Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Marlangus, altera Asellorum species.
1. Galliæ tam frequens est Marlangus, ut a carnis levitate, vulgari proverbio, locum fecerit, hominem duodenis Marlangis probe pastum, minore ab his pondere in cursu fatigari, quam si senos tantum zonæ appensos gestaverit. Dubium est mihi, an is sit piscis, qui a carnis mollitie et candore antiquis Græcis πρόϐατον, hoc est Ouis seu Pecus dici consueverat. Hoc asseverare possum, Venetis Piscem mollem, Bizantinis Muzum vel Mazum, vulgo Romano Ficum appellari. Quanquam etiam hoc vocabulum ad permultos alios asellos transferant, quemadmodum Græci vulgares suum Gaideropsarum, de quo in Callaria docebimus. Est etiam Phycus alius ab hoc, ut ipsa quidem orthographia, sic etiam natura ipsa longe diversus, de quo in Phycide agemus. Proinde Marlangus noster plurimum albus est ac mollis, argentei coloris, pinnas habens sub ventre duas, atque in lateribus ad branchias, utrinque unam: tres quoque in tergore, duas ab ano ad caudam. Cæterum ventre est prominulo, quemadmodum et omne Asellorum genus: estque Lutea quadam linea a capite ad caudam utrinque producta, insignis, squamisque ita tenuibus, ut visum fugiant. Rotundis oculis in media pupilla cristallinis, dentibus in superioris et inferioris maxillæ extremitate tenuibus, acutis, albis, ordinatis. Oblongo ac rotundo stomacho, quem Gobiis in frusta discissis, Caridibus atque aliis pisciculis plenum reperias, pilorumque quadam veluti appendicum seu apophisum cæsarie circumsessum cernes. Proinde hujus piscis fœminæ vulva quadrifariam diffinditur, quod cæteris piscibus non accidit, ejusque tergoris spina sexaginta vertebris constat, ac quos in capite calculos ex aliorum consuetudine gerit, eos oblongos ac minime rotundos esse conspicies. {125}
Marlangus, Vulgo: Venetis, Pesce molle: Bizantinis vulgo, Muzo: Romanis, Fico: Massiliensibus, Un Seruantin. Fortassis est Græcorum, πρόϐατον: et Latinorum, Ouis marina: Exiccatus piscis, a cornus hœdini similitudine: Britannis, Boucshorn dicitur. {126}