoddam sub titulo.
Physica S. Hildegardis. Elementorum ; Fluminum aliquot Germaniæ ; metallorum ; leguminum, fructuum & herbarum : arborum, & arbustorum ; Piscium denique, volatilium, & animantium terræ, naturas & operationes, Quatuor Libris, mirabili experientia, posteritati tradens, omnium Capitum Indice copiosissimo, in calce operis subscripto Argentorati apud Johannem Schottum cum Cæs. Majestatis privilegio, ad quinquennium. 1533 ut & 1544 in fol.
Hoc Seculo quoque Averroes Arabs Medicus Cordubensis, & Johannes Mesues Damascenus, Abdelæ Regis Damasci filius in Operibus suis Medicis, quædam, Historiam Naturalem spectantia, attigerunt, sed pauca sunt illa & non ex arte.

Seculo decimo tertio.

Albertus Magnus Helvetus claruit ; inter reliqua, etiam de Naturis Animalium scripsit, ubi quædam de piscibus occurrunt, sed obscura illa & more Seculi, barbara & fabulosa.
Johannes Platearius, Salernitanus, qui in fine hujus Seculi vixit, quorundam animalium quoque mentionem facit in suis scriptis.

Seculo decimo quarto.

Quo tempore vixerunt Jorath, qui librum illum obscurum de Animalibus scripsit : AUCTOR libri de natura rerum, qui Germanus fuit, & Isidorum Hispalensem citat ; & ACTOR Gallus, qui de Piscibus aliquot scripsit ; Certe nil de his constat.

Seculo decimo quinto.

Theodorus Gaza, Thessalonicensis, exul Græcus, Aristotelis libros Animalium &c. civitate latina donavit, floruit Anno 1460. Obiit 1471.
Harmolaus Barbarus, Patricius Venetus, qui floruit 1490, Castigationes in Historiam Naturalem Plinii scripsit, Romæ 1492 & 1493 editis ; de quibus supra in Plinio.
Johannes Cuba, seu auctor libri intitulati : Hortus sanitatis, hoc seculo quoque vixisse videtur.
Titulus Libri plenior, ita se habet :
Hortus sanitatis, quatuor libris hæc, quæ subsequuntur, complectens :
De Animalibus & Reptatilibus.De Avibus & Volatilibus.De Piscibus & Natatilibus.De Gemmis & in Venis terræ nascentibus.
Singula autem Capita suis pulchrè depicta sunt schematibus sive figuris. Omnia castigatius, quam hactenus videre licuit ; id quod æquus lector ex collatione facile pervidere poterit. Appositus est Index, rerum, quæ ad Medicinam spectant, quam copiosissimus. Argentorati per Mathiam Apiarium Anno 1536. in fol.

Conspectus

1. Folia centum & triginta, præter Indicem.2. Totus hortus in 4 libros dividitur, quorum tertius agit de Piscibus & aliis animalibus aquaticis, à folio nempe 71 ad 94tum, continetque capita 105, in quibus singulis unum, duo, tria vel quatuor animalia Aquatica, ex aliis auctoribus describit, vel potius transcribit.3. Ad singulum Caput Figuræ ligneæ, sed fictæ, rudes & absurdissimæ, adjectæ sunt.4. Methodus Alphabetica est, & omnia quæ habet, ex Aristotele, Theophrasto, Æsculapio, Plinio, Solino, Ambrosio Episcopo Mediolanensi, Epiphanio Cyprio, Isidoro Hispalensi Episcopo, Halynando. Alberto Magno, Johanne Plateario, Bartholomæo quodam, Jorath quodam, Actor quodam, & auctore Libri de natura Rerum, aliisque transcripta sunt, ita ut proprium nihil, nec ulla observatio. Judicium Jos. Pitton Tournefortii Botanici celeberrimi de hoc opere ita sonat : Quid vero ineptius & obscurius Horto sanitatis Johannis Cubæ ? Et sane, ut verbo dicam, ita comparatus est hic liber, ut eruditorum oculos ferre non possit.

Seculo decimo sexto.

Gregorius Mangoltus, Tigurinus, Helvetus. Floruit in initio hujus seculi. Natus anno 1497. De Piscibus Lacus Podamici, Germanicè scripsit.
Titulus Libri ita habet :
Fischbuch von der natur und eigenschafft der Fischen, insonderbeit deren, so gefangen werden im Bodensee, und germeinlich auch in anderen Seen und Wasseren. Ein ander Büchlein, wie man Fisch und Vögel fangen solle, mit XXX neven und bewährten recepten. Auch zu was Zeiten im gantzen Jahr ein jeder Fisch am besten seye. Zürich in 8vo.
Id est :
Liber Piscium, de natura & proprietate Piscium, imprimis illorum, qui in Lacu Podamico capiuntur, ut & vulgo in aliis Lacubus & aquis.
Item : Alius Libellus de modo Pisces & Aves capiendi, cum triginta novis & bonæ notæ formulis. Item quibus temporibus totius anni, quilibet Piscis optimus sit. Tiguri apud Andream Gesnerum in 8vo. Sine mentione Anni Impressionis. Hunc librum exigui pretii esse, vel ipse titulus sat superque indicat.
Nicolaus Marschalcus Thuringus vixit anno 1520
Fransciscus Massarius, Venetus ; Claruit anno 1520. Scripsit in Nonum Plinii Librum, qui est de aquatilium natura, Castigationes & Annotationes. Basileæ apud Trobenios Frobenios 1537. in 4°.
Pauli Jovii Comensis Medici, de Romanis Piscibus libellus, ad ELudovicum Borbonium Cardinalem amplissimum. Basiliæ in officina TFrobeniana Anno M. D. XXXI. In octavo.
Scripsit hic primum 1524.

Contentus :

1. Paginæ Centum & quadraginta quatuor, una cum præfatione & folio titulum libri continente, præter Indicem nomina Piscium complectentem.2. Totum opus in Capita quadraginta duo dispescitur, in quibus singulis, primo, 39.40.41. & 42 exceptis, de unico, ut plurimum, pisce agitur.3. Pisces Maris Thyrrheni, ut & fluviorum ac Lacuum Italiæ describere annititur, in quatuor autem ultimis Capitibus, de insectis aliquot crustaceis, & denique ultimo de salsamentis agit.4. Stylus historicus & satis probæ latinitatis est ; magis vero in eruendis Græcorum & veterum Romanorum Synonymis, & imprimis Epulis & obsoniis præparandis, quam in piscibus describendis, occupatus est.5. In singulis capitibus, nulla distinctione vel paragraphis utitur ; sed stylus Continuus & non interruptus est.6. Ipsæ descriptiones, (quas tamen sæpe in quibusdam capitibus omnino negligit) admodum imperfectæ & nullius pretii sunt.7. Ex auctoribus citat imprimis Aristotelem, Ælianum, Galenum, Athenæum, Oppianum, Strabonem, Plinium, Varronem, Columellum, Cornelium, Celsum, Apulejum, Theodorum Gazam, Hermolaum Barbarum, & Ausonium, præter aliquot Poëtas, &c.8. In describendo sapore Piscium, & quinam gulæ arrideant, nec ne, satis diligens est auctor noster.9. In Capite primo, & alibi passim, Luxuriam Veterum Romanorum in commessando, Satyricè perstringit.10. Icones omnino nullas habet.
Editio Libri prima Romæ 1524, in ædibus F. Minutii Calvii in fol.
Editio est quoque Italica : Libro di P. Giovio de Pesci Romani Venet. 1560 4°.
Ejusdem liber unus, de Gallicis & Latinis nominibus Piscium, MSS Lugduni G 1533. 4°.
Petrus Gillius Captus à Piratis, spoliatusque, & redemptus, paulo post quam revertus est Romam, ante annum unum aut alterum, postquam hæc scripserat, diem supremum obiit, & sic doctissimæ ejus observationes, in Græcia, Ægypto, Syria, Perside &c. institutæ, simul interciderunt. Gesnerus in Præfatione ad Versionem suam Cl. Æliani.
Anno 1551.
Edoardi Vottoni Oxoniensis, de Differentiis animalium, Libri Decem. Ad serenissimum Angliæ Regem Edoardum V. Cum amplissimis indicibus, in quibus primum Auctorum nomina, unde quæque desumpta sunt, singulis Capitibus sunt notata & designata : deinde omnium Animalium Nomenclaturæ, itemque singulæ eorum partes recensentur, tam Græcè, quam Latinè. Lutetiæ Parisiorum, apud Vascosanum 1552. in fol. cum privileg. Regis.

Conspectus.

1. Folia ducenta & viginti. (220.) præter Præfationem & Indices.2. Totum opus, in Decem Libros & Capita 252 dividitur, & liber Octavus de Piscibus & Cetis, incipit à folio 136, seu Capite 154, & finitur folio 173, seu Capite 196.3. Capita Octo priora libri Octavi de partibus, differentiis & aliis proprietatibus Piscium in genere, reliqua vero de ipsis Piscibus & eorum differentiis speciatim agunt.4. Nihil hic novi reperitur ab ipso Vottono observatum, sed omnia ex Auctoribus veteribus conscripta sunt, ut ipse fatetur, ita tamen concinnè & æqualiter, ut omnia ab uno eodemque Auctore profluxisse videantur.
ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ SEU Dialogus de Piscibus. Auctore Carolo Figulo. Coloniæ, ex Officina Eucharii A﹡. 1540. mens. Julio. 4°.

Conspectus :

1. Totus tractatulus seu Dialogus foliis octo, seu duabus plagulis, una cum Præfatione, constat.2. Methodus dialogistica est. Personæ Colloquentes, sunt Anonymus Figulus & Sylius ; continetur in hac dialogo discursus de Piscibus Mosellæ fluvii, quos numero viginti, & quod excurrit, enumerat, sed solum ad sola nomina, addito plerumque nomine Germanico, sine descriptione, & mentione generis, veris Ichthyologis usitatis.3. Johannes Sylius in ipsa dialogo dicit, Carolum Figulum Coloniæ per tres annos egisse Ludimagistrum.
Mustella Caroli Figuli, Coloniæ, ex officina Eucharii Cervicorni : anno M.D.XL. mense Julio. in 4°.

Conspectus.

1. Totus tractatus constat foliis octo, seu plagulis duabus.2. Agit de Viverra quadrupude seu Wisne Germanorum.
Petrus Bellonius floruit 1551. & 1553.
Guilielmi Rondeletii Doctoris Medici, & Medicinæ in schola Monspeliensi Professoris Regii, Libri De Piscibus Marinis, in quibus veræ Piscium effigies expressæ sunt. Quæ in tota Piscium Historia contineantur, indicat Elenchus pagina Nona & Decima. Postremo accesserunt Indices necessarii. Lugduni apud Mathiam Bonhomme M.D.LIV. Cum Privilegio Regis ad XII. annos. In folio cum figuris Ligneis.

Contentus.

1. Paginæ quingentæ & Octuaginta tres, præter Privilegium Regis, dedicationem, Gratulationes duas, Elenchum librorum, præfationem ad Lectorem, gratulationes sex ligatas, una cum effigie Rondeletii, ligno incisa, & duos indices rerum & nominum.2. Totum opus in Octodecim (18) Libros, singuli Libri vero in Capita dispescuntur, singula Capita longa sunt, & in nullos paragraphos distincta.3. Non solum Pisces, sed etiam insecta marina, quadrupedia, amphibia & animalia aliquot serpentini generis describit ; imprimis vero quatuor libris Generaliora & magis theoretica pertractar, & quidem hoc ordine :4. Liber primus continet Capita 14 de differentiis Piscium inter se invicem, à Locis imprimis, vivendi ratione, & Alimentis, sumptis.
Secundus habet Capita 14. de differentiis Piscium à partibus illorum, substantiæ varietate, figura, partium magnitudine, situ, numero, exuperantia & defectu ; sapore, odore, colore, & idiosyncrasia.Tertius constat 28 Capitibus, de singulis partibus piscium, ut Oculis, auribus, ore, rostro, maxillis, dentibus, naribus & labris, lingua & palato, fistula, aspera arteria & pulmonibus, bronchiis, diaphragmate, corde, Peritonæo, gula, Ventriculo & ejus appendicibus, intestinis & podice, Hepate & splene, felle ejusque Vesica, renibus & Vesica, testibus & Pene, vulva & mammis, spinis, collo, appendicibus circa os, pinnis, pedibus & manibus.Liber Quartus habet Capita undecim de actione Piscium, ut : attractione, retentionne, immutatione, expulsione ; item generatione, conceptione, motione, respiratione, sensibus & moribus.Quintus continet Capita 27, & descriptiones Piscium latorum, compressorum & squamosorum, seu scarinum vel Percaceum. Pinna unica aculeata in dorso.Sextus habet Capita 23, & describit Pisces saxatiles, maxima ex parte latos & compressos, ejusdem magnam partem familiæ, cujus erant in libro quinto.Septimus Liber Cap 16. constat de Æphyis, & aliis Pisciculis.Octavus habet capita 21. de Sphyrænis, Acubus, Scombris, Pompilo, Hippuro, Xiphia, Glaucis &c.Nonus continet Cap. 16. de Piscibus fere rotundis, non compressis & squamosis, ut Mugilibus, Lupis, Asellis & aliquot Mustelis.Decimus habet Capita 13. de rotundioribus, crassoque capite, ut Milvi seu cuculi, mulli. &c,Undecimus cujus capita sunt 19, de planis non cartilagineis ut Rhombis, Tœæniis & Fabro MarinoDuodecimus continet Capita 22, De Planis Cartilagineis, ut Pastinacis, Raiis, Torpedinibus, Rana Piscatrice, Squatina & Rhinobato.Tredecimus habet capite 13. De Galeis seu Canibus, Centrina, Vulpe, Zygæna, Lamia & Maltha.Liber Decimus Quartus continet capita 9. De Piscibus Longis, ut congris, anguillis, lampetris, muræna, serpentibus & Acipensere.Decimus Quintus constat capitibus 18, de piscibus peregrinis, ut orbitus &c. ubi etiam quidam ficti describuntur.Decimus Sextus habet capita 23, de testudinibus, phocis, cetis & monstris fictis.Decimus Septimus continet cap. 20, de Piscibus Mollibus ut Loligine, Sepia, Polypo, Lepore marino, & Urtica.Decimus Octavus habet capita 33. De Crustaceis, ut Locustis, Squillis, Astacis, Cancris, Pediculo marino & Echinis.
5. Exceptis libris primis quatuor (3) in singulo utcumque capite reliquorum, Piscis unicus, raro plures, vel insectum &c. describuntur.6. Icon, ligno incisa, ad singulum fere caput adjecta, quæ tamen sæpius rudis est.7. In humanioribus, lingua Græca & eruendis veterum Græcorum & Latinorum synonymis, vir doctus & laboriosissimus fuit, quod illi imprimis laudi est. Sed de generatione sententiam ubique erroneam habet, dum auctor est, quod quidam pisces à luto, limo, carne animalium, putrefacta &c. originem suam sine parentibus ducant.8. Porro vapulat à Clarissimo & Doctissimo Rayo, in fine appendicis ad Ichthyologiam Willoughby, quod unicam sæpe speciem multiplicavit, vel pro pluribus venditavit atque descripsit, scilicet levissima de caussa à colore, loco, vel alii re accidenti, sumpta, ut in torpedine, Turdis, Mugile, & cæteris videre licet.9. Ipsum genus dicendi prolixum est, ob nimias auctorum citationes & transcriptiones, alias latinitatis satis probatæ. Ipsæ vero descriptiones specificæ imperfectæ ut plurimum sunt.10. Nullos in testimonium vocat, præter Aristotelem, Galænum, Athenæum, Dononem, Archestratum, Speusippum, Ælianum, Oppianum, cum aliquot aliis græcis & Poëtis, ex latinis vero Plinium, Ovidium, Theodorum Gazam, Ausonium, & Paulum Jovium. His vero recentiorum non meminit, nisi quod auctorem Libri de Aquatilibus, nuper editum, (ut ait) aliquotiens refutat, sed nomine Auctoris omisso, per quem tamen Bellonium indigitat11. Differentiam Piscium generalissimam à loco natali sumit, quæ illius methodus, primo intuitu ridicula, refutationem non meretur.
Guilielmi Rondeletii, Doctoris Medici, & Medicinæ in Schola Mospeliensi Professoris Regii Universæ Aquatilium Historiæ Pars altera, cum veris ipsorum imaginibus. His accesserunt Indices necessarii. Lugduni apud Mathiam Bonhomme M. D. Sv.LV cum privilegio Regis ad duodecim annos, in fol. cum fig. ligneis.

Contentus

1. Paginæ ducentæ & quadraginta duæ, præter privilegium Regium, dedicationem, præfationem Joh. Molini, aliquot gratulationes ligatas cum effigie Auctoris, & duos indices rerum & nominum.2. Tota hæc pars secunda, Octo constat libris, quorum :Primus : Capitibus 51. constans, habet Ostracodermata, seu Conchas, Tellinas, Chamas, Pectines, Ostreas, Musculos, Mytilos, Pholades, &c.Secundus : continet Capita 32, & describit Turbinata & Cochleas.Tertius : habet Capita 30. & continet insecta & Zoophyta.Liber quartus : constat 12 Capitibus, agitque de Piscibus stagnorum Marinorum.Quintus habet 20. Capita, & continet Pisces Lacustres.Liber sextus, constans Capitibus 42. & describit Pisces Fluviatiles.Septimus : de LacustribusPalustribus, habet capita Novem.Octavus de Amphibiis, constat capitibus octo.3. In singulo Capite Piscem vel Insectum, vel amphibion unicum, raro plures describuntur. Stylus continuus est, sine ulla distinctione.
Rondeletius hic, Gallus, Italiam & Belgium peragravit.
Aquatilium animalium Historiæ, Liber primus, cum eorundem formis, ære excusis. Hippolyto Salviano Typhernate, Romæ Medicinam Profitente, Auctore. Romæ 1554. cum figuris æneis. in fol.

Conspectus

1. Folia (256.) ducenta, quinquaginta & sex, præter privilegia Papæ Julii III Imperatoris Caroli V. Henrici, Regis Galliæ & Ducis Florentiæ Cosmi a Medicis IIdi, ut & plurimorum versus gratulatorios, dedicationem Paulo IV. Pontifici dicatam, & Præfationem ad Lectorem.2. à folio I ad 57. continentur fabulæ ichthyologicæ Generales, in quibus vocabula Piscium omnium fere apud Auctores memoratorum Alphabeticè enumerantur, cum eorundem attributis, & locis præcipuorum auctorum Veterum.3. Reliquum vero operis à folio 57 ad 249, continet historias & descriptiones Piscium Romanorum, cum eorundem iconibus æri incisis.4. à folio 249 vero ad calcem usque continentur varii indices, ut 1°. Græco-Latinus. 2°. Vocabulorum Provincialium Europæ. 3°. Index Piscium & verborum Latinus, & denique 4°. Catalogus auctorum, in opere citatorum.5. In ipso opere seu Historiis Piscium Romanorum 94 Pisces cum suis Iconibus æri incisis describit, licet re vera sint tantum numero 91. vel 92, nam Agonus est Clupea Junior, & Bottatria & Rutten ad unam eandemque speciem pertinent. præterea quoque tres vel quatuor pisces breviter describit, quorum icones non adposuit, & denique à folio 159 ad 174 de insectis aliquot, Polypo nempe, Sepia & Loligine, suis Iconibus illustratis prolixe agit. Sunt autem Icones in universum 99, nam quosdam pisces, & supina & prona Parte depinxit.6. Pisces ipsos, nulla servata methodo, pro lubitu disponit, observata tamen sæpe facie illorum externa.7. Opus in nullos libros vel Capita dividitur, sed singulo pisci Historiam, ut vocat, singularem dicavit, præmissa semper Icone Constat autem Historia singuli Piscis, uno, duobus vel pluribus foliis, agitque 1°. De nomine Piscis. 2°. De descriptione. 3°. de Differentiis. 4°. De Loco. 5°. De Natura. 6°. Quomodo condiatur. 7°. Quomodo nutriat. Quibus interdum modum & tempus pariendi, modum capiendi, & alia singularia adjungit.8. In conciliandis Auctorum Veterum locis versatissimus est. Ex Veteribus græcis sæpissime Eustathium quendam in testimonium vocat ; ex recentioribus vero nullum citat præter P. & B. Jovios, Petr. Gilium & Guilielmum Rondeletium, in quem ultimum Historia 87. de Callaria merito invehitur, & se ab injuria & Calumniis Rondeletii lib. 5. c. 6. de Piscibus Marinis, justè defendit.9. Verbo, inter præcipuos Ichthyologos merito numerandus est.10. Ad calcem impressus est annus 1558. mense Januario quo forte anno opus absolutum est. Promisit quoque librum secundum, de reliquis aquatilibus, qui non impressus est.
Francisci Boussueti, de natura aquatilium, carmen, in universam Guilielmi Rondeletii, quam de Piscibus marinis conscripsit Historiam. Lugduni 1558. apud Mathiam Bonhomme, cum fig. in 4°.
Conradus Gesnerus, Anno 1558.
Thierbuch, das ist, Beschreibung von vierfüssigen Thieren &c. Erst durch Conradum Gesnerum in Latein bescrieben. Hernach aber von Herrn Conrad Forer der Artzney D. ins Deutsch gebracht. Franckfurt am Meyn, in fol.

Contentus.

1. Folia centum & septuaginta duo, nam in singulo folio, numeri duo continentur.2. Duæ Præfationes breves, & index Latino-Germanicus, præter hæc in frontispicio libri adsunt.3. Unaquæque species fere figuram suam, ligno incisam, adpositam habet.4. Figuræ interdum satis bonæ sunt & naturalem quandam indolem exhibent.5. Stylus continuus fere, & sæpe discursivus, more veterum.
Vogelbuch, oder Aussführliche Beschreibung, und Lebendige ja auch eigentliche Contrefaitur und Abmahlung aller und ieder Vögel, wie diefelben unterdem weiten himmel allenthalben gefunden und gesehen werden. Darinnen nicht allein aller Vögeln Arth Natur und Eigenschafft, sondern auch ihre Nutzbarkeit und Güte, so wol in als ausserhalb der Artzney angezeigt und gelehret wird. Allen Künstlern, als Artzen, Mahlern, Goldtschneidern, Reissern, Bildschnitzern, Bildhawern, Seidenstickern, Weydleuten und Köchen, so wol nützlich als nöthig. Erstlich durch den hochgelehrten Herrn Doctorn Conrad Gesnern in Latein beschrieben, nachmahls aber durch Rudolf Hausslein ins Hoch-Teutsch versetzt, jetzt an vielen Orten castigiert und verbessert. (Icon accipitris.) Gedruckt zu Franck-furt am Mäyn derch Johan Saürn, in Verlegung Robert Campiers Erben 1600. in fol.

Contentus.

1. Paginæ quingenta & quinquaginta sex, præter duas Præfationes & duos indices Nominum Germanicos.2. Unicuique nomini vel speciei avium Icon adponitur, ligno incisa, & interdum satis nitida & naturalis, licet rostrum sæpissime male pingatur.3. Stylus, ut in aliis scriptis ejus, est continuus, satis prolixus, varia œconomica medica &c, intermiscens, ut ex Titulo libri videre est.4. Præfatio Gesneri huic editioni præfixa, Anno 1562. in augusto Tiguri scripta est.5. In frontispicio Icon Accipitris, insigne referens, ponitur.
Fischbuch, dass ist Aussführliche Beschreibung, und lebendige Conterfaitur, aller und leder Fischen, von dem kleinsten fischlein an biss auff dengrösten Wallfisch, wie sie nicht allein in dem grossen hohen Meer, sondern auch in den Zeen, Flüfsen, Bächen, und allen Schiffreichen Waffern gesehen und gefangen werden. Sampt derselben Nutzbarkeit und Güte, so wol in essenspeiss und Küchen, als in der Artzney und Apotheken, Allen Aertzten, Weydleüthen, Köchen, ja auch den Künstlichen Mahlen sehr dienstlich und nothdürfftig. Durch den Weitherrühmpten Hern Doctor Conrad Gesner in Latein erstmals beschrieben. Hernach aber von Herrn Conrad Forer der Artzney D. ins Teutsch gebracht. Ietzt aber an vielen Orthen gehessert : (Icon Mustelæ.) Gedruckt zu Franckfurt am Meyn durch Johan Saur, in Verlegung Robert Cambiers Erben. 1598. in fol.
1. Folia Ducenta & duo (nam in singulo folio, numerus unus tantum adponitur) præter unam Præfationem Foreri & tres Indices, quorum primus est ordinum seu sectionum, secundus Nominum Piscium Latinorum, & tertius Germanicorum.2. Singulo nomini specifica Icon, ligno incisa est, & plerumque plus minus rudis adponitur.3. Stylus ut in cæteris, sed non semper adeo prolixus.4. Figuras & Descriptiones Insectorum marinorum simul in hac parte habet.
Schlangenbuch, das ist, ein gründtliche und vollkomene Beschreibung aller Schlangen, so im Meer, süssen Wassern und auss Erden ihre Wohnung haben, sampt der selbigen Conterfaiturung : Erstlich durch den Hochgelehrten, weitberuhmten Herrn D. Conrad Gesnern zusamen getragen und beschrieben, und hernacher durch den Wollgelehrten Herrn Jacobum Carronum gemehrt, und in diese Ordnung gebracht. An Ietzo aber mit sonderen fleyss verteutscht. Mit Romischer Keyserlicher Majestat Gnad und Vreyheit in zehen Jabren nit nachzutruchen. Getruckt zu Zurich in der froschow. 1589. in fol.

Contenta.

1. Folia sexaginta & unum, nam unicus tantum numerus singulo folio adponitur, præter præfationem & duos Indices.2. Stylus continuus, admodum prolixus & tædiosus est.3. Unicuique nomini specifico Icon ligno incisa adponitur.
(Icon Basilisci in frontispicio adponitur.)
De Scorpione, Kurtze Beschreibung des Scorpions, aus des Weitberuhmten Hochgelehrten Herrn Doctor Conrat Gesners S. Historie von Unge ziffer zusamen getragen, gemehrt und verbessert durch den Hochgelehrten Herrn D. Caspar Wolphen der loblichen Statt Zurych Medicum Und an Ietzo aus dem Latin mit fleyss verteutscht. Mit Römischer Keyserlicher Majestat, Gnad und Ureyheit in zehen Jahren nit nach zu trucken Getruckt zu Zurych in der Froschow 1589. in fol.

Contentus.

1. Folia Undecim, una cum Præfatione Translatoris.2. Icones quinque Scorpii, Ligno incisæ, in initio exhibentur.3. Stylus continuus fere, & prolixus.4. Numeri foliorum à libro præcedente, de serpentibus agente, continuantur, ita ut primi folii numerus sit 62, secundi vero 63, &c.
Nota : Conradus Gesnerus natione Helvetus, in Italia & Venetiis quidem fuit, sed tum temporis, Pisces non recte describere scivit. In variis quoque Germaniæ locis fuit, sed in Germania, ut terra maximam partem continente, Pisces admodum rari sunt, unde queritur Aliquando Gesnerus Noster, quod homo Mediterraneus sit, & à mari longe dissitus.
Lampetram in Censum Squalorum seu Galeorum rectissime refert.
In Paralipomenis p.3. &c. Catalogum quendam Piscium Mss fluvii Albis à Johanne Kentmanno scriptum, citat.
Conradi Gesneri Medici Tigurini Historiæ Animalium Liber IV. Qui est de Piscium & Aquatilium animantium Natura. Cum Iconibus singulorum ad vivum expressis fere omnibus DCCXII. Editio secunda ; novis Iconibus, nec non observationibus non paucis auctior, atque etiam multis in locis emendatior. Continentur in hoc volumine, Guilielmi Rondeletii Medicinæ Professoris Regii in Schola Monspeliensi, & Petri Bellonii Cenomani, Medici hoc tempore Lutetiæ eximii, de Aquatilium Singulis scripta. Paralipomena quædam ad finem adjecta sunt. Francofurti, in Bibliopolio Andreæ Cambieri Anno 1604. in folio, cum figuris ligno incisis.
Editio secunda Francofurtensis 1620. in folio, auctior & Emendatior est.

Conspectus.

1. Paginæ mille quinquaginta & duæ, præter duas epistolas, præfationem auctoris, Enumerationem Auctorum, Gratulationes aliquot, & Indices, Latinum, Græcum, Italicum, Gallicum, Hispanicum cum Lusitanico, Germanicum, Anglicum, Scoticum, Bohemicum, Hungaricum, Polonicum, Illyricum, Arabicum, Barbarum, &c.2. Paralipomena vero ad finem adjecta continent paginas triginta & septem.3. Totum opus in nullos libros, capita, vel aliæ sectiones dividitur, sed omnia ordine Alphabetico digeruntur.4. Non tantum Pisces, sed etiam insecta aquatica, Ranas, Lacertas, Testudines & Zoophyta describit & depingit.
Conradi Gesneri Nomenclator aquatilium Animalium, seu Icones Animalium, in Mari & dulcibus aquis degentium, plus quam 700, cum nomenclaturis singulorum Lat. Græ. Ital. Hispan. Gall. Germ. Anglicis, aliisque interdum, per certos ordines digestæ. Editio III. Heidelbergæ 1606. apud Joh. Lancellotum cum fig. in folio.
Conradi Gesneri Tigurini, Medicinæ & Philosophiæ Professoris in Schola Tigurina, Historiæ Animalium Liber V qui est de serpentium natura. Ex Variis Schedis & Collectaneis ejusdem, compositus per Jacobum Carronum Francofurtensem Adjecta est ad calcem, scorpionis insecti Historia à Domino Casparo Vuolphio Tigurino Medico, ex ejusdem Paralipomesis conscripta. Accesserunt Indices nominum Serpentium, secundum diversas linguas ; & ante illos enumeratio, eo ordine, quo in hoc volumine continentur. Tiguri in Officina Froschoviana 1587 in folio. Figuris Ligno incisis. Editio secunda Francof. 1621. in fol. typis Egen. Emmelii.

Contentus.

1. Folia octoginta & quinque (nam singulum folium unicum numerum solummodo continet) præter duas Epistolas & Indicem variarum Linguarum, nomina serpentum continentem.2. Nulla methodus, nullaque divisio in Capita, sed totus liber ordine Alphabetico disponitur.
Floruit Conradus Gesnerus 1558.
Fabius Columna (1592.) Italus, in appendice ad Ecphrasin novarum stirpium, duos Pisces, & quidem species Rajæ descripsit & depinxit.
Titulus Libelli sequens est :
Aquatilium & terrestrium Aliquot Animalium, aliarumque Naturalium rerum Observationes. Fabio Columna Auctore. Romæ 1606. 4°.

Conspectus.

1. Paginæ (73.) septuaginta & tres.2. Totus libellus dividitur in 36 Capita.3. Praeter duas Raiæ species, describit etiam Hippopotamum, Lacertam Chalcidicam, ut & varia zoophyta & insecta Testacea, &c.
Jani Dubravii de Piscinis & piscium, qui in illis aluntur, naturis, libri V. cum Auctario Joachim Camerarii. Norimbergæ 1596. apud Paullum Kaufmammnn in 8°.

Seculum decimum speeptimum.

Anno 1604. in initio hujus seculi.

Casparus Schwenckfeld, Gryphimontanus vel Greiphenbergensis Silesius. Zoologiam Silesiæ illustrare cœpit, ubi & de Piscibus Silesiæ agit. Fuit autem hic Silesiorum Plinius, Medicinæ Doctor, & primum Practicus in Patria, deinde Physicus Hirsbergensis, & Archiater Schaffgothschianus, ac demum civitatis Görlicensis Poliater, in Lusatia superiore. Obiit anno 1609, 5°. Idus Junii ; Nova liter. German. 1705. p. 293.

Scripta.

Theriotropheion Silecs, in quo animalium, h. e., Quadrupedum, Reptilium, Avium, Piscium, Insectorum Natura, vis ac usus sex libris perstringuntur. Lignicii apud Barthol. Voigt & David Albert 1604. in 4°.
Item : ibidem 1603, impr. Nicol. Satorius in 4°
Scripsit præterea Stirpium & fossilium Silesiæ Catalogum.

Anno 1624.

Ichthyologia & Nomenclaturæ Animalium Marinorum, Fluviatilium, Lacustrium, quæ in florentissimis Ducatibus Slesvici & Holsatiæ, & Celeberrimo Emporio Hamburgo, occurrunt triviales. Ac Plerorumque hactenus desideratorum imagines, breves descriptiones & Explicationes : Auctore Stephano à Schonevelde, Doctore Medico, cive Hamburgensi. Hamburgi, ex Bibliopolio Hennringiano. Anno M.D.C.XXIV. in 4°.

Contentus.

1. Paginæ Septuaginta octo, vel folia triginta novem, inclusive una cum dedicatione & præfatione ad Lectorem, præter duos Indices, nomina Piscium continentes, Latinum unum & alterum Teutonicum.2. Nulla omnino methodo utitur, sed omnia Aquatilia secundum Alphabeta dispescit. Divisionem in libros & capita, more veterum, negligit.3. Non tantum Piscium, sed etiam insectorum & quadrupedum aliquot amphibiorum mentionem facit.

Epicrisis.

4. Descriptiones breves & imperfectæ sunt, ex Rondeletio magnam partem sumptæ, sed breviores, ipsum tamen Rondelitii textum sæpe de verbo ad verbum retinet. Synonyma auctorum raro adscribuntur ; nomina Provincialia vero diligenter enumerantur ; differentiam & definitionem generum & specierum nec describit nec intelligit, nec ullas species unius generis uno loco habet, præter Asellos & mustelas, ceteras vero plerasque species & genera mirum in modum separat, distinguit & lacerat, quod Alphabetistis contingere necesse est.5. Interim tamen opera Auctoris nostri maxime laudanda sunt, quum solus, quod sciam, pisces quosdam novos maris Balthici descripserit.6. Ad calcem tabulæ æneæ septem, sed non adeo accuratæ, adjectæ sunt, quæ conjunctim icones tredecim Piscium exhibent.
Johannis Eusebii Nierembergii Historia Naturæ, maxime peregrinæ, libris 16 distincta, in quibus rarissima naturæ arcana, etiam Astronomica & ignota Indiarum Animalia, quadrupedia, aves, pisces, reptilia, insecta, zoophyta, plantæ, metalla, lapides & alia mineralia, fluviorumque & Elementorum conditiones, etiam cum proprietatibus Medicinalibus, describuntur, novæ & Curiosissimæ Quæstiones disputantur, ac plura S Scripturæ loca eruditè enodantur, & quæ accedunt de miris & miraculosis naturis in Europa, libri II. Item de iisdem in terra Hebræis promissa liber I. Antwerpiæ 1635. ex officina Plantiniana Balth. Moreti in folio.
Georgi Marcgravi de Liebstad Misnici, Germani : Historiæ rerum naturalium Brasiliæ, libri octo : quorum tres priores agunt de Plantis ; Quartus de Piscibus ; quintus de avibus ; sextus de quadrupedibus, & serpentibus ; septimus de insectis ; octavus de ipsa Regione, & illius Incolis. Cum Appendice de Tapuyis & Chilensibus. Johannes de Läet Antwerpianus in ordinem digessit. & annotationes addidit, & varia ab auctore omissa supplevit & illustravit. Lugduni Batavorum apud Franciscum Hackium & Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium 1648 in fol. cum figuris Ligneis.

Conspectus.

1. Totum opus continet paginas 293. præter præfationem & indicem.2. Liber Quartus de Piscibus, constat capitibus 22, quorum 18 agunt de Piscibus, reliqua vero de insectis crustaceis & Zoophytis : incipit vero liber 4 pagina 142 & finitur pagina 189 ; continetque Icones ligneas centum & Sex.3. Methodus nulla est, neque enim Alphabeticè procedit ; quod ad ipsum opus attinet, diligens quidem & sedulus observator rerum naturalium fuit Georg. Marcgravius, sed quum raros illos Pisces Brasilienses ad sua genera reducere, & cum Piscibus Europæis, jam descriptis comparare non potuerit, exigui omnino pretii est, & provectioribus in hoc studio, nullo modo satisfacit. Numerus specierum distinctorum, quos describit, est circiter 84 ; Quarundam tamen Piscium descriptiones adeo breves sunt ut pro non descriptis haberi debeant ; aliæ vero multo longiores, & in Colore, numero Pinnarum & dimensione partium indicandis satis accuratæ : ita ut pateat, G. Marcgravium, suo tempore Zoologum accuratum fuisse. Icones ligno incisæ, rudes sunt & exigui pretii.
Guilielm. Pisonis de Indiæ utriusque re naturali & Medica libri XIV. Amstelodami 1658. apud Ludovic. & Danielem Elzevirios. cum fig. in folio.
Not. Liber 3 agit de animalibus. Jacobus Bontius hoc opere itidem continetur, qui præter alia, 5°. De animalibus agit.
Antonii Donati Trattato de semplici, Pietre, & Pesci marini, che nascom nel lito di Venetia, la maggior parte cognoscinti da Teofrasto, Dioscoride, Plinio, Galeno, & altri scrittori, diviso in diu libri, nel primo si contengono le figure de semplici, che nascono nel detto lito, con le sue facultâ, nel secondo le figure di Alcune Piante peregrine, Pietro & Pesci marini, in Venetia 1631.
Appresso Pietro Maria Bertana cum figuris Æneis. In 4.
Thomas Asstaler Viridarium Adriaticum &c. Augspburg. 1686. 8°. Germanicè.
Continet etiam Pisces quosdam.
Philonis Chronographi Arca Templorum referata : ut & Trinum Marinum.
Augspburg 1693. in fol Germanicè.
Pisces aliquot Ponti Euxini, Propontidis & Archipelagi continet.
Ferrandi Imperati Historiæ Naturalis libri 28. accesserunt nonnullæ Johannis Mariæ Ferri Annotationes ad librum 28. Nunc primum ex Italica, in linguam conversa Latinam. Coloniæ 1695. cum fig. in 4.
Nehemias Grew Musæum Regalis societatis, or à Catalogice and description of the natural and artificial Rarities, &c Whereunto is subjoined the comparative Anatomie of Stomachs and Guts. London 1681. printed by W. Raidlins for the Author : cum figuris æneis in folio.
Christophori Merrett Pinax rerum Naturalium Britannicarum, continens Vegetabilia, Animalia & Fossilia, in hac insula reperta. Londini 1667. Typis Th Roycroft. 8.
Ulyssis Aldrovandi Philosophi & Medici Bononiensis, De Piscibus libri V & Cetis, liber unus. Johannes Cornelius Ulterverinus, in Gymnasio Bononiensi, simplicium Medicamentorum Professor, collegit. Marcus Antonius Bernia, in lucem restituit. Ad Illustrissimum & Reverendissimum D. D. Franciscum Vitellium Archiepisc. Thessalonic. Apud Sereniss. Venetorum Rempublic. sedis apostolicæ nuncium. Cum Indice copiosissimo. Superiorum permissu : Bononiæ, Apud Nicolaum Thebaldinum, 1638. in folio cum Iconibus ligno sculptis.

Conspectus.

1. Paginæ septingentæ triginta & duae, præter duas præfationes, summam Privilegii, & Indices Latinum, Græcum, Italicum, Gallicum, Germanicum, Anglicum, Boemicum, Hungaricum, Illyricum & Polonicum.2. Opus Posthumum est, à Johanne Cornelio Uterverio collectum, & in classes digestum ; id enim Aldrovandus morte præventus non præstitit.3. Classes autem vel Genera Piscium summa, à tegumento illorum & Loco imprimis sumit ; ut sint vel squamosi, vel cute aspera, vel cute lævi præditi ; vel marini, vel lacustres, vel fluviatiles, &c.4. Totum opus in quinque libros dispescitur, Pisces cetacei vero singulari libro pertractantur. Omnes vero Libri in Capita subdividuntur : Liber Primus de Piscibus saxatilibus continet Capita 25.Liber secundus de Pisc. littoralibus. 59.- - - - tertius de Piscibus Pelagiis. c 68.- - - - quartus de Piscib. Anadromis. c. 19.- - - - quintus de pisc. fluviatilibus. &c. c. 59.- - - - unus, De Cetis habet Capita undecim.5. In singulo Capite plerumque Piscis unicus, interdum vero plures describuntur. Icon ligno incisa plerumque adponitur.6. Praeter Synonyma aliquot, Etymum, genus, differentias & descriptionem habet & locum, ortum, naturam, mores, capiendi rationem, Proverbia, Hieroglyphica ; usum in cibis, in Medicina, &c. ex Piscibus desumpta, sed omnia diffuse, & ad nauseam usque ex auctoribus priscis reciprocantur.7. Descriptiones ex Salviano, Bellonio, Rondeletio & Gesnero, &c. imprimis desumptæ sunt. De proprio parum habet.
Ulyssis Aldrovandi Patricii Bononiensis, serpentum & Draconum Historiæ, libri duo. Bartholomæus Ambrosinus, in patrio Bononiensi Gymnasio, simplicium Medicinæ Professor Ordinarius, Horti Publici, nec non Musæi Ill. Senatus Bononiensis Præfectus, summo labore, opus concinnavit. Ad Illustrissimum, Reverendissimum & Excellentissimum Virum D. Franciscum Perettum Abbatem. Venasri Principem, Nomenti Marchionem, & Cetani Comitem Meritissimum. Cum Indice Memorabilium, nec non variarum linguarum locupletissimo. Sumptibus M. Anutonii Berniæ Bibliopolæ Bononiensis. Bononiæ apud Clementem Ferronium 1640. Superiorum permissu. In folio. figuris Ligneis.
Contentus.1. Paginæ quadringentæ & septem, prater præfationes duas, summam privilegii, & Iudices Latinum, Græcum & aliarum linguarum.2. Totum opus in duos libros dispescitur, libri autem in capita : & quidem liber primus in capita 22, quæ de serpentibus proprie dictis, & revera magnam partem existentibus agunt. Secundus vero continet sex tantum, & agit de Draconibus, Basiliscis, &c. quorum maxima pars, si non omnia ficta sunt.3. Nullam Methodum observat, nec Alphabetarius est, sed omnia pro lubitu disponit.4. Descriptiones omnino mance sunt, ex Veteribus scilicet Græcis, & Arabibus maximam partem sumptæ, ubi parum vel nihil proprium est. Alias vero de aliis accidentibus serpentum & Draconum ad Historiam Naturalem non præcise pertinentibus, diffuse agit, ita ut ad singula ferè Capita habeat Synonyma, Etymum , genus, Differentias, Physiognomica, Anatomica, interdum, naturam, sympathiam, antipathiam, coïtum, partum, locum, victum, temperamentum, capiendi rationem, venenum, veneni signa, veneni remedia, veneni præcautionem, Epitheta, Denominata, Moralia, Proverbia, Miracula, Hieroglyphica, numismata interdum, Emblemata & Symbola, phrenoschemata, simulacra : usum in cibis, in Medicina & in variis rebus, &c. Quorum quædam suum usum quidem in historia animalium habent, si modo breviter & nervose eorum mentio fiat. & non ita diffuse & amethodicè, uti hic sit, ex variis authoribus consarcinantur, quia nil nisi tædium lectoribus emunctæ naris pariunt.
Ulysses Aldrovandus, Patricius Bononiensis, Philosophiæ & Medicinæ Doctor, ut & Professor, in senectute, ut fertur, ad extremam paupertatem adactus, visusque orbatus est. Obiit vero 1605, die 4 Maji.
Scripta ejus, præter libros V. De Piscibus, sunt : libri 20, de avibus 4 De animalibus exsanguibus : 7. De animalibus insectis : volumen de quadrupentibus, solidipedibus : historia quadrupedum biscelorum : Libri 3 De quadrupedibus Digitatis oviparis : 2. De historia serpentum & Draconum : 2 De historia Dendrologiæ naturalis, seu arborum : Musæum metalli ; cum : Historia monstrorum, &c. Dicitur consignasse Tractatus 120.
Johannes Jonstonius Medicinæ Doctor Historiæ Naturalis De Piscibus & Cetis, Libros V. Cum æneis figuris, concinnavit. Francofurti ad Mœnum, Impensis Mathæi Meriani. 1649. in folio.
Editio Secunda Amstelodami 1657, apud Johannem Schipper, cum figuris Æneis in folio.
Et Tertia Amstelodami 1718. in folio. in theatro animalium J. Jonstoni.

Conspectus.

1. Paginæ Ducentæ viginti & octo, una cum Præfatione, quæ Lesznæ Polonorum 1649. scripta est.2. Totum opus in libros V, dispescitur, libri vero in Titulos, tituli in Capita, capita in articulos, & articuli interdum in puncta, uti appellat ; subdividuntur.3. Methodus à Loco Piscium, mora Rondeletii & Aldrovandi, desumitur, & sic liber primus agit De Piscibus Marinis ; Secundus continet pisces in Mari & Fluminibus degentes ; Tertius habet Fluviatiles, quo & Lacustres refert ; Quartuos Pisces exoticos, & quintus Cetaceos enumerat. Singuli libri, in Titulos, Capita & articulos subdividuntur, sed illas subdivisiones, ob multitudinem & confusionem consulto præterimus.4. Totum opus ex Bellonio, Rondeletio, Gesnero, Marcgrauio, Nierembergio, & imprimis Aldrovando, aliisque transcriptum, ac consercinatum est, & nihil ex propria observatione reperitur ; ita ut auctor noster, sedulus solummodo Aldrovandi & aliorum Auctorum, Epitomator salutari debeat.5. Ad Calcem Tabulæ Æneæ 47, quæ Icones Piscium satis nitidas continent, adjectæ sunt, quod præcipuum in toto opere est ; non tamen hæ Piscium Icones Novæ sunt, sed ex aliis, & quidem variis Auctoribus desumptæ, unde & ipsæ admodum variæ & diversæ existunt.
Johannis Jonstonii Thaumatographia Naturalis ; in Decem classes distincta. In quibus Admiranda :
I. Cœli.II. Elementorum.III. Meteororum.IV. Fossilium.V. Plantarum.VI. Avium.VII. Quadrupedum.VIII. ExsanguiumIX. Piscium.X. Hominis.
Amsterdami apud Guilielmum BleauBlaeu. 1632. in 12°.
Secunda Editio ibidem, 1665. 12°.

Conspectus.

1. Paginæ 501, præter præfationem.2. In classi nona, ut Titulus indicat, agit de Piscibus, idque à pag. 407, ad paginam 431.3. Dividitur hæc classis (2.) more reliquarum, in capita, eaque numero .22. In singulo Capite agit de uno, duobus, vel interdum tribus Piscibus. Pisces ipsi secundum Alphabeta solummodo digeruntur. Totus Piscium numerus, quos describere satagit, est tantum 42.4. Omnia ex aliis Auctoribus transcripta sunt, & ne verbum quidem ex propria observatione reperitur, uti omnia fere scripta Physica hujus Auctoris Comparata sint. Hinc sit ut hæc Thaumatographia nullum fere usum habeat.
Gualteri Charletoni Med. Doct. Caroli II. Magnæ Britanniæ Regis Medici Ordinarii & Collegii Medici Londinensis Socii. Onomasticon Zoicon, Plerorumque animalium, Differentias & nomina propris. plurinus linguis exponens. Cui accedunt Mantissa Anatomica ; & quædam de Variis Fossilium generibus. Londini apud Jacobum Allestry Regalis Societatis Typographum, 1668. in 4°. cum figuris duodecim.

Conspectus.

1. Paginæ 309, præter duas præfationes & Indicem.2. Primum agit de Quadrupedibus, à pagina 1, ad paginam 241 ; secundo de amphibiis à 24 ad 25 ; tertio de insectis à pag. 36, ad 61 ; quarto de avibus à pag 61, ad 119 ; quinto de Piscibus, à pag 119, ad 171 ; sexto de insectis mollibus, crustaceis & testaceis ac Zoophytis, à pag. 172, ad 195 ; septimo, Mantissa Anatomica à pag. 195, ad 213 ; octavo, de variis fossilium generibus, à pag. 215, vel 216, ad 309, seu finem libri.3. Quod ad animalia aquatica attinet, illa generaliter in sanguinea & exsanguina dividit. Ad priora Pisces proprie dictos, & quadrupedia quædam aquatica refert ; exsanguia vero ipsi vocantur, insecta mollia, crustacea, & testacea, quæ Piscium Classi etiam adscribit.4. Pisces proprie sic dictos, secundum methodum Aldrovandianam à Loco, in quo degunt, & vario Corporis integumento sumptam, dispescit, hinc enim classes imprimis sumit.5. In eruenda significatione Nominum Genericorum satis diligens & curiosus est : nomina specifica usitata plerumque retinet, interdum vero propria adhibet sed synonyma auctorum non habet : in recensendis nominibus Provincialibus Anglicis multum curiosus : Descriptiones specierum plerumque nullæ, interdum brevissimæ.6. Quatenus Encyclopœdiam hanc Zoologicam, ex variis auctoribus collegerit Doctissimus Vir, pro Ichthyologo proprie sic dicto haberi non potest.
Paulus Neucrantzius Germanus, Rostochiensis, Philosophiæ & Medicinæ Doctor, & Physicus ordinarius Lubecensium ; scripsit exercitationem Medicam De Harengo, sub Titulo :
Pauli Neucrantzii de Harengo, Exercitatio Medica, in qua principis Piscium, exquisitissima Bonitas, summaque gloria, asserta & vindicata. Lubecæ 1654. Litteris Gotofredi Jegeri, 4°.
Obiit 1671, die 24 May anno ætatis 66to.

Conspectus.

1. Differentias Balænarum, quatuor constituit : 1a. à magnitudine desumpta est ; 2a à nummero Pinnarum ; 3a ad organo respirationis, quædam enim in rostro fistulam, quædam nares habent 4a ab ore, quædam enim in ore dentes, quædam laminas corneas habent.2. His (1.) præmissis, Tractatum in tres sectiones dividit ; quarum 1a. Continet Balænas minores, tam in utraque maxilla, quam in inferiore tantum dentatas, cum fistulam, tum nares habentes ; 2da continet Balænas majores in maxilla inferiore tantum dentatas, tam bipennes quam tripennes, Dentes arcuatos in acutum, aut minus inflexos in planum desinentes, habentes, 3a. Sectio continet Balænas in maxilla superiore laminas corneas gerentes ; tam fistulam quam nares habentes, & denique tripennes.3. Novem species enumerat & describit.
Francisci Willughbey Armig. De historia Piscium libri quatuor, jussu & sumptibus. Societatis Regiæ Londinensis editi. In quibus non tantum de Piscibus in genere agitur, sed & species omnes, tum ab aliis traditæ, tum novæ & nondum editæ bene multæ, naturæ ductum servante, Methodo dispositæ accurate describuntur. Earumque effigies, quotquot haberi potuere, vel ad vivum delineatæ vel ad optima exemplaria impressæ ; Aristisicis manu elegantissime in Æs incisæ, ad descriptiones illustrandas exhibentur Cum Appendice, Historias & observationes in supplementum Operis collatas complectente. Totum Opus, recognovit, coaptavit, supplevit ; librum etiam primum & secundum integros adjecit Johannes Rajus è Societate Regia Oxonii, ’E theatro Scheldoniano, anno Dom. 1686. in folio.

Contentus

Paginæ trecentæ & quadriginta tres, præter præfationem J. Ray. Appendix vero continet paginas 30, præter indicem, nomina Piscium continentem.2°. Totum opus dividitur in libros quatuor, libri in sectiones, hæ in capita, & interdum in membra quædam, quæ denique in Capita, & capita interdum in paragraphos.3. Liber primus agit de Piscibus in genre, & continet Capita 12. quorum
Primum : De Definitione Piscis.Secundum : De partibus Piscium externis.Tertium : Celebri Piscium Anatome.Quartum : De piscium Auditu.Quintum : De Branchiis & respiratione Piscium.Sextum : De Reliquis partibus internis.Septimum : De Vesica Natatoria.Octavum : De motibus Piscium.Nonum : De generatione Piscium.Decimum : De victu, ætate aliisque accidentibus Piscium.Undecimum : De Divisione Piscium.Duodecimum : Catalogus Piscium Anglicorum.
4. Liber secundus, agit de Piscibus Cetaceis, seu Belluis Marinis, & constat Capitibus novem, in quibus singulis, præter primum, una species Cetacea describitur.5. Liber tertius agit in genere de Piscibus Cartilagineis, & dividitur in tres sectiones Prima sectio de cartilagineis longis, continet Capita 17. Secunda sectio de Cartilagineis planis & Rajis, constat Capitibus 21. Et tertia sectio, de Piscibus Cartilagineis Oviparis continet 4 Capita.6. Liber quartus agit de omnibus Piscibus Oviparis, quorum plerique spinas in carne habent, & dispescitur in sectiones quinque.7. Sectio prima continet planos oviparos spinosos, qui in latus projecti natant, uno verbo : Genus Rhombinum, constatque 17 Capitibus.8. Sectio secunda habet Pisces anguilliformes seu læves, lubricos & oblongos, h. e. Genus anguillare, Mustelinum &c. & continet Capita 29, quæ interdum in paragraphos longos dividuntur.9. Sectio tertia continet Pisces corpore subrotundo & globoso, seu genus Orbiculare &c. constatque Capitibus 14. in paragraphos interdum divisis.10. Sectio quarta agit de Piscibus Spinosis, quibus Pinnarum Dorsalium radii molles sunt & flexiles, & subdividitur in membra quatuor.11. Membrum primum Continet Pisces tribus in dorso pinnis donatos, seu genus Asellinum, & constat Capitibus 10.12. Membrum secundum habet Pisces duabus in dorso Pinnis non aculeatis, constatque Capitibus 15, quorum plurima in paragraphos longos, totam descriptionem unus Piscis continentes ; dividuntur, continentur autem in hoc membro, præter duas Asellorum species, genus Thynninum ; Truttaceum ; Gobinum, & plures alii pisces, ad hæc genera non pertinentes.13. Membrum tertium agit de Piscibus Marinis, quibus unica in dorso Pinna, mollis, & continet Capita 25, quorum quædam in paragraphos longas dividuntur.14. Membrum quartum continet Pisces Fluviatiles, Edentulos, seu Genus Cyprinaceum, & habet Capita 34.15. Sectio quinta seu ultima describit Pisces, quorum Pinnarum Dorsalium radii quidam aculeati sunt & subdividuntur in duo membra.16. Membrum primum continet Pisces aculeatos, duabus in dorso Pinnis ; quarum anterior aculeata est, quo etiam pertinet genus Cuculinum seu Milvaceum ; constat autem hoc membrum Capitibus 25, quorum quædam in paragraphos longas, totam unus piscis descriptionem continentes, dividuntur.17. Membrum secundum complectitur Pisces Aculeatos unica in dorso Pinna, cujus radii anteriores aculeati, posteriores vero molles sunt, continetque Capita 56, interdum in paragraphos divisa.18. Appendix Historiæ Naturalis Piscium ad calcem libri adjectus, continet primo Pisces Indiæ Orientalis, à Johanne Nieuhoff descriptos, tum & varia additamenta ad ipsum opus pertinentia à Joanne Rajo, Schwenkfeldio, Pylon, Johnson, Martino Listero, Tancredo Robinson &c. adjecta, ut & Epilogum operis.19. Lampretæ gratissima esca sunt Aselli. 2°. Ad investigandas Peculiares Piscium escas, necesse est frequenter dissecare eorum ventriculos, & contenta diligenter perlustrare. 3°. Willougby Piscium describendorum gratia præcipuos Angliæ portus, Fora piscatoria in præcipius urbibus & Emporiis Belgii, Germaniæ, Italiæ & Galliæ diligenter frequentavit & lustravit. 4°. Guilielmus Rondeletius culpatur, quod species præter necessitatem, multiplicaverit, quis enum tot Soleæ & Mugilis species &c. unquam observaverit, quot ille describit, præcipue cum una tantum species Mugilis cognita sit.
Francisci Willoughby Ichthyographia ad Amplissimum Virium Dominum Samuelem Pepys, Præsidem Societatis Regiæ Londinenses, Concilium & Socios ejesdem. Figuræ novæ, quæ non pauca sunt, notantur. Paulus van Somer invenit & fecis Londini. Sumptibus Societatis Regalis Londinensis 1685. in folio magno.

Contentus.

1. Hoc opus Londini impressum est, & nullas descriptiones continet, præter solum nomen & meras Icones.2. Constat autem hoc opus Foliis seu tabulis æneis, in universum, centum & octoginta octo.3. In singulo folio, seu tabula unica plerumque Icon æri incisa continetur, interdum duæ, vel etiam tres, rarius quatuor vel quinque, adhuc rarius sex vel septem, rarissime octo.4. Sunt autem, pleræque Icones, Novis exceptis, ex Marcgravio, Rondeletio, Bellonio, raro tamen, Gesnero, Salviano, Schoneveldio, Frasier & Baltnero mutuatæ.5. Folia seu Tabulæ æneæ per litteras A. B. C. &c. distinguuntur ut A 1. A 2. B 1. B 2. &c. Pisces autem, quando plures uno in una tabula continentur, per numerum 1. 2. 3. 4. &c. indigitatur.6. Tabulæ appendicis vero ad calcem operis, non per literas, sed per tabulam primam, secundam, tertiam & sic deinceps distinguuntur, suntque decem numero, Pisces similiter ut (5.) per numerum 1. 2. 3. &c.Judicium.7. Icones Marcgravii omnium rudissimæ sunt. Rondeletii & Bellonii paullo meliores, rudes tamen Gesneri Rondeletianis accuratiores videntur, Schoneveldii & Salviani satis nitidæ. Figuræ novæ signo † notatæ Salvianis similes sunt, & sæpe nitidiores, ut & Frasieri. Icones L. Baltneri vero nitidissimæ & omnium accuratissimæ sunt.8. Icones novæ ut & reliquæ, non ab uno eodemque calcographo sculptæ sunt, ideoque multum in bonitate & accurata delineatione variant, ita ut una alteri accuratior vel deterior semper sit.9. Paul van Somer, cujus nomen in frontispicio stat, aliquas forte sculpsit, sed illæ non optima sunt.10. Sunt autem omnes tabulæ, sumptibus membrorum Societatis sculptæ, imprimis vero Præses Samuel Pepys 60 tabulas, ære suo sculptas, largitus est.

Seculum decimum octavum.

Joannis Ray Synopsis Methodica Piscium. Londini Prostant apud W. Innus, sub insignibus Principis in area Boreali D. Pauli 1713. in 8vo, cum figuris æneis.

Contentus.

1. Paginæ centum sexaginta & sex, præter duos Indices2. Ad calcem adjectæ sunt duæ Tabulæ Æneæ, quæ Icones duodecim Piscium Cornubiensum continent.3. Opus est Posthumum.4. Totus Libellus ex Ichthyologia Willougby contractus & coarctatus est, ad finem vero descriptiotiones aliquot piscium rariorum, ex Rochefortii & Du Tertere Itinerariis, ut & à D. Hansio Sloane & Georgio Jago Parocho Oppidi Looe, adjectæ sunt.5. Methodus eadem est ac in Willoughbeyo : 1°. enim describuntur Pisces Cetacei : 2°. Cartilaginci longi & lati ; 3°. Pleuronecti ; 4°. Anguilliformes ut Muræna, Petromyzi, Serpentes, Congri, Ammodytes, Ophidia, Tæniæ, Lupus Marinus & Carapo ; 5°. Orbes, Ostracia, Hystrices, Hippocampus, Syngnathi, Monoceros R. Soc. Ang. Capriscus cum Guapervis, Scolopax, Stromateus, Mola, Xiphias, Guebucu &c ; 6°. Gadi ; 7°. Scombri ; 8°. Coregoni, Salmones & Osmerus ; 9°. Clariæ seu Mustelæ, Silurus, Misgurn, Tænia rubra, Remora, Blennius, Alaudæ, Punaru, Exocœtus, Pholis, Liparis, Phycis ; 10°. Gobii, cum Cotto, Lumpo, Cataphracto & Tamonta ; 11°. Diptyerygii, Dracunculus Rond. Anguilla, Atherina ; 12°. Exotici : Amore Taruca d’alto, Piracoaba, & Piabucu ; 13°. Bagra sex species ; 14°. Lupus, Sudis, Mugil, Curema, Parot & Guacari ; 15°. Ligyri & Mulli, Trachinus, Trachuri, Glauci seu Amiæ, Umbræ seu Coracini, Uranoscopus, Percæ, Zeus, Aper & Abacatuaia ; 16°. Monopterygii. Hippurus cum Guaracapema, Novacula, Pompilus, monocerus minor R. S. Angl. Nhequnda, Paru, Acaraunæ, Guarerua, Harengus cum Clupea & toto genere, Blicca & MurænaSchon. Argentina, Umbarana, Camapuguacu, Efoces seu Acus & Lucius, Piraya, Maturaque, Tareira do rio, Sturio cum Attilo, Husone & Ichthyocolla ; 17°. Cyprini cum Cobitidibus & Tænia Cornuta Schonev. Piquitinga, Guaruguam & Piaba ; 18°. Monopterygii : Spari, Labri, Perca marina, Scorpœnæ, Cernua cum Schrollo & Sehraitzer, Gunnellus Cornub. Scorpœnæ similis, Gasterostei, præter Americanos ; 19°. Pisces aliquot Indici ex Nieuhoffio ; 20°. septem Pisces ex Rochefortio & du Tertre ; 21°. Pisces –4 lamaycenses ex D. Hansio Sloane ; 22. Catalogus Piscium rariorum Cornubiensum per Georg. Jago.6. Totus libellus in nullas classes seu Ordines, nec sectiones dividitur. Descriptiones multo breviores & imperfectiores sunt, quam in Willougbeyo ; præcipuum enim, seu numerum radorum vel ossiculorum in pinnis omnino omisit.47. Pagina 4, male existimat non dari notas essentiales, quæ Cetaceis, cum reliquis Piscibus sub singulis generibus contentis, communes sunt ; ergo concludit, Cetaceos non proprie loquendo pisces esse, sed illa tantum animalia aquea, quæ Branchiis respirant, pro Piscibus esse salutanda.8. Divisionem generasissimam à modo respirandi sumit, & hunc semper modo respirandi sumit.
Gabrielis Rzackynsci Historia Naturalis curiosa Regni Poloniæ, magni Ducatus Lithuaniæ, annexarumque Provinciarum in fr. XX divisa, ex scriptoribus Probatis, servata primigenia eorum phrasi, in locis plurimis, ex MSS variis, testibus oculatis, relationibus side dignis, experimentis desumpta, Sandomiriæ 1721. 4.
Franciscus Valentinus fuit sacerdos Belgicus in insula Amboina, Banda, &c. Indicæ Orientalis. Hic in parte tertia descriptionis Amboinensis, Dordraci & Amstelodami 1726 in folio Belgicè impressa, Pisces Amboinenses &c. describit, idque à pagina 330 ad paginam 510, seu ad finem partis tertiæ.

Crisis

1. Imnes Pisces confusè, nulla methodo observata disponit : singula nomina Piscium Barbar sunt & plerumque Amboinensia, quibus sæpe Belgica subjunguntur.2. Descriptiones Belgicæ impersectissimæ sunt, & de colore imprimis sollicitus est, de re nempe maxime variabili.3. Quid genus & species sit. omnino ignoravit, neque id mirum, quum pluribus Hodœpoticis vitium commune esse soleat.4. Figuræ æneæ quidem sunt, sed plerumque rudes, & quibus lineæ vel aliæ res fictæ adpinguntur, omnino ita comparatæ ut in Henr. Ruyschio.5. Icones Piscium 480 circiter habet ; & quadraginta præterea Icones Cancrorum, sed si vel mille icones & descriptiones Oeconomicas haberet, nullam tamen landem meruit, nec umquam mervisse censebitur, quum ne unicum Piscem ad suum Genus referre noverit. Multa quoque scripsit, quæ Judæus Apella credat.6. Verbo : Ita comparatus est hic liber Belgicus, ut historicorum Naturalium genuinorum & Eruditorum oculos nullo modo ferre possit.
FriedericusHenricus Ruyschius scripsit 1710. Theatrum universale omnium Animalium, Piscium, Avium, Quadrupedum, Exsanguium, Aquaticorum, Insectorum & Anguium. CCLX Tabulis ornatum, ex Scriptioribus tam antiquis, quam recentioribus ; Aristotele, Theophrasto, Dioscoride, Æliano, Oppiano, Plinio, Gesnero, Aldrovando, Wottonio, Turnero, Mouffeto, Agricola, Boetio, Baccio ; Ruvueo, Schoneveldio, Freygio, Matthiolo, Tabernæmontano, Baubhino, Ximene, Bustamantio, Rondeletio, Bellonio, Cæsio, Theveto, Marcgravio, Pisone & aliis maxima Cura à Joh. Jonstonio collectum, ac plus quam trecentis Piscibus, nuperrime ex Indiis Orientalibus allatis, ac nunquam antea his terris visis, locupletatum ; cum enumeratione morborum, quibus Medicamina ex his animalibus petuntur, ac notitia animalium, ex quibus vicissim remedia præstantissima possent capi. Cura Henrici Ruysch M.D. Amstelod. VI Partibus, duobus Tomis, comprehensum. Tomus I. Amstelodami prestat apud R. & G. Wetstenios. 1718. in folio. cum figuris.

Conspectus :

1. Pars prima de Piscibus continet primo collectionem novam Piscium Amboinensium ab Henr. Ruysch, quæ constat paginis 40 & tabulis æneis 20, præter duas præfationes ; ac secundo Historiam Naturalem J. Jonstoni, de Piscibus, quæ continet paginas 160 & tabulas 48, præter unam præfationem & tres indices.2. In ipsa collectione Piscium novorum, Henr. Ruysch nulla methodo utitur, sed pisces pro lubitu confuse disponit.3. Nomina horum Piscium maximam partem Belgica sunt, quædam Amboinensia. Ipsa descriptio ubique manca, brevis, incerta, admodum imperfecta & nullius fere usus est, non enim secundum artem, sed secudum relationem vulgi, heic describuntur Pisces.4. Icones maximam partem rudes, immo interdum fictæ & monostrosæ sunt, vel à vera figura abludentes ; omnes munitæ sunt. Quid genus & species sunt, Auctor noster non intelligit.5. Verbo : eodem modo describuntur heic pisces, quo vulgo in itinerariis Nautarum fieri solet, unde vix magnam laudem, hoc dilicato seculo, meteri potest ;6. Postremo mirari convenit, quod auctor noster Jonstonum nova editione excudi curaverit, quum Jonstonum nova editione excudicuraverit, quum Jonstonus transcriptor solummodo sit & omnia sua ex aliis transcriserit, multaque falsa & fabulosa veris immiscuerit. vid. plur. De Jonstono supra p. 44. n°4. & p. 45. n°4.

Conspectus.

1. Paginæ 213. præter præfationem & Indicem.2. Describit primo Quadrupedia, deinde Aves, & tertio Pisces à pag. 149. ad 190, reliqua de Amphibiis, Serpentibus & Insectis agunt.3. Nullam methodum observat, sed Pisces secundum lubitum disponit. Descriptiones imperfectæ sunt. Nulla auctorum nomina nec Generica, nec Specifica adponit, sed nomina Anglica solummodo Piscium, Avium &c. enumerat. Icones æneæ minutæ sunt, sed satis accuratæ, ex Willougbeyo scil. maximam partem sumptæ.4. Verbo : Tractatus non ex arte scriptus est, sed finis præcipuus est, ut Liberi, ob figuras & materiarum diversitates, eo lubentius discant legere.
Dissertatio Medico-Physica de Piscibus. Quam, consensu Ampl. Fac. Med. in Reg. Upsat. Acad. Præside Experientissimo & Amplissimo Viro Dn. Laurentio Roberg. M. D. Theor. & Pract. Profess. Ord. Publico Eruditorum examini modeste submittit Alumnus Regius Johannes Gabriel Geringius Sudermannus, in Aud Guii. Maj. ad d. 8. Julii 1727. Upsaliæ, literis Wernerianis. in 4°.

Conspectus.

1. Paginæ 26, præter dedicationem & Icones, seu Plagulæ quatuor cum dimidia.2. Describuntur in hac dissertatione ex professo pisces numero novem, noti & ab auctoribus Ichthylogicis jam descripti, præter aliquot alios pisces, quorum mentio heic obiter sit ; sunt autem Pisces illi prædicti novem, sequentes : Lampetra fluv. Aminor, anguilla, Mustela fluviatilis, Silurus, Acus, Asellus varius, Salmo, Spirinchus Shoneveldii ; & Albula ejusdem.3. Descriptiones partium Externarum ex Willougbejo & Schoneveldio magnam partem desumptæ sunt. Anatome vero quorundam Piscium ex prædictis, seu descriptio partium internarum, ab Experientissimo Viro L. Roberg. adjecta est.4. Descriptionibus ichthyologicis, varia Philologica & œconomica quoque admiscentur.5. Ad caldem Icones aliquot adponuntur, quarum præcipuæ æri insculptæ. Squamas Anguillæ à Loevenhoeckio delineatas exhibet, reliquæ ligno incisæ, intestina spirinchi, Mustelæ &c. repræsentant.
P. Labat in Itinerario Insularum Gallicarum ad Americam, quod primum Gallicè, & dein Belgicè Amstelodami 1725 in quarto prodiit, Novem circiter Piscium Icones habet, plures tamen describit ; verum ejus descriptiones, more reliquorum Hodoeporicorum imperfectissimæ sunt & nullius fere usus.
Nomina Piscium iconibus illustatorum sunt sequentia : Requien ou Chien de Meer Part. 1. p. 6. Est Squalus seu Lamia. Lune, Assiette & Orphi p. 95, quorum primi duo videntur esse è Chædontis Genere, vel potius Lune est Abacataja Marcgravii, Orphi vero est AcusOppiani species. Becune & Bonito p. 168, quorum posterior est Scombri species. Lamentin p. 201. 292. 293. 295. & Monatus Rondeletii Poisson armé Part. 4 p. 100. est Ostracionis species. Carangue Poisson de Mer p. 103. Piscis ; nescio quis.
Eosdem Pisces Rochefortius quoque, in H. N. Ins. Antillarum describit.
1. Ut autem Benevolus Lector uno intuitu Præcipuos Ichthyologiæ Auctores, in tabella quasi, secundum seriem Seculorum, contemplari queat, sequentem Elenchum adponere placuit.

Seculo post Diluvium 20.

Anno Mundi
Aristoteles Stagirites.3620. circ.
Theophrastus Eresius.

Seculo post Natum Christum 1.

Anno Christi
Publius Ovidius Naso.15 vel 16
Cajus Plinius Secundus.

Seculo post Natum Christum 2.

Claudius Ælianus.120
Athenæus Naucratita.155

Seculo post Natum Christum 3.

Oppianus Anazarbeus Cilix.210

Seculo quinto.

Decius Ausonius.

Seculo septimo.

Isidorus Hispalensis.630

Seculo decimo tertio.

Albertus Magnus.

Seculo 15.

Anno Christi
Theodorus Gaza.1460
Johannes Cuba.

Seculo 16.

Annus primus impressionis
Gregorius Mangoltus : Helvetus.
Nicolaus Marschalcus : Germanus.1520
Paulus Jovius : Italus.1524
Benedictus Jovius : Italus.
Petrus Gillius : Gallus
Carolus Figulus : Germanus.1540
Edoardus Wottonus : Anglus.1551
Petrus Bellonius : Gallus.1551 & 1555
Guilielmus Rondeletius : Gallus.1554
Hippolitus Salvianus : Italus.1554
Conradus Gesnerus : Helvetus.1558

Seculo 17.

Casparus Schwenckfeldius : Germanus.1604
Stephanus à Schönevelde : Germanus.1624
Ulysses Aldrovandus : Italus.1638
Georgius Marcgravius : Germanus cum Jacobo Bontio.1648
Johannes Jonstonus1649
Gualterus Charleton : Anglus.1668
Franciscus Willougby : Anglus.1685 & 1686
Robertus Sibbaldus : Scotus.1692

Seculo 18.

Johannes Rajus : Anglus.1710 & 1713
Fridericus Ruyschius : Belga.1710
Henrichus Ruyschius , Medicus,1718
Franciscus Valentin, Sacerdos,1726
Ambo Belgæ, his tamen adjungi possunt, licet non ex arte scripserint.
2. Ex his auctoribus quidam systematicè & generaliter, quidam vero speciatim in Ichthyologia versati sunt.
Reliqui speciatim ichthyologiam tractarunt ; alii tamen specialius, alii vero magis generaliter.
3. Auctores qui Pisces certi loci tantummodo descripserunt, sunt imprimis sequentes :
Ovidius :PiscesPonti Euxini.
Oppianus :- - - - -Maris Adriatici
Dec. Ausonius :- - - - -fluvii Mosellæ.
Greg. Mangoltus :- - - - -lacus Podamici.
Paul. Jovius :- - - - -Mar. Tyrrheni.
Bened. Jovius :- - - - -Lacus Larii.
Petr. Gillius :- - - - -Maris ad Massiliam.
Car. Figulus :- - - - -fluv. Mosellæ.
Hippolyt. Salvianus :- - - - -Mar. Tyrrheni.
Caspar. Schvenkfeld :- - - - -SileciæSilesiæ.
Stephan. à Schoneveld :- - - - -Hamburgenses.
Georg. Marcgravius :- - - - -Brasiliens. in America.
Henricus Ruyschius :- - - - -Amboenses.
Franciscus Valentin Sacerdos :- - - - -Eosdem.
4. Respectu ad genus dicendi habito, Ovidius, Oppianus, Decius Ausonius, Benedictus Jovius, ligatè scripserunt : reliqui omnes in prosa dictione. Ut nihil jam dicamus de authoribus deperditis.
5. Auctores Ichthyologici, qui omnia propemodum sua ex aliis authoribus transcrpserunt, sunt sequentes :
Plinius.
Ælianus.
Athenæus.
Isidorus Hispanensis.
Autor libri de natura rerum.
Albertus Magnus.
Johannes Cuba.
Nicolaus Marschalcus.
Conradus Gesnerus, ad partem.
Ulysses Aldrovandus, ad partem.
Johannes Jonstonus.
Gualterus Charleton.
Et forte alii quidam.
6. Si methodum spectes, alii amethodicè, alii alphabeticè, & alii deniquè methodicè, in suis scriptis Ichtyologicis progressi sunt.
I°. Amethodi sunt :
Ovidius.
Ælianus.
Athenæus.
Decius Ausonius.
Hisdegardis de Pinguia.
Paulus Jovius.
Benedictus Jovius.
Carolus Figulus.
Hippolytus Salvianus, in ipso opere, seu Historia Piscium Romanorum.
Henr. Ruyschius, in describ. pisci. Amboinensium.
Alphabeticè scripserunt :
Johannes Cuba.
Nicolaus Marschalcus.
Hippolytus Salvianus, in tabulis Piscatoriis.
Conradus Gesnerus, in exemplaribus suis Latinis. Editio Germanica autem à Conrado Forero, secundum methodum Rondeleti, digesta est.
Stephanus à Schönevelde.
Johannes Jonstonus, in sua Thaumatographia.
Methodo quadam usi sunt sequentes & quidem :
I°. â Loco Piscium sumpta.
Oppianus, hanc methodum quodammodo observat.
Guilielmus Rondeletius.
Ulysses Aldrovandus.
Johan. Jonstonus, in historia Nat. Piscium.
Gualterus Charleton.
2. A generalissima Piscium divisione in Cetaceos, Cartilagineos & Spinolos, cujus methodi auctor est.
Aristoteles.
Ed. Wottonus, hanc quodammodo servat. Eandem quoque sequuntur viri Clarissimi Franciscus Willoughbejus,&
Johannes Rayus, sed insimul in Piscibus spinosis, numerum Pinnarum in doso, & qualitatem Ossiculorum in Pinnis observarunt.
7. Auctores Ichthyologici, omnium præcipui, & reformatores quasi sunt :
Aristoteles.
Petrus Bellonius.
Guilielmus Rondeletius.
Hippolytus Salvianus.
Conradus Gesnerus.
Franciscus Willoughby, &
Johannes Rayus.
Neque Particulares illi Ichthyologi, & Piscium novorum descriptores, ac observatores :
Paulus Jovius.
Petrus Gillius.
Stephanus à Schonevelde.
Robertus Sibbaldus.
sua laude defraudandi sint.
8. Reliqui omnes, prater hos, (7.) si Plinium, Athenæum, Aldrovandum & Jonstonium excipias, nullius fere petii sunt. Omnibus vero jam nominatis (à 1. ad 8.) in hunc usque diem palmam præcipit Franciscus Willoughby Armiger, Anglus.

F I N I S.

Tres primarios Authores Ichthyologos primario ab Authore nostro omissos observamus, eosque recentissimos : uti Comitis MARSILI Danubium Mysicum, ubi plures pisces splendide delineati ; Ern. HEBENSTRECTI Diss. de Respiratione piscium, aureus tractus, & Marc CATESBY Historia Naturalis Carolinæ &c. ubi in partibus ultimis Americani pisces egregie depinguntur, sed hic post sata auctoris primum prodiit.