CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Thynnus.

1. Thynnus, vulgo Tunnus, in alto degit, Tyrrheno ac Mediterraneo frequens, Oceano atque Adriatico non item. Quamobrem Romanis, Massiliensibus ac Bizantinis, magis quàm Venetis ac Parrhisinis notus, externo colore ac delineamentis satis ad Scombrum accedens, nisi quòd ille est longè maximus, Pelamidem, dum iunior est, magis referens: à qua hoc unum distat, quòd Thynnus liuidis est lateribus: hæc verò undantibus maculis transuersis, atque obliquis distincta gerit latera. Cæterum uterque piscis eiusdem ferè est magnitudinis: tergoris pinnis, cauda, appendicibus, turbinatáque figura, ita alter alteri similis, ut ementes unius & alterius magnitudinis incertos plerunque decipiat. Sic Thynnus Pelamidem, Pelamis Scombrum, Scomber Choliam, Cholias Lacertum refert. Magni est apud Italos pretii, cuius sale conditæ, atque in usum asseruatæ partes, pro vario gustatu variè à Salgamariis, atque Ichthyopolis nominari solent. Ventris enim pinguiorem adipem, uentrescam ac surram, dorsum autem magis carnosum ac macilentum Tarentellam appellant: quæ longè minori pretio venundari solet. Visum est mihi antiquissimum numisma Lutetiæ apud quæstorem Grolerum, cuius in altera parte, spica depicta erat, in altera Thynnus, lunam superiorem habens: ac quod subtus scriptum erat, (nescio qua ratione) vocem hanc referebat Philippenze. Id ubi conspexi, protinus mihi venit in mentem horum versuum, quibus Amphilitus apud Herodotum sic vaticinatur,
Est nummus proiectus, item sunt retia tenta,Nocte meant Thynni claro sub sydere lunæ.
2. Proinde, tres cubitos ut plurimum longus est Thynnus, crassus verò per medium, quantum utrisque {107} ulnis iustæ magnitudinis homo complecti potest: utrinque gracilescit in remi modum, pinnásque ad latera circa branchias gerit, sub ventre duas, super tergo undecim, quarum prima, duodecim aculeis armata est: atque ubi desinit, secundam excelsiorem, paruam sine aculeo procreat, à qua nouem aliæ deinceps paruæ pinnæ eodem ordine usque ad caudam disponuntur. Hanc verò lunatam gerit, in cuius radice utrinque, (ut in Scaro) unum appendicem videas. In ea autem caudæ regione, quæ ad ventrem pertinet, mox à podice, pinnam nullo aculeo præditam cernes, cui nouem aliæ superioribus similes subseruiunt. Quòd autem ad internas Thynni partes attinet, cor illi est turbinatum, atque in conum efformatum, robustissimo pericardio communitum, solidum, nullísque cauernulis præditum, cui duo veluti meatus (fistulas Aristoteles vocauit) sibiinuicem insidentes iuglandis crassitie accunbunt, pulmonis officio fungentes: atque his tertium adhæret, trachiæ arteriæ munus obiens. Diaphragmate secernitur, sub quo ventriculus (ut in Delphino) oblongus, quem hepar in multiplices lobos discissum ambit, quorum maximus palmi longitudinem, latitudinem autem duorum digitorum excedit, secundum pilorum ad ima tendens. De piloro, ac concauis hepatis regionibus, fellis folliculus semipedem longus appendet, huicque superiacent etiam adnatæ infinitæ apophises, atque in quandam veluti cæsariem desinentes, quam venæ plurimæ in gyrum ambiunt, quæ recta cum intestinorum venis deducuntur ad hepar. Pauca autem intestina habet, eáque exilia, ac tribus tantùm gyris in reflexæ tubæ modum contorta. Cætera ad Thynni formam exteriorem pertinentia sequens pictura te docebit. {108}
Θύννος, Thynnus: Vulgò, Tunnus, Un ton: Italis, Tonnina. {109}