CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Colfisch Anglorum.

1. Nescio qua ratione piscem hunc Britanni sic nominaverint, nili dicas eidem hunc illis esse usui, quo in Ponto id Sturionis genus, ex cujus folliculo ichthyocolla confici solet. Hujus autem Asellorum speciei ob id tibi proposuimus effigiem, quod a reliquis ipsa caudæ, quam lunatam ac bifurcam gerit, forma dissideat, quæ cæteris alioqui rotunda esse solet. Cæterum ex eo tractu Britannico ad nos defertur qui ad Holandiam spectat: piscis hic provectus, alicujus pretii esse solet: parvus autem, carne est plane insipida. Squamis contegitur latioribus, quam quivis alius sui generis: tergore est nigricante, ventre candidiore, atque ab ejus capite ad caudam, atram lineam productam habet, {134} ad latera aliquantulum inflexam: pinnasque reliquis sui generis piscibus duriores ac robustiores. Proinde popularis est, atque omnium salitorum inferioris notæ.
Colfisch Anglorum, cujus caput hic tibi non ostendimus, quod id ne apud Anglos quidem (apud quos sane peregrinus est) nobis usquam fuerit compertum. {135}