CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Colfisch Anglorum.

1. Nescio qua ratione piscem hunc Britanni sic nominauerint, nili dicas eidem hunc illis esse usui, quo in Ponto id Sturionis genus, ex cuius folliculo ichthyocolla confici solet. Huius autem Asellorum speciei ob id tibi proposuimus effigiem, quòd à reliquis ipsa caudæ, quam lunatam ac bifurcam gerit, forma dissideat, quæ cæteris alioqui rotunda esse solet. Cæterùm ex eo tractu Britannico ad nos defertur qui ad Holandiam spectat: piscis hic prouectus, alicuius pretii esse solet: paruus autem, carne est planè insipida. Squamis contegitur latioribus, quàm quiuis alius sui generis: tergore est nigricante, ventre candidiore, atque ab eius capite ad caudam, atram lineam productam habet, {134} ad latera aliquantulum inflexam: pinnásque reliquis sui generis piscibus duriores ac robustiores. Proinde popularis est, atque omnium salitorum inferioris notæ.
Colfisch Anglorum, cuius caput hîc tibi non ostendimus, quòd id ne apud Anglos quidem (apud quos sanè peregrinus est) nobis usquam fuerit compertum. {135}