Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Coracinus.
1. Glaucorum generis est, qui Græcis κοράκινος, Latinis quoque Coracinus a paulo magis nigro, quam Cyprini fluviatilis colore dicitur. Massiliensibus pes Carpa, Comensibus, et qui Lemanum incolunt (marinus enim et fluviatilis est) pesce Scarpa vocatur. Græcorum vulgus corrupte Caralzidia nominat, media est inter Umbram et Chromidem magnitudine: Salituris est idoneus, quod et Galenus testatur libris de alimentis, in quibus hoc etiam animaduertendum est, ubicunque Gracculum perperam ab interpretibus conversum comperies, illic Coracinum scribi atque intelligi debere, quemadmodum et ubi Plinius ex Ouidio Rhacinum pullum esse scribit, illic etiam Coracinum legi oportere. Plinius autem medicus hunc piscem Corvum aspratilem vocat: saxatilem puto dicere voluisse. Ad Melanurum ipsa forma accedere videtur, latisque integitur squamis, admodum nigris, unde nomen habet: capite est ac dorso in Cyprini modum gibberoso, atque in arcum conuexo, pinnamque gerit in tergore continuam, duas rursus in lateribus nigras, et unam sub ventre firmis aculeis vallatam, quibus Glaucus caret: calculosque binos in capite valde magnos, quos nonnulli in pretio habere solent. Hunc piscem celeri incremento in mari perfici recenset Galenus, cui post Sardicam secundum locum in salsamentis præbet: duræ tamen esse carnis asseverat. {116}