Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Thynnus.
1. Thynnus, vulgo Tunnus, in alto degit, Tyrrheno ac Mediterraneo frequens, Oceano atque Adriatico non item. Quamobrem Romanis, Massiliensibus ac Bizantinis, magis quam Venetis ac Parrhisinis notus, externo colore ac delineamentis satis ad Scombrum accedens, nisi quod ille est longe maximus, Pelamidem, dum junior est, magis referens: a qua hoc unum distat, quod Thynnus lividis est lateribus: hæc vero undantibus maculis transversis, atque obliquis distincta gerit latera. Cæterum uterque piscis ejusdem fere est magnitudinis: tergoris pinnis, cauda, appendicibus, turbinataque figura, ita alter alteri similis, ut ementes unius et alterius magnitudinis incertos plerunque decipiat. Sic Thynnus Pelamidem, Pelamis Scombrum, Scomber Choliam, Cholias Lacertum refert. Magni est apud Italos pretii, cujus sale conditæ, atque in usum asservatæ partes, pro vario gustatu varie a Salgamariis, atque Ichthyopolis nominari solent. Ventris enim pinguiorem adipem, ventrescam ac surram, dorsum autem magis carnosum ac macilentum Tarentellam appellant: quæ longe minori pretio venundari solet. Visum est mihi antiquissimum numisma Lutetiæ apud quæstorem Grolerum, cujus in altera parte, spica depicta erat, in altera Thynnus, lunam superiorem habens: ac quod subtus scriptum erat, (nescio qua ratione) vocem hanc referebat Philippenze. Id ubi conspexi, protinus mihi venit in mentem horum versuum, quibus Amphilitus apud Herodotum sic vaticinatur,
Est nummus proiectus, item sunt retia tenta,Nocte meant Thynni claro sub sydere lunæ.
2. Proinde, tres cubitos ut plurimum longus est Thynnus, crassus vero per medium, quantum utrisque {107} ulnis justæ magnitudinis homo complecti potest: utrinque gracilescit in remi modum, pinnasque ad latera circa branchias gerit, sub ventre duas, super tergo undecim, quarum prima, duodecim aculeis armata est: atque ubi desinit, secundam excelsiorem, parvam sine aculeo procreat, a qua novem aliæ deinceps paruæ pinnæ eodem ordine usque ad caudam disponuntur. Hanc vero lunatam gerit, in cujus radice utrinque, (ut in Scaro) unum appendicem videas. In ea autem caudæ regione, quæ ad ventrem pertinet, mox a podice, pinnam nullo aculeo præditam cernes, cui novem aliæ superioribus similes subserviunt. Quod autem ad internas Thynni partes attinet, cor illi est turbinatum, atque in conum efformatum, robustissimo pericardio communitum, solidum, nullisque cavernulis præditum, cui duo veluti meatus (fistulas Aristoteles vocavit) sibiinvicem insidentes juglandis crassitie accunbunt, pulmonis officio fungentes: atque his tertium adhæret, trachiæ arteriæ munus objens. Diaphragmate secernitur, sub quo ventriculus (ut in Delphino) oblongus, quem hepar in multiplices lobos discissum ambit, quorum maximus palmi longitudinem, latitudinem autem duorum digitorum excedit, secundum pilorum ad ima tendens. De piloro, ac concavis hepatis regionibus, fellis folliculus semipedem longus appendet, huicque superjacent etiam adnatæ infinitæ apophises, atque in quandam veluti cæsariem desinentes, quam venæ plurimæ in gyrum ambiunt, quæ recta cum intestinorum venis deducuntur ad hepar. Pauca autem intestina habet, eaque exilia, ac tribus tantum gyris in reflexæ tubæ modum contorta. Cætera ad Thynni formam exteriorem pertinentia sequens pictura te docebit. {108}