Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Asellorum species permultæ ac primum de Marlutio vulgari.
1. Multos pisces deinceps enumeraturi sumus: vulgarem in plerisque Europæ tractibus denominationem habentes, quorum nullum peculiare vocabulum apud antiquos reperimus: nisi quis eos sub Asellorum phalange connumeret: sic enim omnes tam marinos, quam fluviales, aut stagnorum pisces, præter cæteros segnes atque ignavos appellaverunt antiqui: quanquam hos a cineritio colore dictos putet Varro, unde EpicharmusPæ œ cilogastoras appellasse visus est. Hujus autem notæ primus a nobis hoc loco recensebitur qui Græcis ὀνίσκος, Gallis nostris Marlutius (quasi maris Lucium ab ipsa similitudine dicere vellent) appellatus est: etsi Lucium marinum improprie Corcirensium et Cretensium vulgus Sphirænam hoc nomine appellent. A Genuensibus autem piscis hic Nasellus, prima detracta litera (Asellum dicere volentibus) nuncupatur. Mollis omnes hujus generis pisces sunt carnis, quemadmodum Murenæ, Buglossi ac Passeres, quibus Philotimus addit Gobiones, Percas, Turdos, Merulas, ac Lacertos. Hoc autem (nequis vocum affinitate hallucinetur) inter molles, et mollis carnis pisces interest: quod molles absolute appellentur ii, qui exangues sunt, nullamque testam, spinas aut squamas habeant, etsi carne sint in coquendo dura ac contumaci: Mollis autem carnis, e re ipsa nominantur: qui cum sanguinei ac spinosi sint, tamen habent carnem coctu facilem ac delicatam. Proinde Marlutius oblongo et tereti est corpore, colore cineritio, glabra cute: in cujus tergore duas habet pinnas, unicam ab ano ad caudam, caudæ vero pinnam rotundam ostendit. Cirrhum quoque sub mento: et branchias utrinque quatuor. Ore est prægrandi, et veluti rescisso: cujus dentes tenues in multos ordines dispositi, palatum undecunque exasperant: atque in faucibus ossicula ut in dentali exasperata astendit. Cor illi ex diaphragmate interseptum est pericardio inclusum. {123} Hepar in duos lobos distinctum. Stomachus oblongus, innumeris appendicibus ad pilorum circumseptus, a quo jejunum oritur, laxum ac pallidum, de quo item Ileon duobus semicirculis ad rectum descendens, gracile id quidem ac rubicundum. Folliculum item habet candidissimum, spinæ annexum, quo in natatione plurimum adjuvatur. Calculos in capite duos candidos habet: iis propemodum similes qui in Sparo reperiuntur. Cæterum Atherinis ac dejectamentis marinis, ut et Gobionibus vescitur.