Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alter Grillus vulgaris, Aselli species, ad Tragum antiquorum reducta.
1. Mollium Asellorum classis est, Italorum plerisque Grilli nomine cognitus piscis, palmum ex Mediterraneo non excedens: carnis admodum delicatæ, Romanis antistitibus in deliciis habitus, a quorum vulgo pro Congro accipitur, atque interdum ab ichthyopolis ejus loco supponitur. Cui sententiæ ego quidem facile accederem, nisi ab hoc longe diversa esset hujus (quam mox videbis) capitis ac pinnarum effigies. Illud enim quaternis cirris barbatum apparet: Hæ vero carnosæ, integram in gyrum caudam ambiunt, ac multa nigredine perfundutur. Verum quidem est, lubricam illi pellem esse, Anguillæ ac Congri modo: sed reliquæ notæ ad Anguillam accedunt. Quamobrem tam incerta est mihi hujus piscis nomenclatura, ut vix in promptu quid de hoc statuere possim, occurrat. Video enim communem Grilli et Congri apud authores appellationem esse: et tamen hic Grillus, Congrus non est. Scio præterea Venetos, superius descriptum piscem, atque hunc quoque, Galeam appellare: sed quia hic piscis Mustela sit, ipsius quidem pinnæ caudam ambientes ac nigricantes, ipsaque carnis in manducando jucunditas plurimum reclamant. Audio qui Tragum antiquorum esse judicent: de quo Oppianus,
Menides, et Tragi simul, et Atherina vagantur.
2. Quorum sententiis facile assentirem, nisi plane mihi esset ignota, ex antiquorum scriptis, piscis Tragi descriptio. Hoc unum mihi compertum est (quod et vobis affirmare possum) piscem hunc, mollem et delicatum, Asellorum esse speciem, ab aliis plurimum dissidentem, atque ob id peculiare nomen sibi promeritum. Porro linguam habet parvam, acutam, cor Trigonum ruberrimum: hepar, ad sinistrum latus exporrectum: stomachum oblongum, pilorum permultis apophysibus circun {133} datum: a quo tres intestinorum revolutiones ad anum pertingunt, lienem, rubrum atque oblongum. Cætera ad reliquos Asellos, atque adeo ipsa voracitate accedit.