CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Morhua vulgaris, maxima Asellorum species.

1. Mirarer antiquos rerum omnium solertissimos inuestigatores, speciem hanc Asellorum, præter cæteros maximam, quam nostrum vulgus Moluam aut Morhuam vocat, prætermisisse, nisi existimarem Græcos atque Italos, eius penuria multum laborasse, quum alioqui nostræ regioni non minus atque Harengus sit frequens. Ut plurimum sesquicubitalis est longitudinis: latitudinis verò pedis unius: ac dum recens est, gustus optimi, & nutritionis satis salubris. Tres supina parte pinnas gerit, prona duas, ab ano ad caudam protensas: dorso est cinereis ac fuluis maculis distincto: cirrhúmque unicum sub mento usqueadeò grandem exerit, ut barbam esse dicas: radium vocat Aristoteles oculos habet admodum magnos: unde illud vulgare Lutetianum in stolidos, quique cùm magnis sint oculis præditi, nihil tamen vident, Morhuæ oculi. Huius piscis intestina, & folliculi (quemadmodum & reliquorum cetaceorum) ichthyocollæ conficiendæ inseruire possunt: reliquæ partes internæ ad Callariam accedunt: de qua proximè disseremus.
Morhua vulgo nostro ab Anglis desumpto, Merhuel, Asellorum maxima species. {129}