CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Thynnus alius.

1. Lissam vel Glissam, à glabra & squamis carente cute Cretensium vulgus appellat, aliud Thynni genus, bicubitalis longitudinis humaníque corporis crassitiei, quod extra Cretam Copanum vocant: contorta fortassis à Scepano dictione: hunc enim esse Scepanum nihil vetat, quem Dorion Attagenem marinum appellauit: sed non est Oppiani Scepanus: est enim hic Thynnus planè pelagius, in alto mari degens, ac delicatissimi saporis: Scepanus verò litoralis ac cœnosus. Differt à maiore ac vulgari Thynno, quòd teretior est, branchiásque Pelamidis habeat, ac dentium loco rugosas atque asperas maxillas, pinnísque lateralibus, caudæ ac tergoris ad Sinagridem accedit: caudam tamen non usqueadeò lunatam gerit, sed magis bifurcam. Porrò interiores ipsius partes, sic ad maiorem Thynnum accedunt, ut etiam in hoc pylorum quadraginta & amplius apophisibus in gyrum circumuallatum facilè comperias. Eius formam tibi proponere superuacuum esse duxi, quòd tu priore contentus esse possis.