Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galea Venetorum, Asellorum altera species.
1. Ut nobis frequens est Merlangus, sic Venetis Asellorum speciem ad hunc accedentem multùm communem esse video, cui vulgus Adriaticum, Galeæ nomen imposuit. Huius effigies ad mustelam superius descriptam, atque ad nostram Barbotam fluuialem (de qua in Claria disseremus) plurimùm accedit: hoc tamen ipsa magnitudine à superiori Mustela dissidet, quòd rarò sesquipalmum excedat, atque adulta quidem nigricet, pusilla candicet. Proinde, glabra cute contecta est, capite magis plano, quàm anguillæ, oculísque latioribus, cirrúmque sub labro inferiore protensum gerit: Pinnas in lateribus rotundas, nigras, ac rursus sub branchiis (quas utrinque quatuor habet) duas alias, binos {131} veluti cirrulos referentes: pinnam quoque aliam carnosam, à medio dorso ad caudam usque productam: ac præter hanc etiam aliam ab umbilico ad caudam abeuntem, quam circinatam, mollem ac nigram habet. Cor illi sub branchiis, ut in aliis Asellis, triquetrum delitescit, sed paulò magis turbinatum: Hepar stomacho incumbit, duobus lobis præditum. Ventriculum etiam gerit oblongum, pylorum innumeris apophysibus circumdatum: à quo intestina tribus inflexibus conuoluta, ad anum emittuntur. Peritoneum illi argentei coloris est: Vulua utrinque in cornua prominens, permultis ouis referta, inter quæ ossiculum membrana obuolutum, caput aquilæ referens comperimus. Folliculo quoque, commodiori natationi idoneo (ut & cæteri Aselli) præditus est: qui latiori spinæ parti incumbens, durus, glutinosus, & plurimo flatu distentus apparet. Cæterùm, eius caro paucis spinulis referta est, vescitúrque Apuis, Caridibus, & omni pisciculorum genere.
Galea Venetorum. Clariam marinam esse puto. {132}