CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Glaucus.

1. Glaucus, pelagius piscis, à squamarum colore dictus, ex eorum est piscium numero, qui in partes diuiduntur, plurésque patinas implent, Lutetiæ inuisus, Genuensibus frequens: apud quos Fegarus appellatur, Venetis Corbetus, quasi Coruulum dicerent: Massiliensibus & Romanis nullo aliò quàm Umbrinæ nomine cognoscitur: quanuis ab hac quibusdam notis dissideat, uti postea ostendemus. Pusillus dum est, transuersis atque undantibus lituris suggillatur: in quo Chromidi adeò similis est, ut pro ea plerunque diuendatur. Prouectior autem adeò Umbram marinam refert (præsertim cirrho quem sub labro inferiori erectum habet) ut à plærisque, veluti iam dictum est, alter pro altero assumatur. De hoc pisce multa apud authores videbis: quorum alii aiunt ipsum æstate mediis feruoribus delitescere. Ouidius,
Ac nunquam æstiuo conspectus sydere Glaucus.
2. Alii incredibilem Glauci erga suos amorem prædicant.
Ut pisces inter Glaucus, sic præstat amore {111} In natos, illis qui fretibus oua resoluuntHippuro, gladii Cephalon iustissima turbaDecipiunt Glaucum.
4. Alii, ut Plinius medicus, recensent Glaucum cibos meliores & sine mordicatione generare, humorésque reddere in corpore pinguiores. Cæterum huius piscis color ex liuido in aureum effulget: rostróque est obtuso, cuius labri pars inferior quinque exiguis foraminibus, superior tribus tantùm peruia est. Oculi magni & nigri, sub quorum canthis, gemina sunt utrinque foramina, dentes in maxillis confusi atque exigui, lingua rotunda: ad cuius radicem quæ ad fauces est, circa epyglotidem asperitas quædam ossea aliorum quorundam dentium formam præ se fert: atque ob hoc magis expetitur Glauci caput, quòd in eo lapillos duos gerat medicamentis utiles. Tergoris pinnam non habet continuam ut Coruus, sed diuisam ut Chromis & Umbrina. Laterum quoque pinnas acutas non habet, verùm quæ ab ano ad caudam fertur: ea certè robusto aculeo vallata est, quo se aduersus pisces defendat. Caudam gerit subrotundam, ani foramen magnum ac distentum, multas intus lactes, omentum admodum pingue, circumfusa, ac multis in gyrum reuolutionibus complicata, & nodulis intercepta intestina complectens. Hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum: quorum sinister latior est: à dextro autem lobo vesicula fellis parua, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophisem in nullo alio pisce à me conspectam gerit, præter quinque alias in piloro ventriculum obsepientes. Porrò, vesica non caret, ut nec etiam renibus atque ab his ad hanc productis ureteribus, filis tenuissimis haud absimilibus. Vescitur hic piscis carcinis, scolopendris, caridibus, & alga: quorum reliquiæ in eius stomacho nonnunquam reperiuntur. {112}
Γλαῦκος, Glaucus: Genuensibus, Fegaro: Venetis, Corbetto: Massiliensibus & Romanis falsò, Umbrina.