CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aselli species altera Græcorum vulgo Gaideropsaro dicta.

1. Asinum piscem vertere possumus, quem Creticum vulgus Gaideropsarum vocat. Indigenæ ad portam Veneris Pegorellam, Genuenses ac Massilienses Mustelam, puto Aristotelis & Galeni esse Callariam. Piscis est ad Marlangum nostrum accedens, Græco atque Italico litori frequentissimus, inter mollis carnis pisces comnumeratus: trium interdum palmorum longitudinis, ac cruris humani crassittei: colore ex liuido in opacum abeunte, squamis Polam vulgarem referentibus. Duas in tergore pinnas gerit: quarum minima, capiti vicina est: præter quas aliam rursus ad caudam usque protensam habet, ac rursus ad latera utrinque unam, rotundam, sub quibus postremis crassiores ac carnosi quidam cirri, bifidi conspiciuntur: huius quoque caudæ pinna rotunda est: cirrum sub mento habet, maxillas mobiles, dentes confusos, ut & asinorum reliquum genus. Sed hoc ab iis differt, quòd in labro superiore, maculam ostendit in cordis figuram denticulis circumfultam, linguam albicantem, & in cuspidem efformatam. Proinde branchias distendit utrinque quatuor, sub quibus cor delitescit triquetrum, pericardio ut in cæteris piscibus obuolutum. De diaphragmate hepar pallidum ac ferè lacteum appensum est in tres lobos diuisum: cuius pars sinistra, cæteris maior, vesiculam fellis oblongam admittit: tertius lobus superficiei stomachi incumbit. Lien illi est sanguineus, gracilis, oblongus, dorso incumbens, à ventriculo dependens, quem propter voracitatem prægrandem vidimus eius ferè figuræ, cuius est pastorum instrumentum, cui cornutæ musæ nomen est. In Pyloro admodum multæ sunt apophyses, ut quinque & triginta facilè connumeres. Eius intestina non amplius quàm tribus reuolutionibus circumflexa sunt, antequam ad rectum pertingant: præter quæ, vesicula quadam cæteris asinis communi præditus est, gemino veluti folliculo tergori coniuncta, {130} quæ illi commodioris natationis usum exhibere creditur. Cæterùm, hic piscis Sardellis, Boopis, Trachuris, atque aliis pisciculis sese exaturat.
Massiliensibus & Genuensibus, Mustela: Græcorum vulgo, Gaideropsaro: Incolis portus Veneris, Pegorella: Antiquorum Callariam esse puto.