CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Falx piscis antiquis, quod sciam, incompertus.

1. Antequàm planos ac latos pisces aggrediamur, commodus hic mihi locus visus est, ut de Venetorum Falce antiquis (ut puto) minus cognito, disseram: quando & mollis est (in quo & ad Asellorum genera accedit) & glaber, atque oblongus: ita tamen cartilagineus, ut perfrixus vel assus in quoddam veluti glutinum resoluatur. Unde ab omnibus ferè mensis explosus, nullum præterquam formæ (qua rusticam Falcem aliquo pacto imitari videtur) nomen vulgo Italico retinuit. Nostro autem litori planè inuisus est: ac quanquam aliis à Veneto litoribus (præsertim Italicis) reperiatur, tamen aut propter eius vilitatem, aut capitis turpitudinem (unde Marmotum plerique vocant) certum nomen sibi adipisci nuquam potuit. Quamobrem apud Tenedum audiui vulgum Græcè falsò Anthiam nominare: alios in Italia Colpiscem, alios sicut libuit. Cæterùm in ulnæ longitudine, palmi latitudinem non excedit. Mollis, polypi modo, coloris argentei, unicam in tergore pinnam, eámque continuam, duas sub branchiis, & totidem sub sterno ostendit. Totus in gyrum quibusdam veluti crenis serratus est, atque in lateribus lineam habet asperam. Subrubra est eius tergoris pinna, grandes oculi, deforme caput, ut simiam esse dicas. {137}
Pesce falce Venetis: quibusdam Pesce cola: aliis Marmotus, aliis falsò Anthias.