CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Permultæ aliæ Asellorum species antiquis incognitæ: nobis etiam peregrinæ, Britannis, atque adeò Hollandis ipso tantùm nomine distinctæ.

1. Maximus est apud Britannos & Hollandos Asellorum quæstus, quorum tanta est in eorum mari copia, ut post suæ regionis saturitatem, etiam alias longè remotas non sine maximo vectigali expleat. Hos pisces salitos, præsertim maiores Morhuas ac Merlucios generali vocabulo Stock fisch, quasi verberatos pisces appellant, quòd tanta sint siccitate post imbibitum salem, ut nisi magnis, frequentibus, ac diuturnis malleorum ictibus diuerberati, dissolui non possint, quo facilius coquantur. Nam etiam antequam Merlangi condiantur, longo tempore exiccari solent, unde sicciores euadunt. Quamobrem tunc quoque Buckhorn, id est, Capri cornu appellantur.
2. Verùm particularia quædam nomina hisce Asellis attributa potius nobis historiæ descriptionem, quàm populorum, apud quos frequentes sunt, libidinem ademerunt.
3. Est enim Heberdum, piscis ita nominatus ab oppido Islandiæ, à quo ad Scotos primùm, deinde ad Britannos peruenit: magni quidem nominis apud Anglos, ut qui præter gratum saporem latis sese diffundit artubus: liuente sursum tergoris colore sub ventre candido: cauda quodammodo angulosa: tribus sursum pinnis, inferne duabus, ab ano ad caudam exeuntibus insigni.
4. Delicatissimus omnium est qui Britannis vocatur Richt holland, quasi verum ac genuinum Hollandicum dicerent. Huius est eadem ferè cum superiore forma, nisi latior ac breuior esset.
5. Cæterùm, ichthyopolæ Londinenses salgamariorum ac cetaceorum Britannicis, aut etiam Hollandicis nominibus uti, ad Asellorum distinctionem coacti, sic eos peculiaribus quibusdam vocibus nominare solent, Lingfisch, Schelandisch fisch, Bremmer fisch, Exuest contre fisch, Merland fisch, Rot fisch, Meruel, {136} Scharbro fisch, quod est idem cum Neu Kot grandis Island fisch, Haydoxe. Quæ omnia vocabula, uti suprà dictum est, diuersam potius vulgi, pagorum, aut insularum nomenclaturam, quàm ipsorum piscium naturam indicant.