Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lupus.
1. Qui lupus marinus in viviparis ac monstris a nobis descriptus est, nihil habet cum hoc spinoso oviparo commune, præter ipsum nomen. Hunc enim sic Latini omnes vocaverunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quod sit admodum vorax, vel quod fere laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, unde quibusdam Græcis ὀ πιστιγμένος, ac Latinis varius et maculosus appellatus est: alioqui hunc Græci Lauracem a voracitate nominant. Quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel un Bar: nisi etiam a vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluviorum ostia refugere tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, ut Sulmo, evadere solet, ut ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Cæterum squamis sessilibus sibi invicem arctissime conjunctis, pellucidis, corpori valde inhærentibus contegitur: estque colore satis jucundo, duas in tergore pinnas habet, quarum ea quæ capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera utrinque unam circa branchias: et rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam utrinque gerit, non ut Cantharus aut Sargus arcuatam, sed a summis branchiis recta ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, et spiculis aspera, atque in crenas a summo denticulata, ut duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis undecunque armatum. Linguam oblongam habet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolæ (dum multum increvit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius divendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem {121} gignere Galenus autumat, si præsertim e mari in aquas dulces exilierit. Cæterum bis anno parere solet: unde Oppianus,
At bis Lucinam Labrax toto inuocat anno.
2. Discissum Lupi corpus, hepar ostendit pallidum, in duos lobos distinctum, sub quorum dextro vesicula fellis avellanæ magnitudine adsuitur. Lien quoque in sinistro purpureus atque oblongus apparet: plures illi quam duæ apophises in intestinis non videntur, a duodeno exilientes, neque enim ejus intestina numerosiores anfractus habent, quam S literæ maiusculæ figura.