CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lupus.

1. Qui lupus marinus in viuiparis ac monstris à nobis descriptus est, nihil habet cum hoc spinoso ouiparo commune, præter ipsum nomen. Hunc enim sic Latini omnes vocauerunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quòd sit admodum vorax, vel quòd ferè laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, unde quibusdam Græcis ὀ πιστιγμένος, ac Latinis varius & maculosus appellatus est: alioqui hunc Græci Lauracem à voracitate nominant. Quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel un Bar: nisi etiam à vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluuiorum ostia refugere tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, ut Sulmo, euadere solet, ut ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Cæterum squamis sessilibus sibi inuicem arctissimè coniunctis, pellucidis, corpori valde inhærentibus contegitur: éstque colore satis iucundo, duas in tergore pinnas habet, quarum ea quæ capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera utrinque unam circa branchias: & rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam utrinque gerit, non ut Cantharus aut Sargus arcuatam, sed à summis branchiis rectà ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, & spiculis aspera, atque in crenas à summo denticulata, ut duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis undecunque armatum. Linguam oblongam habet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolæ (dum multùm increuit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius diuendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem {121} gignere Galenus autumat, si præsertim è mari in aquas dulces exilierit. Cæterum bis anno parere solet: unde Oppianus,
At bis Lucinam Labrax toto inuocat anno.
2. Discissum Lupi corpus, hepar ostendit pallidum, in duos lobos distinctum, sub quorum dextro vesicula fellis auellanæ magnitudine adsuitur. Lien quoque in sinistro purpureus atque oblongus apparet: plures illi quàm duæ apophises in intestinis non videntur, à duodeno exilientes, neque enim eius intestina numerosiores anfractus habent, quàm S literæ maiusculæ figura.
Λάβραξ, Græcis: Lupus, Latinis: Varolus, Venetis: Nostris, un Bar: Burdegalis, Une Lubine: Genuensibus, Un Louuazzo. {122}