Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chromis.
1. Magna est (ut dicebamus) Chromidis cum Glauco pusillo, ut & Glauci prouecti cum Umbra similitudo. Ea putatur esse quam Atheneus Chremydem, Oppianus Chremitem, AristotelesChrempum appellat, quem inter eos pisces annumerat, qui acutissimo auditu præditi sunt. Turdum Veneti ut & Massilienses Umbrinam falsò appellant: & horum etiam nonnulli Un Chrom. Fusaneus est piscis, {113} nostris Parisinis ignotus, simus in Lauareti modum, mediǽque inter lupum & coruum magnitudinis: herbis virentibus præcipuè vescitur, ac litoralis est: unde Oppianus,
Permolles habitant ripas, herbásque virentesLabrax, audaces Hamiæ, placidǽque Chremites.
Atque immunda Chromis merito vilissima Salpa,Atque auium dulces nidos imitata sub undis.
3. Est enim Chromis, etsi litoralis, succi tamen gratissimi, & qui non minus iucundam nutritionem, quàm pisces saxatiles exhibeat. Proinde tenuibus squamis vestitur, ex auro nitentibus, ac cæruleum interdum colorem concinnè vibrantibus: binas gerit pinnas in tergore, quarum anterior, quæ minor est, nouem obfirmatur aculeis, alias quoque ad latera etiam acutas ac pusillas habet, atque unam etiam sub ano ad caudam unico aculeo roboratam. Huius item exterior branchia, spinea est, atque in gyrum nigra, &, ut in lupo, denticulata. Caudam habet subrotundam, veluti Umbra & Glaucus. Atque hoc præsertim à reliquis piscibus distinguitur: quòd undantibus ac transuersis veluti lituris ex cæruleo in cinereum colorem abeuntibus sit aspersus: quas tamen pusillum Glaucum habere diximus: nam hæ quidem in prouectiore Glauco euanescunt. Cæterum, caput habet obtusum, maxillámque in superiore labro veluti infarctam, ac quoddam ceu linguæ rudimentum, dentiúmque loco, scabritiam sub labiis apparentem. Multis abundat lactibus circum intestina, ac folliculum tergori annexum gerit, medio geniculo interseptum: Vuluam bicornem, ouis utrinque plenam: Hepar subrubrum, ad quod fel vasculo tenui contentum, à duodeno incipiens, deferri videtur: Lienem stomacho inhærentem, oblongum, tenuem, rubrum, cor triquetrum, albo pericardio contentum, stomachum per tergoris longitudinem protensum, cuius pylorus octonis apophisibus seu appendicibus ambitur. {114}