CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Glaucus.

1. Glaucus, pelagius piscis, a squamarum colore dictus, ex eorum est piscium numero, qui in partes dividuntur, pluresque patinas implent, Lutetiæ inuisus, Genuensibus frequens: apud quos Fegarus appellatur, Venetis Corbetus, quasi Corvulum dicerent: Massiliensibus et Romanis nullo alio quam Umbrinæ nomine cognoscitur: quanuis ab hac quibusdam notis dissideat, uti postea ostendemus. Pusillus dum est, transversis atque undantibus lituris suggillatur: in quo Chromidi adeo similis est, ut pro ea plerunque divendatur. Prouectior autem adeo Umbram marinam refert (præsertim cirrho quem sub labro inferiori erectum habet) ut a plærisque, veluti jam dictum est, alter pro altero assumatur. De hoc pisce multa apud authores videbis: quorum alii aiunt ipsum æstate mediis feruoribus delitescere. Ouidius,
Ac nunquam æstivo conspectus sydere Glaucus.
2. Alii incredibilem Glauci erga suos amorem prædicant.
Ut pisces inter Glaucus, sic præstat amore {111} In natos, illis qui fretibus ova resoluuntHippuro, gladii Cephalon justissima turbaDecipiunt Glaucum.
4. Alii, ut Plinius medicus, recensent Glaucum cibos meliores et sine mordicatione generare, humoresque reddere in corpore pinguiores. Cæterum hujus piscis color ex livido in aureum effulget: rostroque est obtuso, cujus labri pars inferior quinque exiguis foraminibus, superior tribus tantum pervia est. Oculi magni et nigri, sub quorum canthis, gemina sunt utrinque foramina, dentes in maxillis confusi atque exigui, lingua rotunda: ad cujus radicem quæ ad fauces est, circa epyglotidem asperitas quædam ossea aliorum quorundam dentium formam præ se fert: atque ob hoc magis expetitur Glauci caput, quod in eo lapillos duos gerat medicamentis utiles. Tergoris pinnam non habet continuam ut Corvus, sed divisam ut Chromis et Umbrina. Laterum quoque pinnas acutas non habet, verum quæ ab ano ad caudam fertur: ea certe robusto aculeo vallata est, quo se adversus pisces defendat. Caudam gerit subrotundam, ani foramen magnum ac distentum, multas intus lactes, omentum admodum pingue, circumfusa, ac multis in gyrum revolutionibus complicata, et nodulis intercepta intestina complectens. Hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum: quorum sinister latior est: a dextro autem lobo vesicula fellis parva, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophisem in nullo alio pisce a me conspectam gerit, præter quinque alias in piloro ventriculum obsepientes. Porro, vesica non caret, ut nec etiam renibus atque ab his ad hanc productis ureteribus, filis tenuissimis haud absimilibus. Vescitur hic piscis carcinis, scolopendris, caridibus, et alga: quorum reliquiæ in ejus stomacho nonnunquam reperiuntur. {112}
Γλαῦκος, Glaucus: Genuensibus, Fegaro: Venetis, Corbetto: Massiliensibus et Romanis falso, Umbrina.