Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Umbra marina.
1. Σκιαίναν Græci, Latini Umbram marinam dicunt, quod quidpiam habeat inter corvum et lupum adumbratum, vel quod dum movetur, adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet. Umbrinam Romanorum vulgus nominat, atque hujus quidem minorem speciem quæ argentei est Umbrinottum. Parisinis non alio, quam macri nomine cognitus piscis, du maigre, a carnis (quæ in transversas taleolas (ut Sturionis et Salmonis) dissecta venundari solet) candore atque albedine, quam vulgus maciem appellat. Nullo enim est ea sanguine colorata, neque etiam ruffa apparet, quemadmodum Salmonis. Mediterranei maris incolæ, apud quos magis nigricat, Damam appellant un Daing, atque inter saxatiles a Galeno et Oppiano connumeratur,
Sunt udæ cautes, herbis a fronte virentes,Hic domus est Sargis, hæc statio læta Sciænis.
2. Quibusdam tamen Græcis σκινίδες appellantur, quibus liventium epitheton dedit Ovidius,
Chrysophris imitata decus, tum corporis umbræLiventis.
3. Cetaceus est piscis, sexaginta plerunque librarum ponderis, quatuor plus minus cubitos longus, squamosus, pro quo Glaucum Romani ichthyopolæ plerunque supponere solent. Sed hoc a Glauco differt, quod hic dentes habet in oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, teretes, rotundos, caninis longiores, graciliores: quorum superiores, inferioribus majores sic maxillæ inhærent, ut ipsius pars esse videantur. Glaucus autem labra tantum habet aspera: præterea Umbra in ea pinna quæ ano proxima est, aculeo caret, caudamque veluti in angulos desinentem gerit, ut Scaro et Iulidi, {118} non autem bifurcam ut lupi, nec circinnatam ut rhumbi. Cæterum hujus piscis squamæ veluti obliquæ apparent, in Oceano nigriores, et veluti opacæ: in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, Iridem, dum piscis circumagitur, imitantes. Duabus in tergore pinnis præditus est, quarum anterior octonis præmunitur spiculis, posterior nullis: alas vero utrinque unam et duas sub ventre ut in lupo.
4. Calculos hic piscis in capite gerit prægrandes, quos aurifices nostri argento inclusos vulgo divendere solent, appellantque Pierre de colique. Aiunt enim gestatos ac collo appensos non solum colicum dolorem abigere, sed etiam vetare, ne illa amplius redeat: atque hoc etiam, si diis placet, comminisci solent, nullas eos calculos vires habere, si empti fuerint, sed dono datos esse oportere. Est et Umbra fluvialis, Græcis prorsus ignota, Lotharingis ac Lugdunensibus peculiaris, ab Ausonio celebrata, de qua in fluviatilibus suo loco disseremus. {119}
Σκιαίνα, Græcis: Umbra marina, Latinis: Umbrina vel Umbrinotto, Romanis: Nostris autem, Du maigre: aliis, Un Daing. {120}