CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Xiphius.

1. Xiphius Græcis, Latinis gladius, & quibusdam (inquit Plinius) Tomus Thurianus: Venetis Spada, Genuensibus Imperator, nostris Ardea marina, Heron de mer: Burdegalensibus, Grand espadas. Cetaceus est piscis, ad Thynnum plurimùm accedens: quo, sale condito, nostrates (quibus infrequens est) pro Thynno interdum utuntur. Pelagius magis est, quàm litoralis, Byzantinis frequens: hoc à Symia marina (quam etiam Genuenses piscem spadam nominant) distans, quòd hæc cauda, ille verò rostro sit {110} ensiformi. Proinde à Thynno non ipso tantùm rostro, verumetiam cute minus nigricante differt: sub qua præter aliorum piscium morem, plurimæ squamæ delitescunt. Cætera Thynnum refert, nempe ipsa corporis crassitie, pinnis lateralibus, atque adeò cauda, quæ illi etiam lunata est. Quinetiam prouectiori Xiphio ensis sesquicubitalis longitudinis vice rostri à natura exhibitus est. Branchias habet (inquit Aristoteles) octonas, eásque duplices: Fel item à iecore semotum. Oppianus,
Trigoni & gladio superi fortissima donaAptarunt membris, atque arma horrenda dederunt.