CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Umbra marina.

1. Σκιαίναν Græci, Latini Umbram marinam dicunt, quòd quidpiam habeat inter coruum & lupum adumbratum, vel quòd dum mouetur, adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet. Umbrinam Romanorum vulgus nominat, atque huius quidem minorem speciem quæ argentei est Umbrinottum. Parisinis non alio, quàm macri nomine cognitus piscis, du maigre, à carnis (quæ in transuersas taleolas (ut Sturionis & Salmonis) dissecta venundari solet) candore atque albedine, quam vulgus maciem appellat. Nullo enim est ea sanguine colorata, neque etiam ruffa apparet, quemadmodum Salmonis. Mediterranei maris incolæ, apud quos magis nigricat, Damam appellant un Daing, atque inter saxatiles à Galeno & Oppiano connumeratur,
Sunt udæ cautes, herbis à fronte virentes,Hic domus est Sargis, hæc statio læta Sciænis.
2. Quibusdam tamen Græcis σκινίδες appellantur, quibus liuentium epitheton dedit Ouidius,
Chrysophris imitata decus, tum corporis umbræLiuentis.
3. Cetaceus est piscis, sexaginta plerunque librarum ponderis, quatuor plus minus cubitos longus, squamosus, pro quo Glaucum Romani ichthyopolæ plerunque supponere solent. Sed hoc à Glauco differt, quòd hic dentes habet in oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, teretes, rotundos, caninis longiores, graciliores: quorum superiores, inferioribus maiores sic maxillæ inhærent, ut ipsius pars esse videantur. Glaucus autem labra tantùm habet aspera: præterea Umbra in ea pinna quæ ano proxima est, aculeo caret, caudámque veluti in angulos desinentem gerit, ut Scaro & Iulidi, {118} non autem bifurcam ut lupi, nec circinnatam ut rhumbi. Cæterum huius piscis squamæ veluti obliquæ apparent, in Oceano nigriores, & veluti opacæ: in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, Iridem, dum piscis circumagitur, imitantes. Duabus in tergore pinnis præditus est, quarum anterior octonis præmunitur spiculis, posterior nullis: alas verò utrinque unam & duas sub ventre ut in lupo.
4. Calculos hic piscis in capite gerit prægrandes, quos aurifices nostri argento inclusos vulgò diuendere solent, appellántque Pierre de colique. Aiunt enim gestatos ac collo appensos non solùm colicum dolorem abigere, sed etiam vetare, ne illa amplius redeat: atque hoc etiam, si diis placet, comminisci solent, nullas eos calculos vires habere, si empti fuerint, sed dono datos esse oportere. Est & Umbra fluuialis, Græcis prorsus ignota, Lotharingis ac Lugdunensibus peculiaris, ab Ausonio celebrata, de qua in fluuiatilibus suo loco disseremus. {119}
Σκιαίνα, Græcis: Umbra marina, Latinis: Umbrina vel Umbrinotto, Romanis: Nostris autem, Du maigre: aliis, Un Daing. {120}