CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Æglifinus, tertia Asellorum species.

1. Asellorum generis est qui vulgo Æglifinus vel Ægrefinus dicitur, quem nonnulli Iecorinum esse autumauerunt. Salitus aliud nomen vulgare adeptus est, præter aliorum morem:vocatur enim Hadou, voce fortasse à Britannorum vulgo desumpta, apud quos Hadox seu Hadoche dici solet: nostro Oceano peculiaris, reliquis litoribus infrequens. Maximam habet cum nostra Morhua vulgari similitudinem: à qua cæteris quibusdam veluti maculis nigris, quibus conspersus est, atque etiam quòd minor est, distingui solet. Cubitalem longitudinem non excedit: prægrandibus oculis præditus est: crista in ceruice prominente, in quo Chameleonem & Chameleopardalum terrestrem æmulatur: qui quidem apex in salitis magis est perspicuus, ex quo antiquis crediderim πρόϐατον & Arietem appellatum fuisse. Nam præter apicem, etiam gibbum super naribus gerit in terrestrium pecudum formam. Verumetiam in hoc pisce id præcipuè est admirandum, quòd in singulis branchiis, quas utrinque quaternas habet, apophises sanguinei coloris: lumbrici contracti similitudine gerat, in quibus sanguis purus contineatur. Tres alioqui pinnas in tergore gerit, aliis propemodum Asellis similes. In faucibus ossa dentibus armata ostendit. Quibus quæ ore comprehendit, in stomachum facile immittit. Capite est prægrandi, ore amplo & rescisso: Cirrhúmque breue sub inferiori maxilla gerit. Apophises vermiculorum speciem referentes ferè innumerabiles supra pilorum in multum gregem coeuntes exeunt: reliqua intestina aliis Asellorum generibus propè similia sunt. Lineam in lateribus utrinque nigram gerit, atque adeò maculam ad latera etiam nigram, ut sancti Petri piscis, quam in sequenti figura expressam cernes. {127}