Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alter Grillus vulgaris, Aselli species, ad Tragum antiquorum reducta.
1. Mollium Asellorum classis est, Italorum plerisque Grilli nomine cognitus piscis, palmum ex Mediterraneo non excedens: carnis admodum delicatæ, Romanis antistitibus in deliciis habitus, à quorum vulgo pro Congro accipitur, atque interdum ab ichthyopolis eius loco supponitur. Cui sententiæ ego quidem facilè accederem, nisi ab hoc longè diuersa esset huius (quam mox videbis) capitis ac pinnarum effigies. Illud enim quaternis cirris barbatum apparet: Hæ verò carnosæ, integram in gyrum caudam ambiunt, ac multa nigredine perfundutur. Verum quidem est, lubricam illi pellem esse, Anguillæ ac Congri modo: sed reliquæ notæ ad Anguillam accedunt. Quamobrem tam incerta est mihi huius piscis nomenclatura, ut vix in promptu quid de hoc statuere possim, occurrat. Video enim communem Grilli & Congri apud authores appellationem esse: & tamen hic Grillus, Congrus non est. Scio præterea Venetos, superius descriptum piscem, atque hunc quoque, Galeam appellare: sed quia hic piscis Mustela sit, ipsius quidem pinnæ caudam ambientes ac nigricantes, ipsáque carnis in manducando iucunditas plurimum reclamant. Audio qui Tragum antiquorum esse iudicent: de quo Oppianus,
Menides, & Tragi simul, & Atherina vagantur.
2. Quorum sententiis facilè assentirem, nisi planè mihi esset ignota, ex antiquorum scriptis, piscis Tragi descriptio. Hoc unum mihi compertum est (quod & vobis affirmare possum) piscem hunc, mollem & delicatum, Asellorum esse speciem, ab aliis plurimùm dissidentem, atque ob id peculiare nomen sibi promeritum. Porrò linguam habet paruam, acutam, cor Trigonum ruberrimum: hepar, ad sinistrum latus exporrectum: stomachum oblongum, pilorum permultis apophysibus circun {133} datum: à quo tres intestinorum reuolutiones ad anum pertingunt, lienem, rubrum atque oblongum. Cætera ad reliquos Asellos, atque adeò ipsa voracitate accedit.