CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Coracinus.

1. Glaucorum generis est, qui Græcis κοράκινος, Latinis quoque Coracinus à paulò magis nigro, quàm Cyprini fluuiatilis colore dicitur. Massiliensibus pes Carpa, Comensibus, & qui Lemanum incolunt (marinus enim & fluuiatilis est) pesce Scarpa vocatur. Græcorum vulgus corruptè Caralzidia nominat, media est inter Umbram & Chromidem magnitudine: Salituris est idoneus, quod & Galenus testatur libris de alimentis, in quibus hoc etiam animaduertendum est, ubicunque Gracculum perperàm ab interpretibus conuersum comperies, illic Coracinum scribi atque intelligi debere, quemadmodum & ubi Plinius ex Ouidio Rhacinum pullum esse scribit, illic etiam Coracinum legi oportere. Plinius autem medicus hunc piscem Coruum aspratilem vocat: saxatilem puto dicere voluisse. Ad Melanurum ipsa forma accedere videtur, latísque integitur squamis, admodum nigris, unde nomen habet: capite est ac dorso in Cyprini modum gibberoso, atque in arcum conuexo, pinnámque gerit in tergore continuam, duas rursus in lateribus nigras, & unam sub ventre firmis aculeis vallatam, quibus Glaucus caret: calculósque binos in capite valde magnos, quos nonnulli in pretio habere solent. Hunc piscem celeri incremento in mari perfici recenset Galenus, cui post Sardicam secundum locum in salsamentis præbet: duræ tamen esse carnis asseuerat. {116}
Κοράκινος, Coracinus: Vulgo Ital. Pesce scarpa: Massiliensibus, Pes carpa: Venetis, Carpano. {117}