Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chromis.
1. Magna est (ut dicebamus) Chromidis cum Glauco pusillo, ut et Glauci provecti cum Umbra similitudo. Ea putatur esse quam Atheneus Chremydem, Oppianus Chremitem, AristotelesChrempum appellat, quem inter eos pisces annumerat, qui acutissimo auditu præditi sunt. Turdum Veneti ut et Massilienses Umbrinam falso appellant: et horum etiam nonnulli Un Chrom. Fusaneus est piscis, {113} nostris Parisinis ignotus, simus in Lavareti modum, mediæque inter lupum et corvum magnitudinis: herbis virentibus præcipue vescitur, ac litoralis est: unde Oppianus,
Permolles habitant ripas, herbasque virentesLabrax, audaces Hamiæ, placidæque Chremites.
Atque immunda Chromis merito vilissima Salpa,Atque avium dulces nidos imitata sub undis.
3. Est enim Chromis, etsi litoralis, succi tamen gratissimi, et qui non minus jucundam nutritionem, quam pisces saxatiles exhibeat. Proinde tenuibus squamis vestitur, ex auro nitentibus, ac cæruleum interdum colorem concinne vibrantibus: binas gerit pinnas in tergore, quarum anterior, quæ minor est, novem obfirmatur aculeis, alias quoque ad latera etiam acutas ac pusillas habet, atque unam etiam sub ano ad caudam unico aculeo roboratam. Hujus item exterior branchia, spinea est, atque in gyrum nigra, et, ut in lupo, denticulata. Caudam habet subrotundam, veluti Umbra et Glaucus. Atque hoc præsertim a reliquis piscibus distinguitur: quod undantibus ac transversis veluti lituris ex cæruleo in cinereum colorem abeuntibus sit aspersus: quas tamen pusillum Glaucum habere diximus: nam hæ quidem in provectiore Glauco evanescunt. Cæterum, caput habet obtusum, maxillamque in superiore labro veluti infarctam, ac quoddam ceu linguæ rudimentum, dentiumque loco, scabritiam sub labiis apparentem. Multis abundat lactibus circum intestina, ac folliculum tergori annexum gerit, medio geniculo interseptum: Vulvam bicornem, ovis utrinque plenam: Hepar subrubrum, ad quod fel vasculo tenui contentum, a duodeno incipiens, deferri videtur: Lienem stomacho inhærentem, oblongum, tenuem, rubrum, cor triquetrum, albo pericardio contentum, stomachum per tergoris longitudinem protensum, cujus pylorus octonis apophisibus seu appendicibus ambitur. {114}