CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Thynnus alius.

1. Lissam vel Glissam, a glabra et squamis carente cute Cretensium vulgus appellat, aliud Thynni genus, bicubitalis longitudinis humanique corporis crassitiei, quod extra Cretam Copanum vocant: contorta fortassis a Scepano dictione: hunc enim esse Scepanum nihil vetat, quem Dorion Attagenem marinum appellavit: sed non est Oppiani Scepanus: est enim hic Thynnus plane pelagius, in alto mari degens, ac delicatissimi saporis: Scepanus vero litoralis ac cœnosus. Differt a majore ac vulgari Thynno, quod teretior est, branchiasque Pelamidis habeat, ac dentium loco rugosas atque asperas maxillas, pinnisque lateralibus, caudæ ac tergoris ad Sinagridem accedit: caudam tamen non usqueadeo lunatam gerit, sed magis bifurcam. Porro interiores ipsius partes, sic ad majorem Thynnum accedunt, ut etiam in hoc pylorum quadraginta et amplius apophisibus in gyrum circumvallatum facile comperias. Ejus formam tibi proponere supervacuum esse duxi, quod tu priore contentus esse possis.