CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ausonius - Mosella.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/07/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ausone, Ausonius, with an English translation, H. G. Evelyn-White (éd.), Cambridge, Mass., Harvard University Press, 1951, v. 77-149.

Mosella (v. 77-149)

Intentos tamen usque oculos errore fatigantInterludentes, examina lubrica, pisces.Sed neque tot species obliquatosque natatus
80
Quaeque per adversum succedunt agmina flumen,
Nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnosEdere fas aut ille sinit, cui cura secundaeSortis et aequorei cessit tutela tridentis.Tu mihi flumineis habitatrix Nais in oris,
85
Squamigeri gregis ede choros liquidoque sub alveo
Dissere caeruleo fluitantes amne catervas.Squameus herbosas capito inter lucet harenasViscere praetenero fartim congestus aristisNec duraturus post bina trihoria mensis,
90
[α] Ov. met.5, 4611sourcesvariis stellatus corpora guttis.
Purpureisque salar [α] stellatus tergora guttis,
[β] Ov. hal.1282sourceslubricus et spina nocuus non Gobius ulla.
Et [β] nullo spinae nociturus acumine rhedo,
Effugiensque oculos celeri levis umbra natatu.Tuque per obliqui fauces vexate Saravi,Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,
95
Cum defluxisti famae maioris in amnem,
Liberior laxos exercei, barbe, natatus:Tu melior peiore aevo, tibi contigit omniSpirantum ex numero non illaudata senectus.Nec te puniceo rutilantem viscere, salmo,
100
[γ] Ov. hal.133sourcessub verbere caudae.
Transierim, latae cuius vaga [γ] verbera caudae
Gurgite de medio summas referuntur in undas,Occultus placido cum proditur aequore pulsus.Tu loricato squamosus pectore, frontemLubricus et dubiae facturus fercula cenae
105
Tempora longarum fers incorrupte morarum,
Praesignis maculis capitis, cui prodiga nutatAlvus opimatoque fluens abdomine venter.Quaeque per Illyricum, per stagna binominis HistriSpumarum indiciis caperis, mustela, natantum
110
In nostrum subvecta fretum, ne lata Mosellae
Flumina tam celebri defraudarentur alumno.Quis te naturae pinxit color! Atra supernePuncta notant tergum, qua lutea circuit iris;Lubrica caeruleus perducit tergora fucus;
115
Corporis ad medium fartim pinguescis, at illinc
Vsque sub extremam squalet cutis arida caudam.Nec te, delicias mensarum, perca, silebo,Amnigenos inter pisces dignande marinis,Solus puniceis facilis contendere mullis:
120
Nam neque gustus iners solidoque in corpore partes
Segmentis coeunt, sed dissociantur aristis.Hic etiam Latio risus praenomine, cultorStagnorum, querulis vis infestissima ranis,Lucius, obscuras ulva caenoque lacunas
125
Obsidet; hic nullos mensarum lectus ad usus
Fervet fumosis olido nidore popinis.Quis non et virides, vulgi solacia, tincasNorit et alburnos, praedam puerilibus hamis,Stridentesque focis, obsonia plebis, alausas?
130
Teque inter species geminas neutrumque et utrumque,
Qui necdum salmo nec iam salar ambiguusqueAmborum medio, sario, intercepte sub aeuo?Tu quoque flumineas inter memorande cohortes,Gobio, non geminis maior sine pollice palmis,
135
Praepinguis, teres, ovipara congestior alvo
Propexique iubas imitatus, gobio, barbi.Nunc, pecus aequoreum, celebrabere, magne silure,Quem velut Actaeo perductum tergora olivoAmnicolam delphina reor : sic per freta magnum
140
Laberis et longi vix corporis agmina solvis
Aut brevibus defensa vadis aut fluminis ulvis.At cum tranquillos moliris in amne meatus,Te virides ripae, te caerula turba natantum,Te liquidae mirantur aquae : diffunditur alveo
145
Aestus et extremi procurrunt margine fluctus.
Talis Atlantiaco quondam ballena profundo,Cum vento motuve suo telluris ad orasPellitur, exclusum fundit mare, magnaque surguntAequora, vicinique timent decrescere montes.
150
Hic tamen, hic nostrae mitis ballena Mosellae
Exitio procul est magnoque honor additus amni.

Notes de source :

1. variis stellatus corpora guttis. | 

2. lubricus et spina nocuus non Gobius ulla. | 

3. sub verbere caudae.